Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET DOCTRINA PRÆSTANTI AC MATHEMATUM ILLUSTRATORI EXIMIO D. TYCHONI BRAHE DANO, INSULÆ HUÆNÆDANICI HELLESPONTI PRÆSIDI, DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
S.

ACCEPI literas tuas, Vir Nobilissime et amice observande, quæ fuerunt et gratissimæ et exoptatissimæ. Sed cum ex eis intellexissem meas tibi non fuisse redditas, vehementer conturbatus sum, cœpique quiritari de iniqua sorte, quod ea utrique nostrum invidit illam iucunditatem, quam percepturi eramus, tu quidem legendo mea, ego sciendo, mea tibi reddita esse. Fuisset etiam liberatus sinistra suspicione apud te WITTICHIUS noster, quod tuas mihi non reddidisset, qui certe non solum primo quoque tempore fidelissime tuas mihi per certos homines reddidit, verum etiam literis suis mihi persuadere annisus est, ut me transferrem isthuc, invitabatque ut comes esse vellem sui ad te reditus. Addebat ad persuadendum te ex certa scientia et voluntate Regis ea ad me perscribere ac daturum fuisse ipsummet Regem literas invitatorias ad me, si prius ipsi per te de mea certa voluntate constitisset, quam nunc solum per tuas literas explorare voluit. Hæc vero etsi in tuis ad me non ita diserte perscripta et expilata essent, tamen persuasiones illas ab optimo et propensissimo eius erga utrumque nostrum animo proficisci accipiebam. Tuas quoque rationes, quod ab eodem animo proficiscerentur, admittebam omniaque illa interpretabar, ut verum amicum decuit. Quare carere debes hac in parte omni sinistra suspicione de WITTICHIO nostro. Præstitit enim officium boni viri et amici fidelissimi. Me vero respondisse ad tuas mense Februario anni præteriti, testis esse potest D. CHYTRÆUS. Ad ipsum enim meas ad te misi, et ut eas ad te perferendas curaret, rogavi. Respondit mense Aprili anni superioris se meas accepisse et ad te primo quoque tempore et commoditate missurum esse. Intercidisse igitur meas inter Rostochium et Hafniam oportuit, si alicui perferendæ datæ sunt. Hæc tu ipse, si ita lubet, ex ipsomet D. CHYTRÆO cognoscere poteris. Quod ad invitationem attinet, ut me transferam isthuc, ardua et difficilis est quæstio. Ac primum quæso te, mi TYCHO, expende ipsemet accuratius et verte omnes rationes, quam mihi ea difficilia sint factu. Sum ingravescente ætate; ago enim annum 56. Sum pater multorum liberorum. Commigrare igitur in alienas terras et quasi spontaneum exilium eligere, ubi et mores gentis et lingua peregrina est, profecto difficile, durum et miseriâ plenum est. Addo neque honorificum mihi et meis futurum esse absque honesta et decenti vocatione in alienas terras migrare. Quid enim aliud vestrates dicturos aut saltem suspicaturos esse cogitare possum, quando me non vocatum venisse ad vos conspicerent, quam me hinc vel eiectum vel egestate compulsum alienas quæsivisse sedes? Quid nostrates? Levem et inconstantem parumque prudentem, quod me unius hominis amica invitatione tam facile permoveri passus sim, incerta pro certis elegerim, verba honoris pro amplissimis rebus acceperim. Dicent etiam haud dubie temerarium et inconsideratum, et qui conditionis et existimationis suæ nullam scirem habere rationem, quod qui olim Cæsaris Medicus fuerim, honeste et decenter accitus; qui ante quinquennium a Rege Sueciæ, deinde ab ordinibus Stiriæ expetitus, cui etiam, si voluissem aut vellem, locus fuerit, et esse possit adhuc apud Regem Poloniæ, denique qui huius Regni nobilis civis sum, nunc sponte et temere extra patriam ultro sedes quæram et servitium expetam. Ac ut tandem finiam, migrare ad vos honorifice non vocatus, non propositis mihi certis conditionibus, plane non videtur consultum, non meæ ætatis est, non conditionis, non dignitatis. Excurrere vero ad te, ut præclara illa tua studia Chymica et Mathematica meis oculis conspicerem, teque præsentem complecterer, et in tuo amore totus conquiescerem, percuperem sane, nisi in eo quoque non paucæ essent difficultates et quidem graves: iter longum et difficile, sumptus non exigui, denique excursio illa nimis magna esse videretur. Sed si aliqua commoditas veniendi isthuc et redeundi se offerret, prætermittere eam nulla ratione vellem. Nunc quoque impedior cura uxoris meæ, quæ partui vicina est. Vides, mi TYCHO, meas iustas et honestas rationes, quibus impediar et detinear, ut neque tuæ benevolentiæ, quam ego summam et optimam esse erga me agnosco, neque meo desiderio satisfacere queam. Itaque pro tuo isto erga me optimo et benignissimo animo, cura et solicitudine mei, quod mihi optima cupias, omniaque officia amoris et benevolentiæ sponte deferas, tibi maximas, quas verbis exprimere licet, ago et habeo gratias, vicissimque tibi persuasissimum esse cupio, me ita amore tui incensum esse, ut si liceret tecum esse, reliquum meæ vitæ iucundissimum putarem, tuaque causa nihil non facturum esse.

Hæc fere in prioribus meis ad te scripseram, quæ quoniam alicubi perijsse intelligo, denuo repetere hisce oportuit. Venio ad alteram Epistolæ tuæ partem. Gratulor tibi vehementer istud otium Mathematicum, in quo te versari intelligo. Macte virtute, mi TYCHO, et in hoc cursu, ut cœpisti, studium illud Astronomicum illustrare perge. Ephemeridem Solarem huius anni ex tuis observationibus exstructam accepi, et pro ea maximas tibi ago gratias. Mihi tantæ magnitudinis instrumentum nullum est, ut singula scrupula capere possit, neque in meis ædibus ea mihi est commoditas, ut etiamsi tale quid habeam, collocare queam. Quadrante hactenus meo usus sum in meis stellarum et Cometarum observationibus. In eo dena et quina habentur scrupula. Radium satis magnum habeo, de quo hauddubie WITTICHIUS noster tibi significavit. Ad Solem igitur nullæ mihi fuerunt observationes.Placet quod in Sole habeas rationem parallaxeos, quam huc usque omnes neglexerunt. WITTICHIUS noster eam quoque minime prætermittendam esse censuit. In Apogeo Solis video te tribus circiter gradibus anteriorem esse Copernico. Sed variatio Apogei etiam plurium graduum non mutat notabiliter motum Solis, in cuius Apogei constitutione laborarunt summi Artifices. De Cometarum parallaxibus quæ perscripsisti, ea quoque plurimum grata et iucunda fuerunt. In parallaxi Cometæ anni 77 meum lapsum iam ante agnovi et memet correxi. Nam non ita instructus fui instrumentis idoneis, quam olim Viennæ in observatione novi sideris. Defuerunt mihi etiam multæ aliæ commoditates. Ac tu optime admones ex meo ipsius scripto longe minorem parallaxin fieri oportuisse, quemadmodum huius erroris in Epistola ad MYLIUM et in scripto de proximo Cometa Gœrlitij impresso mentionem feci. Quod culminaverit cum Aquila, non ita a me scriptum est, quasi id a me fuisset observatum (nam culminatio illa Sole supra Horizontem exstante fuerat) sed quod saltem crassiori quadam indagine, collata cum alijs observationibus, de parallaxi aliquo modo iudicium fieri posse existimaverim. Scripsit autem alius quidam ineptus et meus plagiarius, culminasse Aquilam cum Cometa die 6 Decemb. h. 5. Ceterum quæ ego in mea Dialexi olim cap. 9 de invenienda parallaxi ex culminatione Phænomeni cum aliqua stella fixa scripseram, ea iamdudum correxi, ac caput 7,9 et 1O plane mutavi. Illustravi etiam aliquot problemata DIGGSEI et alia adieci tum mea, tum a WITTICHIO accepta. Et certe hæc doctrina parallaxium mediocriter per nos illustrata est, de quo tamen tuum et aliorum intelligentium erit iudicium. Librarius solum nunc nos moratur, qui nostra illa imprimere vetat. Et ut admirandi illius novi sideris Historia ad posteros transmitteretur, non tantum nostra illa de parallaxibus adiungentur meæ Dialexi, sed omnium aliorum scripta nostræ sententiæ consentientia. Titulus libri erit talis, ut hic in charta descriptum vides. Vellem tuas quoque observationes Cometarum prodire, fuitque hæc causa, cur eas in meo proximi Cometæ scripto desideraverim. Nam quod æthereus fuerit uterque Cometa, id iam ante ex tuis ad me intellexeram, ideoque iam ante, ipso adhuc lucente Cometa, ad multos perscripseram. Proxima quadragesima fui Vratislaviæ apud meam filiam et commoratus sum illic ultra mensem. Mea de parallaxibus cum WITTICHIO contuli, qui mecum communicavit vestras observationes proximi Cometæ, quas habuistis diebus XI, XII, XIII et XVII Octob. Ex his ego experiri volui, in deductione calculi aberraverim, an momenta observationum non recte abs te aut a WITTICHIO consignata sint. Nam ex vestris illis datis ne verisimile quidem in parallaxibus omnibus illis diebus quicquam invenire potui. In altitudinibus Cometæ inter nos alias satis recte convenit. Relinquitur igitur, ut momenta temporum minus recte assignata fuerint. Et certi temporis consideratio hac in parte valde est difficilis. Subduc quæso tuum calculum et omnia accuratius considera meque admone. Ego ipse quoque, modo aliquid otij nactus fuero, denuo repetam calculum et vestra examinabo. Nam eorum in meo opere facere cupio mentionem, ut nostra sententia de Cometis in animis eruditorum eo magis confirmetur. Quod si post discessum isthinc WITTICHIJ aliquot dierum alias quoque habes illius Cometæ observationes, eas mecum communicato.

B. V.
T. ex animo
THADDÆUS HAGECIUS
ab Hayck.