Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE THADDÆO AB HAYCK S.

REDDIDIT mihi ante aliquot septimanas Gœrlicius quidam Mercator literas tuas, clarissime Domine D. THADDÆE, amice carissime, ex quibus præter singularem tuam et constantem erga nos benevolentiam intellexi etiam priores meas ad tuas manus secus ac suspicabar pervenisse. Unde WITTICHIUM satis ea in re nunc excusatum habeo. Saltem id admiror, quod nihil literarum a discessu suo elapso tempore ad me dederit. Sed habet is forte sua impedimenta, neque occasio facile in promptu est. Quare et hac in parte nihil ipsi imputo. Cum vero is qui tuas mihi attulerat, nunc ad me reversus sit, ut responsum, prout ipsi etiam iniunxeram, tibi reportaret, ego quamvis eo tempore id evenerit, quo maxime ad scribendum ob negociorum multitudinem impeditus sim, et a Serenissimo Rege nostro insuper avocer, non potui tamen intermittere, quin aliquid literarum tibi perferendum ipsi traderem, ne tui oblitus tibique rescribere data opera neglexisse apud te excusari possem. Quæ itaque tuis literis pro hac brevi occasione temporis respondenda habui, sic brevibus accipe.

Quod adventum tuum ad nos prolixe excusas, tibi ea in re non plurimum contrarior, neque ego aliam ob causam nomine Regis te huc invitavi, quam quod a WITTICHIO intelligerem officio in Aula Imperatoris destitutum cogitare de alia eligendæ vitæ et sustinendæ familiæ ineunda ratione, adeo ut iam quoque a Rege Sueciæ te vocatum esse dixerit. Cum vero ex proprijs tuis literis intelligam, res tuas non esse eo loco, ut patriam mutare alienoque Domino servire velis, nihilque tibi ad commodam vivendi rationem deesse in patria, tibi plurimum congratulor, et meam voluntatem, quod tibi, si opus fuisset, non deesse voluerim, ut boni consulas oro.

Quod de Apogeo ☉ scribis restitutionem nostram accedere propius Alphonsinorum rationibus, quam COPERNICI, ego sane ea in parte nullum habui respectum neque ALPHONSI neque COPERNICI; sed ex plurimis exquisitis observationibus Geometrice ad invicem collatis iuxta quartam partem ♋ hærere Apogeum (quam interdum una parte minus, interdum una plus) reperi, ut quamvis ex minimis hîc inquirantur maxima. Eccentricitatem vero multoties in eodem, quo assignavi, scrupulo reperi, novem minutis Coperniana maiorem. Et licet eccentricitas maxima ex parte prosthaphæreses variet, præsertim iuxta medias elongationes, tamen circa Apogeum et Perigeum intolerabilis est duarum vel trium partium loci, sub quo hæret Apogeum, error.

Quod lapsum in Cometa anni 77 et quosdam alios in Dialexi emendaveris, libenter audio. Id vero quod de culminatione Cometæ cum Aquila in excusationem adducis, mihi non satis facit. Impossibilia enim non erant ad probandum tentanda neque excusationem ullam merentur; sed emendanda potius et revocanda, partim propter imperitos, partim propter invidos et malevolos. Scribis te editurum copiosius scriptum de Nova Stella et Cometis præteritis, ubi intelligo, te etiam mea quædam velle adiungere, a quo tamen, si impressum non est, quantum ad mea attinet, ut supersedeas, te rogatum velim. Ipse enim decrevi, quam primum licuerit, quædam enucleatius et de Nova Stella (ubi pleraque festinanter scripta restitui, multa copiosius in demonstrationum certitudinem adduxi) et de subsequentibus præcipuis duobus Cometis, tum etiam de tertio illo non adeo illustri, qui hoc anno mense Maio in Septentrione sub Heniochi sidere per IO dies nobis apparuit, in lucem emittere observationefque certas in medium adducere et infallibilibus demonstrationibus rem omnem tum in motu et situ eorum, tum in parallaxibus comprobare. Nam quod quasdam observationes hîc habitas in Cometa anni 80 a WITTICHIO acceperis, et inde parallaxes indagare conatus fueris, oleum et operam perdidisti. Tempora enim ex diversis horologijs et ijsdem nondum satis correctis annotata erant, nec illam discretionem adhibueras, quænam certiora alijs essent, et quæ sibi invicem in quolibet horologio corresponderent, multo minus ut per transitus stellarum sive per Meridianum sive per certum Azimuth, prout necessarium erat, et a nobis postea factitatum est, ea corrigeres, adeo ut ob id pluribus minutis ubique fere aberratum sit, ut mirum esse non debeat, quod tantam in parallaxibus constituendis inconvenientiam, ob temporum incertitudinem inveneris. Ego vero etsi tempora omnia aliter correcta habeam, quam prima fronte præbebant ipsa horologia, tamen in parallaxibus indagandis longe certiori nitor ratione, quam ubi temporis opus sit intervallo. Ibi enim ex minimo peneque insensibili errore maximus et intolerabilis augmentatur. Ideoque alijs quibusdam rationibus, ubi exquisita temporis cognitio non requiritur, inquisivi, tam hunc quam antecedentem Cometam (in tertio enim nondum feci periculum, nec adeo facile erit possibile) pene insensibilem habuisse parallaxin, quemadmodum hæc et alia quædam sufficienter ex certis observationibus demonstrari intelliges, ubi libellus noster de tota hac materia in lucem prodierit, quem spero me per hybernum otium, Deo conatus nostros adiuvante, absoluturum. Velim itaque nihil mearum observationum in publicum edas, priusquam hinc certior factus fueris, quænam sit mea de his sententia, a qua te plurimum abesse et temporibus incertis minimeque correctis inniti video, et mirari satis non possum WITTICHIUM tibi tempora observationum transposita et per transitus stellarum minime verificata obtulisse, cum tamen ipsimet præsenti dixerim horologijs non esse fidendum, sed longe accuratiore emendatione opus esse. Quantum ad distantias fixarum indagandas attinet, ego non amplius fidem adhibeo Radio multas ob causas, quas longa foret mora hîc recensere. Sed post discessum WITTICHIJ duo exquisita instrumenta in hunc usum adinveni, quæ semper eandem distantiam in scrupulo præbent, adeo ut nec in defectu nec excessu aberrare possint. Oportet autem in utroque instrumento duos esse, qui observent. Et quamvis utrumque instrumentum ipsa fabricatione longe differat, tamen in quolibet eadem et sibi correspondens exquisite fit observatio. Sic nos per hæc invenimus distantiam polaris ab undecima Cassiopeæ p. 26 m. 25 exquisite (nisi quod aliquando dimidio scrupulo minor apparuit), quam tu 9 minutis maiorem collocas. Sic etiam in alijs discrimen inveni, de quo alio tempore tecum latius conferam. In declinatione Spicæ nullam differentiam inter tuas et meas observationes reperio. Nam et ego multoties hîc eius altitudinem maximam p. 25 m. 10¼ præcise observavi, ubi Æquator attollitur p. 34 m. 7, adeoque declinatio p. 8 m. 57 plane ut tua, quod errorem quartæ partis in æquinoctij præcessione Copernico hucusque irrepsisse convincit, posita eadem cum ipso latitudine, quam etiam exquisite duarum esse partium per alia instrumenta deprehendi, ut alibi hæc et plæraque alia copiose demonstrabo. Sed interim dum scribo, tempus me alio vocat, prohibetque, quantum velim, tecum colloqui. Dabo tamen operam, ut alia occasione oblata, copiosius de his atque alijs tecum agam. Vale, et mihi, cum licuerit, rescribere non intermitte. Verumtamen addam hoc unum, quod pæne neglexeram. Hisce diebus Comes quidam Anglus primarius Reginæ ad Regem nostrum Legatus, ut ipsum in ordinem Equitum Divi GEORGIJ honorifice consuetis ceremonijs reciperet, cum perfunctus esset sua apud Regiam Maiestatem legatione, me hic invisit, unâque inter cæteros Comites Medicum Doctorem THOMAM MUFETUM secum habuit. Is cum tui inter nos honorifica incidisset mentio, petijt ut tibi per occasionem datam suo nomine plurimam salutem dicerem tuumque filium, qui in Anglia est, recte habere indicarem.

Iterum feliciter vale.