Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM BRAHE.
S.

CUM hi populares tui, nobilissime et humanissime D. TYCHO, suam mihi operam benigne pollicerentur, nolui eos sine meis literis dimittere. Scias ergo me pro ætate mediocri esse valetudine, neque quicquam habere, quod de fortuna etiam magnopere querar, sorte mea philosophica contentus. Sed quid interim Uranie tua? Illam quidem non dormitare, non cessare persuasum habemus. Sed nihil ad nos propter locorum intervalla hactenus est perlatum. Quod tamen ut fiat, si pro humanitate tua curaveris, rem nobis gratissimam feceris. Nostrates Astrologi, CYPRIANUS, TURNEISSERUS, STADIUS, HEINSCHIUS et alij multum a vero tempore initij proximæ Eclipseos aberrarunt. A MÆSTLINO diu nihil accepimus. Motus Solis verus adhuc valde controversus est; qui utinam accuratis tuis observationibus certo deprehendatur et constituatur. Quod quo facilius præstare possis, Deum tibi propitium precor.

Vale.