Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO M. BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLICENSI, RERUM MATHEMATICARUM PERITISSIMO, VETERI AMICO PLURIMUM COLENDO.

PER Silesium quendam Studiosum Vratislaviensem (ni fallor) tibi scripsi, mense Maio proxime elapso, amantissime clarissimeque SCULTETE, librumque nostrum secundum, opusculum, quod de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis emisimus, unâ transmisi. Nec dubito te eum interea accepisse, perspexisseque diligenter. Rogo itaque, velis mihi prima occasione tuam de ijs, quæ in eo continentur, perscribere sententiam. Nec est, cur te moveat, quod a tuis placitis tantopere in plurimis dissentiam, et fretus libertate Philosophica, quid in his veritati consentaneum sit, ingenue proferam. Scis enim, me nullo tua insectandi aut cavillandi animo id facere, et ut candide interpreteris omnia, amicitiæ nostræ diuturnum vinculum postulat. Ego tibi vicissim liberum de meis relinquo iudicium, ut ingenue proferas, quicquid invicta veritatis Mathematicæ certitudo exigat. Plurimum itaque tuas desidero literas, quibus meis desiderijs in his satisfiat, quas ut mature ante instantem hyemem accipiam, operam des: idque commodissime fiet, si eas miseris vel Rostochium ad D. HENRICUM BRUCÆUM Medicum, vel Lubecam, ad D. PETRUM MEMMIUM, etiam Medicum, aut illuc quoque ad FRANCISC. KNOCKERT, Patritium et Senatorem urbis, vel Nauclerum quendam, ALBERT GRUBE nomine, habitantem in Angelo Lubecensi. Quocunque horum in procurandis literis usus fueris, spero me eas ad civem quendam Hafniensem, in ædibus meis habitantem, DESIDERIUM FULLONEM nomine, delatas, facile et brevi obtenturum. Vale, et rescriptionem matura. Rogo etiam, ut Magnifico Nobilissimoque Viro ANDREÆ DUDITIO, si vobis in propinquo est, meo nomine officiose salutem dicere vel perscribere non intermittas. Optarem vero quam maxime illius de libro nostro, sibi etiam transmisso, iudicium. Quod si per te ab ipso etiam, ante hyemis impedimenta, literis consignatum impetravero, feceris mihi rem longe gratissimam. Iterum felicissime vale.

Tui amantissimus
TYCHO BRAHE.