Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD CAROLUM DANZÆUM.

MAGNIFICE Domine DANZÆE, Amice summa observantia colende, reddidit Architectus meus mihi literas a te missas, quibus percepi te, licet inter politica negotia iam multum temporis apud Cimbros consumseris, nondum tamen Huenensium memoriam obliterasse, pro qua benevola erga nos affectione tibi magnas habeo gratias. Nos licet absentes tui memoriam indies recolimus, optamusque ut brevi incolumis ad nos revertaris. Quod Sycophantæ quidam aulici te vexent, oportet te magno animo ferre, et finem expectare, quo videbis omnia in ipsorum retundi caput. Hoc genus hominum delectatur aliorum afflictione, quam indies astute machinatur, ut sibi tandem perniciem (debitam mercedem) vel Deo ultore parent. Sed tute hoc nosti melius. Salutem quam ERICUS LANGIUS mihi per te dixit, velim ut ipsi referas, quamvis nunc eo felicitatis pervenerit (uti ab architecto meo intelligo) ut vix indigeat auspicatiore voto. Multiplicationem enim farinæ adinvenisse ferunt ab unitate in ternarium novo Alchymiæ mysterio, quo lapidis illius auriferi omnem fermentationem et multiplicationem (quibus tot annis insudatum est) excellentiore invento illudit; quis enim ignorat panis perpetuo sufficientem copiam, quæ ex ista multiplicatione promanat, auro et argento præstantiorem esse, cum his carere possint homines, illo autem nequaquam. Caveat itaque sibi ab Alchymistarum invidia et prospiciat, ne arti struant insidias, fermentumque peregrinum admisceant. Diu multumque mecum cogitavi, in quem usum panis potius quam auri et argenti augmentationem investigaverit; tandem incidit mihi in mentem Draconis illius Iutici, qui olim bellum civile ipsorum Patriæ movit, feruntque ob penuriam alimentorum in tanta militantium copia bellum illud Troiæ decennium excessisse, quod alias citius finiri potuisset magno illorum commodo; veritus itaque ne vetus ille Draco reviviscat vel novus aliquando ex improviso exoriatur, Patriæ suæ hoc utilissimo invento providere voluit. Laudo ipsius prudentiam et Patriæ eius congratulor, quod talem sibi genuerit protectorem et in commeatus penuria provisorem incomparabilem. Is rectissime mihi exequutus videtur Philosophorum mentem, qui nos non nobis sed Patriæ nasci asseverabant. Ego per occasionem congratulatorium carmen in laudem tanti mysterij ipsi compingam, siquidem Draconis illius memoriam tantæque victoriæ celebrationem amplius referre non liceat, cum in profundum maris tota ipsius recordatio sit submersa. Sed forsan te a serijs detineo, dum tecum de his diutius iocor. Da operam ut ad nos ante hyemem revertaris, magno enim tui desiderio detinentur, ut multi alij, sic vel ego maxime, qui te tanto temporis locorumque intervallo tuaque exoptatissima conversatione admodum illibenter careo. Deus opti. max. te nobis incolumem quam citissime restituat, tuaque omnia negotia optato successu secundet.

Vale.
T. T.
TYCHO BRAHE.