Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
DOCTRINA ET VIRTVTE ORNATISSIMO VIRO D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO, ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS WILHELMI LANDTGRAVII HASSIÆ, ETC. MATHEMATICO EXIMIO, AMICO SUO MULTUM DILECTO. S. D.

CVR serius Illustriss. Principis et tuis respondeam literis, Eruditissime exoptatissimeque mi ROTHMANNE, excusationem tibi perscripsi in ijs quas interea per GELLIVM SASCERIDEM meum ad te dedi; nec enim dubito eas vna cum libro nostro secundo, de Ætherei Mundi recentioribus Phænomenis, qui ijsdem adiunctus erat, dudum tibi esse traditas. Librum vero illum te etiam interim diligenter euoluisse existimo, vt itaque tuam mihi de ijs, quæ continet, sententiam aperias, et ingenue mentem tuam de his exponas, plurimum desidero. Ego vicissim tibi, quid veritati consentaneum videatur, tum in his, tum etiam alijs, libenter et liberaliter, quantum in me est, declarare non intermittam. Nunc itaque tuis literis erudita in Astronomicis rerum cognitione luculenter refertis, vt paulo etiam vberius respondeam, non diutius supersedendum duco. Percommodum vero accidit, quod posteriores tuas literas, quibus ipsemet nimiam vaporum terrestrium eleuationem, in prioribus per incuriam aliquam commissam, opportune emendas, satis mature acceperim. Alias enim hac de re te commonefacere in animum induxeram. Summi enim halitus iuxta Opticorum demonstrationem ad 12. Milliaria Germanica vix ascendunt, quæ Terræ Semidiameter (cui tu eorum remotionem antea adæquasti) plus septuagies continet. Verum hæc ab Opticorum traditionibus disconuenientia, facile inter alias occupationes per festinantiam obrepere potuit. Nunc itaque ad priores tuas literas, admissa sublimitatis vaporosæ in posterioribus emendatione, ordine respondebo. De Cometico vero negotio Anni 86. iam non plura addam, satis enim in hoc conuenimus, nec dimidij, vel integri Minuti, quoad Parallaxin, discrepantia alicuius est momenti, imo prorsus insensibilis; sic neque de Declinatione maxima vlterius verba faciam: Eam enim a vobis nunc per rectificatum Quadrantis perpendiculum, meis inuentis apprime consentientem, comprobatam esse perlibenter intelligo. De Materia Cæli et Refractionibus, quoniam hæc res nondum videtur satis inter nos decisa, operæpretium erit, vt vlterius tecum agam, tuæque hac in parte petitioni morem geram. Materiam Sphærarum cælestium tu non aliam quam elementarem Aërem esse, et Refractiones nullas ob Diaphanorum Ætheris et Aëris diuersitatem fieri contendis, omnemque Refractionum occasionem in solos vapores Horizonti obuersantes reijcis; At ego Cælum quidem non e dura imperuiaque materia in formam membranarum pellucidarum extensa, constare, velut hactenus, etiam a præcipuis Philosophis, creditum est, vel ex ipsis Cometarum motibus edoctus sum; Aëreum tamen vel vllius elementaris naturæ particeps esse nequaquam admisero. Absit enim vt purissimæ perfectissimæque et nullis mutationibus obnoxiæ cælesti naturæ elementare, corruptibile variabile atque huic inferiori caducæ Regioni conforme aliquid assuatur; nam ne id vnquam vllus saniorum Physicorum admittere ausus est. Omnes siquidem vnanimiter Cælum e numero et natura quatuor Elementorum prorsus exemtum et præstantiorem quandam naturam præ se ferre, rectissime statuunt, ideoque illud quintam quandam essentiam a quatuor illis elementaribus prorsus diuersam longeque excellentiorem nuncupârunt. Quod igitur Physici abhorrent non admittatur, vt ipsi Mathematici tanta Cælum labe aspergant, vt ex Aëre elementari illud constare asseuerantes simplicissimæ et purissimæ adeoque perfectæ ipsius substantiæ et naturæ plurimum derogant. Et quæ, quæso, fieret Elementorum proportio, si solum Aërem a Terris vsque ad octauam Sphæram tam immensam vastitatem complere concesserimus? Sane ambo Elementa Terræ et Aquæ, nullam, quæ sensibus concipi posset, ad vnicum Aërem habebunt Symmetriam. Præterea si Aër elementaris orbibus cælestibus includeretur, consentaneum foret, e concitatissimo Syderum motu sonum ingentem cieri, qui proculdubio auditum etiam nostrum percelleret. Officeret etiam Aër perpetuitati Reuolutionis cælestium corporum, et puritati eorum longo vsu temporeque detraheret, imo quasi atterendo, constantissimam harmoniam labefactaret. Scio quidem Paracelsum totum Cælum, quartum et igneum Elementum appellare; quod si de viuifico calore Solis et Siderum intelligatur, locum fortasse mereri poterit; Nam Elementum Ignis infra Lunam esse, vt Peripatetici somniant, si nihil aliud, vel ipsa Refractionum subtilitas, quæ hac ratione per tot Diaphana maior redderetur, sufficienter refellit. Omnem itaque calorem in corporibus mixtis, quem Physici Elemento Ignis attribuunt, cælitus prouenire consentaneum est. Quod si aliter Paracelsus sentiebat, absurda est opinio. Neque etiam ignoro quosdam Theologos e Mose, proculdubio minus recte intellecto, asseuerare Cælum ex Aquea materia constare; quam tamen interpretationem Philo Iudæus non admittit, sed ipsum nullatenus ex vllis Elementis compositum contendit; videtur etiam hæc sententia omni naturali ratiocinationi plurimum aduersari. Qui vero Cælum aëreum statueret, neminem ante Iohannem Penam Gallum percepi, cuius tu sententiæ suffragari videris, et nuper etiam Iordanus Nullanus in quodam scripto de Mundo contra Peripateticos idem asserere ausus est, forte etiam quidam alij eâdem sunt imbuti opinione. Sin vero per Aërem, qui inter cælestes circuitus continetur, aliam et subtiliorem purioremque substantiam, quam est Aër hic elementaris, intelligere velitis, non vsque adeo refragabor, nisi quod nomen Elementi Aëris in tam sublimi negotio per se nimis vile et suspectum sit, si is Cælo assignatur; oportebitque hac ratione distinguere inter Aërem æthereum et elementarem, sicque nihilominus res eodem redibit, non esse videlicet eiusdem exquisite puritatis et perspicuitatis, multumque adhuc suberit dubij, quod ne hac quidem distinctione satis enodatum appareat. Verum licet nulli mortalium de ipsissima Cæli materia (si modo e materia aliqua constare proprie dici potest) certi quid proferre in promtu esse credam. Est enim Cælum abstractum quid, et immateriali simile, nostrum captum effugiens, nihilominus satis concludere licet, ipsum de nulla elementari natura participare. Cum hæc sit longe præstantius et diuinius quiddam adeoque incorruptibile et supra omnem elementarem qualitatem exaltatum e purissima, simplici et pellucida rarissimaque substantia, admiranda DEI sapientia et nobis imperscrutabili modo plasmatum. Vndecunque igitur Cæli substantia fuerit, quæ sane potius, quæ non sit, quam quæ sit, percipitur, eam ipso Aëre liquidiorem, puriorem et subtiliorem esse necesse est, vt ob id non immerito statuam Diaphanum Ætheris Diaphano Aëris perfectius puriusque esse. Licet enim non admodum sensibilis Siderum Refractio in aliquanta super Horizontem Altitudine ingeratur, neque tanta, quantam veteres optici, qui Cælum e duro et adamantino Diaphano constare opinabantur, suspicati sunt, tamen id non propterea accidit, quia nihil aliud sit inter octauam Sphæram et Terram quam Aër elementaris. Nam, vt in prioribus etiam literis testatus sum, non est admodum magna differentia inter Ætheris et Aëris transparentiam, neque sicut Aëris et Aquæ Diaphana sensibiliter discrepant, sed cum ambo tenuissima sint et liquidissima, plurimum habent affinitatis, imo aliqualis ea quæ intercedit diuersitas, successiue imminuitur, prout Aër a Terris sublimior et Lunæ circuitibus vicinior redditur; illic enim cum Æthere quasi in vnum coalescit, cælestemque naturam successiue imbuit, atque propterea Refractionem sensibilem non causatur. Non enim datur certus aliquis locus in definita a Terra distantia, in quo Refractio illa procreetur, sed paulatim Diaphanum aëreum in æthereum transformatur, ideoque non contingit aliqua repugnantia, qualem inter Aërem et Aquam fieri videmus, sed potius identitas quædam conciliatur, quæ Refractioni admodum perceptibili, præsertim in sublimiori Stellarum situ, quando magis directe earum Lumen ad nos vibratur, occasionem præcludit. Proptereaque ego minimam partem Refractionum diuersitati Diaphanorum Ætheris et Aëris attribuo, sed potissimam earum causam vapores, Terræ obuersantes esse statuo, ita vt duplici ratione Refractiones contingant, partim ob vaporosos halitus, Aërem Terris propinquum condensantes. Atque illæ sunt maximæ admodumque perceptibiles, ideoque earum animaduersio plurimis in propatulo est: Partim vero ob Diaphanorum Cæli et Aëris aliqualem varietatem. Hæc autem, quia in ipso etiam Horizonte non admodum magna est, neque etiam vltra 30. Gradum Altitudinis, in Stellis præsertim, percipitur, minus hactenus est considerata, ideoque de ea potissimum verba feci, alteram aliâs satis perspectam præsupponens. Neque etiam negârim hanc ipsam, de qua loquor, vsque ad verticem quodammodo prorogari, sed vltra 30. Gradum Eleuationis ita successiue magis atque magis attenuari iudico, vt nullatenus deinde in sensus cadat, ob Siderum radios directiores, neque adeo magnam aut repugnantem Diaphanorum diuersitatem. Asseris ipsemet in tuo mihi transmisso scripto de Cometa vltimo, Refractiones non vltra illud spatium, quo vapores ascendentes multiplicari solent, perdurare, hocque ad summum esse 20. Partium, et ob id nullam aliam quam per solos vapores fieri Refractionem; at cum ego Refractiones in Sole, circa 30. Gradum perceptibiles esse animaduertissem, inferebam eas aliunde etiam, quam per vapores procreari, ideoque ex diuersitate Diaphanorum Ætheris et Aëris. Nec video quomodo hæc meam expugnent sententiam, et pro te faciant; neque enim dixi in 30. Gradu Altitudinis prorsus nullam fieri Refractionem, imo dum accuratius meas Obseruationes examino, adhibita Parallaxeos differentia, inuenio in Sole Refractionem fieri iuxta Altitudinem 30. Partium fere 1½. Min. quod vix per vapores solos excusari poterit, siquidem ipsorum impedimentum subito circa Horizontem alteretur, inque tanta Altitudine perexiguum sit, vt postea e tua ipsius demonstratione patebit. Ast illud, quod fit ratione Diaphanorum, non quidem ita magnum est, sed diutius durat, quamuis in Stellis fixis hactenus animaduertere non potuerim, Refractionem sensibilem tam alte, atque in Sole insinuari, vt in antecedentibus literis etiam indicaui, idque, vt existimo, ob luminis et quantitatis, atque etiam distantiæ maximam differentiam. Neque si Refractio circa Horizontem esset 3. Minut. statim consequitur, vt ob id ea in Altitudine 45. Graduum fieret 1½. Minut. vt tu vis. Non enim proportionabiliter et æqualiter decrescunt Refractionum quantitates, sed in decliuioribus Altitudinibus, multo plus illis decedit quam in sublimioribus, idque proculdubio vtraque de causa, tam ratione vaporum Terræ obuolitantium, quam etiam diuersitatis Diaphanorum Cæli et Aëris, principaliter tamen et maxime ob ipsos halitus terrestres, quando per obliquum Stellarum lumen recipiunt; id enim ipsa testatur experientia, subito circa Horizontem alterari Refractiones, in sublimiori vero situ sensim et tardius id fieri. Sic in Sole animaduerti a primo in secundum Gradum Altitudinis variari Refractionem sex Scrupulis primis, a secundo vero in tertium saltem quaternis, in sublimiori vero situ vltra 20. Gradum Altitudinis mutatio illa vix est dimidij Minuti, et licet hoc per vapores solos non inconuenienter excusari poterit, tamen aliquid etiam ex Diaphanorum discrepantia clam sibi habet admixtum. Quod autem non vsque ad verticem sensibiliter durare appareant, per Diaphanorum discrimen obortæ Refractiones, in causa est, quod non admodum magna sit eorundem discrepantia, et sensim, vti prius dixi, sibi inuicem assimilentur, adeo vt lumen Stellarum, quando sublimiores fuerint, facile irrefracte vtraque penetrare queat, siquidem tunc non adeo oblique, sed quasi per directum lumen ad nos vibrent, nam si concedi potest id quod tu infers, Refractiones non tam fieri ob vapores istos, quam propter eorum circa Horizontem multiplicationem, radios enim Stellarum et Solis vincere illam crassitiem, nec ob identitatem Diaphanorum in ea punctum aliquod Refractionis in paulo sublimiori situ inuenire, certe ratione Diaphanorum Ætheris et Aëris idem multo potius admittendum venit, vt in sublimiori situ, sine perceptibili Refractione Stellæ nobis illucescant: Longe enim maior hîc est Diaphanorum identitas et similitudo, quia non tantum inter se discrepare conuenit Æthera et Aërem superiorem, quantum Aërem purum et vaporosum.

Figur 11 

Quod ex tua propria Demonstratione rectius percipietur, præsertim ea quam secundo missis literis addidisti, quæ priore multo est conuenientior; illic enim si assornatur ex Demonstrationibus Alhasen et Vitellionis, in summa vaporum Eleuatione FE part. 48. M. 50. qualium EA Semidiameter Terræ part. 60. erit his duobus Æqualis XA part. 60. M. 48. S. 50. Cumque Angul. AEX sit rectus et EA latus datum, prouenit per operationem trigonicam latus XE part. 9. M. 55. qualium videlicet EA est 60. Atque tanta erit vaporum densitas iuxta Horizontem, quæ milliaria Germanica 142. adæquabit, prout EA Semidiameter Terræ est eorundem 860. proxime. In altero vero Triangulo AEO, ex notis duobus lateribus AO etiam part. 60. M. 48. S. 50. et EA, vt prius 60. Anguloque intercepto OEA part. 120. adiecto videlicet Ang. OEX part. 30. ad rectum XEA, prodibit etiam tertium latus OE part. 1. M. 36. fere, vastitatem vaporum in Altitudine 30. part. mensurans, quod si in milliaria vt antea, resolutio fiat, 23. Germanica prosilient. Patet itaque quod vapores sint quidem sexduplo proxime densiores circa Horizontem, quam in Altitudine 30. partium; neque tamen ob id necessario consequitur, prorsus nullam, ratione vaporum in tali Altitudine fieri oportere Refractionem, siquidem interstitium vaporum 23. milliaria sua capacitate adæquans, non videtur prorsus insufficiens ad refringendum aliquantulum Stellarum radios, aut si id concedi poterit, quanto magis in diuersitate Diaphanorum Ætheris et Aëris non idem admittatur, ex quo hæc in tali Altitudine multo adhuc minorem ob causas supra iudicatas ingerat differentiam. Præterea etiamsi concedatur nullam prorsus fieri ex occasione diuersitatis Aëris et Ætheris Refractionem, sed omnem e solis vaporibus originem trahere, tamen non necessario ob id sequeretur, Cælum ipsum ex Aëre elementari et animali, vti tibi placet, constare; potest enim tanta esse Diaphanorum similitudo et vicinitas, mutuaque connexio, vt Refractionem nullam, quæ a nobis percipiatur, pariat, lumine Stellarum fortiter vtrumque Diaphanum penetrante. Neque enim statuimus Cælum e dura et imperuia perspicuitate constare, vt Alhasen et Vitellio, qui maximam ob id accidere Refractionem frustra crediderunt, sed liquidissimum esse ipsum Æthera et rarissimum, nullisque realibus orbibus contextum, quemadmodum tu etiam mecum optime sentis, et licet ipso Aëre perfectius quiddam sit, tamen circa Reuolutiones, præsertim lunares, Aër hic elementaris adeo exaltatur, vt quasi in Ætheream transmigret substantiam, ideoque Diaphanorum imperceptibilis efficitur diuersitas, vt prius etiam indicatum est. Quo vero Aër Terræ magis appropinquat, eo minus de Ætherea natura participat, plusque habet elementaris qualitatis, et nihilominus admodum subtilis et rarus est, vt lumen Stellarum facile et irrefracte transmittat, nisi Terræ vicinior fuerit, vbi per vapores condensatur, turbidiorque redditur. Sed de Refractionibus vnde eueniant, an saltem intermediantibus vaporibus, vt tibi videtur, an vero non solum ab his, sed etiam aliquatenus ex Diaphanorum Ætheris et Aëris discrepantia, mixta quadam ratione, vt mihi placet, frustra tantopere disputamus, siquidem de motu cælestium corporum restituendo, ipsaque Astronomia a mendis repurganda instaurandaque principalis agitur quæstio, et licet huic intentioni Refractionum cognitio necessarias adferat suppetias, quod sine harum præcautione, ipsissima Stellarum loca cælitus deduci nequeant, tamen quia sufficit Astronomum scire quam alte Refractionum impedimenta ascendant, et quanta in certis Altitudinibus fuerint, vbi præsertim Aëris similis et inconfusa affulserit serenitas, idcirco vnde Refractiones hæ proueniant, an duplici vel etiam vnica de causa, non multum interest subtiliter et ambiguose disceptare: Quemadmodum ipsa etiam de materia Cæli quæstio, non proprie ad Astronomi decisionem pertinet; Is enim non quid sit Cælum, et vnde ipsius splendida corpora constent, sed saltem quomodo omnia hæc moueantur, ex Obseruationibus certis peruestigare laborat. Alterum enim Theologis et Physicis discutiendum relinquit, apud quos etiam hactenus idipsum non satis explanatum permansit. Tanta enim est , vt opera vniuersa Creatoris, ne quidem terrestria et sensibus externis obuia, nobisque adeo vt palpentur propinqua, penitus haurire queat: nedum vt sublimem illam et remotissimam Ætheris naturam et substantiam satis peruestigare explicareque sustineat. De Cæli itaque materia, quæ est imperscrutabilis, non est vt anxie disceptemus, nisi quod id necessario statuendum censeam, eam qualiscunque sit, nihil cum elementari natura commune habere, ideoque nequaquam esse aëream, sed diuiniorem et longe perfectiorem in se continere naturam, quam quæ vllis elementaribus rebus assimilanda merito veniat. Sufficit autem in principaliori scopo inter nos conuenire, Cælum videlicet nullis realibus et duris atque imperuijs orbibus, quibus Sidera affixa circumgyrantur, esse contextum, sed e liquidissima, rarissima, et subtilissima substantia constare, quæ septem Planetarum cursus liberos, quocunque fert naturalis impetus et congenita scientia, absque vlla retardatione, admittat. Id inquam a Veteribus et maxima etiam parte Recentiorum hactenus non perspectum, neque pro indubitato concessum, satis est ad Astronomiæ redintegrationem pro rato compertoque admittere: Sic enim Hypothesibus conuenientius ordinandis, quemadmodum etiam a nobis iampridem factitatum est, compendiosior et planior sternetur via. Quare, vt dixi, circa Cæli materiam, et Refractionum occasionem, pluribus vt occupemur, non est operæpretium; saltem si quid in Refractionibus per certam experientiam vlterius innotuerit, vt inuicem communicemus, ad præcisionem Astronomicam constituendam conducere videtur. Vnicum itaque solummodo de his addam, postea ad alia transiturus. Refractiones in Sole non inueniuntur hîc circa Horizontem multopere maiores quam apud vos; siquidem et ego iuxta Altitudinem trium Graduum deprehendi in Solstitio æstiuo, non contingere Refractionem maiorem 12. Scrupulis, nam quod me eam tunc 28. esse Scrupulorum, asserere existimas, videris non satis attendisse, quod de Sole in ipso occasu, sese abscondente locutus sim, quando videlicet eius dimidia pars solummodo supra Horizontem cernitur, quod in hac Insula satis animaduertitur, præsertim in loco meæ habitationis, qui adeo altus est, vt vndique liberum præbeat Finitorem visibilem. Plurimum etenim variantur circa ipsum Occasum Refractiones, adeo, vt trium Graduum differentia per quartam circiter vnius partem, illas alteret. Sic etiam in Altitudine vestra Brumali 15. partium, quando apud vos in Meridiano efficitur Refractio 7⅓. Minut. nobis in consimili Altitudine, Sole iuxta 5. Gradum ♒ vel ♏, versante, Refractionem non maiorem vnquam inuenire potui Scrupulis 7½. quod cum vestra satis concordat, cum tu tamen existimes Refractiones hîc sensibiliter maiores, quam illic insinuari. Et in Solstitio hyberno, quando Sol in Meridie nobis tantummodo Grad. 10⅔. attollitur, Refractio euadit 9½. saltem Scrupulorum, adhibita in omnibus Parallaxeos ratione. Vides itaque Refractiones Solares insensibiliter maiores hîc, quam apud vos, modo satis diligenter in consimili Altitudine expendantur, cælitus apparere. Suspicor itaque, in Stellis Fixis circa Refractionis inquisitionem, tuis inuentis aliquid subesse vitij, in eo, quod aliquantulum nostris minus habeant, vel forte, quia mare vastum e loco meæ Obseruationis versus Boream patens, Refractiones in Septentrionali Horizontis parte ob vapores inde continue magis exhalantes, paululum auctiores quam alibi efficiat, in cæteris Horizontis locis non video sensibilem a tua annotatione differentiam, ideoque nihil fere importat, quod iuxta Veterum sententiam Aër in his borealibus locis densior crassiorque statuitur, nam 4½. Gradus, quibus in Latitudine differimus, parum Aëris naturam immutant; quin et Augustæ Vindelicorum sub Eleuatione 48⅓. aliquot Hyemes expertus sum multo frigidiores ijs, quæ apud nos communiter fiunt, et Æstates minus etiam calidas. Quia vero per Crepusculorum obseruationem discerni posse existimas, vtrum Aëris crassi superficies altius hîc attollatur, quam in vestro Horizonte: Scias me diligenter animaduertisse, iuxta tempora Æquinoctialia, Crepusculum matutinum hîc incipere Sole saltem Grad. 16⅓. infra Horizontem depresso, adeo, vt arcus Crepusculi tunc sit tantummodo 25. præcise Graduum, quem tamen Nonniana et communiter recepta ratio Partium proxime 28. efficeret: Si quando idem illic diligenter exploraueris, non dubito quin inuenies arcum Crepusculi, nihilo apud nos maiorem esse, quam Cassellis, et ob id nostri Horizontis vapores non altius ascendere, quam vobis, vnde etiam consequitur Aërem inferiorem non esse sensibiliter crassiorem in hac boreali plaga, quam in locis paulo meridionalioribus. Ex his etiam omnibus satis colligitur, ea, quæ circa vaporum naturam, et hinc solummodo deductam Refractionum rationem, adeoque de totius Cæli postmodum ex his Aërea et Elementari pronuntiata materia a te in medium proferuntur, non ita certis niti fundamentis, atque ingeniose et luculenter persuadere conaris. His itaque relictis ad cætera pergamus. Latitudinum in Fixis Stellis variationem, mutationi Declinationis Eclipticæ obnoxiam esse, satis inter nos conuenit, et abunde e quam plurimis Stellis, in posterioribus meis literis comprobatum est, nec solius Syrij dissentanea latitudo huic assertioni quidpiam derogat, vt tute etiam mihi recte suffragaris, causasque lapsûs Veterum in Declinatione et Latitudine eius annotanda, apprime verisimiles adducis, quare hac de re nihil attinet nunc plura dicere. Deliquium Lunæ Anni 84. equidem satis sciebam minus diligenter a Witichio obseruatum, neque ipsius proprijs annotationibus correspondere, siquidem eius in his tractandis minus peritam exercitationem, dudum cognitam habebam. In Geometricis et Triangulorum ac numerorum tractatione expeditior ac felicior erat; ignorabam cum posteriores scriberem, eum fatis concessisse, alias parcius de ipso egissem. Eclipsin Lunæ, quæ in Septemb. antecedentis Anni incidit, ego hîc aliquo modo obseruaui, ita vt de tempore eius intra 2. vel 3. Scrupula satis certus sim; Nam licet saltem per interualla momentanea quædam serenitas nobis hîc, ea durante, inter recurrentes nubes illuxerit, tamen non vsqueadeo obscurum hîc fuit et pluuiosum Cælum, atque apud vos. In occidentaliori Terrarum tractu, per totam eius durationem, constans et clara affulsit serenitas. Relatum enim mihi est in Anglia optime fuisse animaduersam a principio vsque ad finem, imo et in Cymbrica Chersoneso, quæ est occidentalior Daniæ pars, distans hinc 30. saltem milliaribus, et vestro Meridiano paululum Occasui propior, toto tempore quo durauit hæc Eclipsis, Cælum apprime serenum et vndiquaque nubium expers fuit, vt quidam meorum Studiosorum, cui illuc in Patriam abeundi venia tunc concessa erat, huc reuersus retulit. Hinc manifestum euadit, quam friuolo et incerto fundamento Astrologorum vulgarium Meteorologicæ prædictiones nitantur, cum in tam vicinis Horizontibus Aëris constitutio toto Cælo sæpenumero discrepet, sed hæc extra propositum. Eclipsin Lunæ huius labentis Anni, quæ in initium Martij incidit, diligentius obseruaui, erat enim mediocris serenitas, quamdiu in vmbra laborauit, deprehendique tempora eius Prutenicum calculum per Horæ semissem excessisse; Alphonsinum vero Hora 1. cum triente, et Puerbachianum per quincuncem horæ anteuertisse; A Mæsthlini insuper neoterica, quam in suis Ephemeridibus præposuit, restitutione paulo plus integra hora defecisse. Quantum itaque hactenus ab eo constitutæ in his redintegrationi fidendum sit, satis apparet. Sic in ea Eclipsi quæ fiebat Anno 81. die 15. Iulij mane in aurora, ipsius correctio per vnam horam cum triente ab Obseruatione abundauit, refert etiam in eadem, suam ponens rectificationem, quod Luna tres digitos defecisse debuit, per quartam videlicet sui corporis partem, quando in Horizonte Tubingensi occideret, cum tamen in hoc nostro, qui semisse horæ adhuc est orientalior, dimidia Luna, antequam Horizontem subiret, vmbram Terræ ingressa sit, vt ob id apud illos totam quasi in vmbra delituisse ante suum occasum, consentaneum euadat. Sic etiam in quibusdam alijs Eclipsibus notabilem differentiam restitutionis Mæsthlinianæ ab ipso Cælo aliquoties animaduerti, vt hinc satis pateat, cursum amborum luminarium, illi nondum ea, qua existimat præcisione, perspectum esse, imo etiam in rectificatione Fixarum Stellarum plurimum hactenus a scopo deflexit, vt ex libello eius de Cometa Anni 80. liquido constat. Video illum Instrumentis idoneis, non ingenio et scientia destitutum esse. Hæc de Eclipsibus sit dixisse satis. Quod Planetarum cursus non æque ac Fixarum loca obseruetis diligentius, alienum quid videtur ab hac tota exercitatione; nam potissimum Fixarum loca eam ob causam verificantur, vt Planetarum per hæc, cursus et apparentiæ rectius innotescant. Ego in tribus remotioribus Planetis, præsertim vero Saturno et Ioue, quasdam adhuc requiro acronychias Obseruationes, vt circuitus eorum Cælo exacte congruos aliquando, fauente diuina clementia, restituam; in cæteris Planetis satis ad id perficiendum subsidij suppetit. Da operam, vt posthac in Errantium etiam Stellarum Obseruationibus fidelem naues operam, quo collatione aliquando facta, consensus inter nos et in his explorari queat. Quod Illustriss. Princeps tuus Obseruationum vestrarum et rectificationum, in locis Affixarum Stellarum publicationem meditetur, eamque vt per te fiat vrgeat, admodum laudabile et ipsius Cels. nomini perpetuo honorificum mihi censetur, elabora itaque vt breui eam habeamus, nec est quod vos moueat quinorum Scrupulorum in Longitudinibus omnium Fixarum inter nos differentia, ea enim perexigua est, et facile apud negotij intricatam profunditatem intelligentes, excusationem meretur. Quod autem in meis de his constitutionibus, nequaquam quina illa Scrupula deficiant, quodque in his ea præcisione, ad quam sensus nostri pertingere possint, omnia enuclearim, luculenter ad Illustriss. tuum Principem perscripsi, rationesque addidi, quæ me in proposito confirment, neque quicquam plus vel minus iusto in his admisisse satis euidenter persuadeant. Veneris sane diameter etsi maiuscula sit, hanc tamen inter nos discrepantiam non excusabit; Mihi enim per rimulas prioris pinnacidij paululum arctiores (vt in maioribus Stellis fieri oportet) Veneris sidus obseruanti semper in idem Minutum eius distantia a fixis Sideribus, etiam aliquoties reiterata, incidit, vt nihil hinc prorsus sit periculi, quin Fixarum loca per hanc, tam matutinam quam vespertinam, semel atque iterum adamussim a me sint restituta, neque quidpiam eorum, quæ in literis Illustrissimi Principis ad me perscripta sunt, nostris inuentis vllo modo derogare poterit. Nihilominus vos recte facere iudico, quod vestris etiam Obseruationibus et Restitutionibus confisi, nihil in his mutare decreueritis: Sic enim minus suspicabuntur posteri, nos data opera, et communicatis consilijs, has Stellarum Longitudines vnanimi consensu ordinâsse. Non tamen dubito quin aliquando, vbi per renouata Organa beneficio Veneris non solum Occidentalis sed etiam Eôæ, negotium hoc viceuersa, et diligenti consideratione, sub incudem reuocaueritis, quin ipsimet sitis liquidissime deprehensuri, quinque illa Scrupula in vestra denotatione a cælesti amussi abundare, in mea vero nequaquam deficere, tuncque propria experientia edoctos, exactori verificationi, manus sponte porrecturos spero: Antequam enim per reciprocam Veneris ad Solem obseruationem Stellis applicatam, res hæc diligentissime examinata fuerit, frustra aliquid certi denuntiatur; Nam quod per Venerem vespertinam tantummodo a te obseruatam, plausibilis cum prioribus inuentis apparuit consensus, ob Refractionis in Venere, et Sole decliui insinuationem, potius eueniebat, quam quod reuera ipsi Cælo ita consonum fuerit, velut hæc latius ad Illustrissimum Principem tuum scribens, declaraui. Miror te affirmare motum Solis a me vobis transmissum, iuxta primos Gradus ♒ esse aliquantulum iusto tardiorem, cum ipsemet non diffitearis eum alias in toto Boreali Semicirculo, et iuxta vtraque Æquinoctia Obseruationibus vestris idipsum attestantibus exactissime congruere. Meminisse enim oportuit, quod in prioribus literis satis aperte indicârim, Obseruationem motus Solis saltem in Boreali Semicirculo ipsi Cælo congruere; in Australi vero ob Refractionum impedimenta, non item. Et Sol in principio ♒ apud vos Meridianus existens, attollitur saltem part. 18½. vbi admodum sensibilem Refractionem inducit, et necessario vlterior per Obseruationem apparet, quam reuera est, quod etiam mihi idipsum tentanti, sæpius innotuit. Tolle itaque in Australi Semicirculo Refractionis impedimenta, et patebit nostram restitutionem in motu Solis, illic etiam non minus quam in Boreali, normæ cælesti apprime correspondere. Misi autem ad Illustrissimum Principem tuum adhuc 5. annorum Ephemerides Solis, e nostro Calculo deductas, vt in sequentibus Annis, huius rei periculum, adhibita modo dicta cautione, vestris Instrumentis, fieri possit. Transis postea a Cælestibus ad Poëtica, vel potius quasdam Hieroglyphicas connexionis superiorum et inferiorum figuras, quas in Carmine quodam, ad Nobiliss. pariterque in Latinis et Græcis literis Eruditissimum Virum FALCONEM GOYE, amicum et affinem meum dilectum, ante quadriennium animi gratiâ exarato, forte fortuna perspexisti; Curque apud depictum Philosophum, qui cælestia scrutatur, hinc inde ascribatur SVSPICIENDO DESPICIO, et circa reliquum, qui terrestria, DESPICIENDO SVSPICIO, solicite a me requiris. Vt autem votis tuis hac etiam in parte, non prorsus desim, sic habe. Hieroglyphica hæc esse recte coniectasti; Nam non saltem vtramque Astronomiam cælestem illam superiorem, et inferiorem terrestrem respiciunt, sed etiam ipsam diuiniorem minusque vulgariter vsitatam Theologiam, adeoque totius Ethices cognitionem, videlicet virtutum et vitiorum discretionem. Prima vero fronte Physicam rerum creaturum considerationem præ se fert, in qua superiora inferioribus per admirandam analogiam, ita connexa sunt, vt neutrum sine altero recte percipi, penitusque indagari queat; Nam vt recte colligis, ars ea quam Spagyricam vocamus, totius naturæ peruestigationem. adeoque contrectationem quandam interiorem continet, et Astronomiæ cuiusdam terrestris (vt prius appellaui) exercitationem iucundam, nec inutilem exhibet. Vtque aliqua ex parte eorum quæ expetis, conscius reddaris, scire conuenit, id esse septem Planetas in Cælo, quod sunt septem Metalla in Terra, quodque in homine ad vtriusque ideam fabricato, qui ob id Microcosmus recte appellatur, septem principalia membra, atque hæc omnia tam pulcra et concinna similitudine inuicem colligata sunt, vt paria fere videantur habere officia easdemque proprietates et naturas. Sic duo principalia luminaria in Cælo Sol et Luna, duobus præstantioribus Metallis, Auro et Argento, in homine vero duobus præcipuis vitalibus membris cordi et cerebro æquiparatur. Duo benefici Planetæ Iupiter et Venus inter Metalla terrena Stannum et Cuprum, post priora secundæ dignitatis, sibi locum asciscunt, in corporibus vero nostris iecur officinam sanguinis, et Renes generationis ministros; Duo vero Planetæ, quos maleficos appellant, Saturnus et Mars, Metallis abiectioribus, Plumbo videlicet et Ferro correspondent, atque in corporibus hominum duo minus necessaria et vilia membra sortiuntur, Splenem et Fel, quæ sunt receptacula atræ flauæque bilis exuberantis. Mercurius cælestis vt est natura sua indifferens, et Protheo mutabilior, sic etiam Mercurium terrestrem siue Argentum viuum sibi analogum habet, quod etiam in varias transmutatur formas et omnium reliquorum Metallorum naturam æmulatur, mirabilesque induit Metamorphoses; In corpore autem Microcosmico, huic inter septem membra principalia recte assimilatur Pulmo, cuius officium est Spiritum trahere, corque et reliqua membra sua anhelatione refocillare; inseruit etiam loquelæ plurimum, velut et Mercurius ille cælestis, huic præesse creditur. Multa sunt præterea in his septem admiranda similitudine, quæ paucis explicari nequit, sibi inuicem colligata; Sic etiam reliqua Terræ Mineralia, Gemmæ, Marchasitæ et Salia cum diuersis Planetis certa lege consentiunt, et naturæ imprimis Affixarum Stellarum associantur, quæ Planetarum vires in se licet obscurius contineant, quemadmodum etiam herbæ et vegetabilia e certo quodam ordine, non solum Planetis sed etiam fixis Sideribus in terrestri Astronomia assignantur, eorundemque naturam, quantum in se est, æmulantur. Hæc et plura eiuscemodi penitus intelligere, non docet vulgaris Physica, neque Academiæ, Peripateticorum sophismatibus et fucis dementatæ, incrustatæque, latentem in his realem ipsissimum veritatis nucleum, introspicere vel didicerunt, vel docent. Pyronomica Schola adeunda est quæ non ea quæ plausibiliter disseruntur, sed quæ veraciter manibus palpantur, oculis videntur et sensibus exterioribus interioribusque percipiuntur, manifestat. Doctores in hoc Gymnasio aliquos habuit Antiquitas, et nostrum etiam Seculum non prorsus ijs destitutum fuit, licet pomposi et formales Academiarum Professores eos vel per incuriam negligat, vel per inscitiam repudient, aut etiam ex odio et præoccupato iudicio detestentur; Semper enim veritas sincerior, non solum in diuinis rebus, sed etiam Mundana Philosophia, tam a vulgo hominum, quod ferendum esset, quam ab ijs, qui eam ipsam maxime profitentur (quod dolendum est) exosa et fuit, et imposterum erit, nist Deus peculiarem et mirabilem mundi Methamorphosin aliquando instituerit. Authores in hac secretiore Philosophia sunt plurimi, inter quos præcipuum locum tenent, quoad Veteres, Hermes ille Trismegistus, Author tabulæ Smaragdinæ, Geber, Rupecissa, Arnoldus de villa noua, Raymundus Lullius, Thomas Aquinates, Rogerius Bacho, Turba Philosophorum, Albertus Magnus; Superiori vero Æuo Isaacus Hollandus et Theophrastus Paracelsus, quem plures oppugnant quam intelligunt. Verum etsi hi, et quidam insuper alij in hac occultiori arte scriptores, magnum discentibus subsidium, remque omnem per causas naturales expendendi peruestigandique occasionem subministrent, tamen nisi accedat diligens et diuturna tractatio per exercitium Pyronomicum, frustra nudis chartis insudatur: Rectissime enim inquit Paracelsus, neminem plus scire in hac Arte, quâm ipsemet per ignem expertus sit. Hæc etenim alijs, quam dignis et idoneis penitus concredere discipulis, silentium vetat plus quam Pythagoricum. Si aliquando mecum fueris, forsan quædam in his spectabis prius desiderata, nec vbique obuia. Non enim minori conamine et sumtu Astronomiam hanc terrestrem excolo, quam illam cælestem, ordinatis ad eam rite tractandam, oportunis structuris, et fornacum magna varietate, copiaque, quæ omnia calamus referre non sustinet. Redis deinde ab hac inferiori Philosophia ad superiorem illam et ætheream, deque scriptis tuis, quæ hactenus absoluisti in re Astronomica, et ijs quæ ad hanc, ex Triangulorum et numerorum cognitione spectant, me certiorem reddis. Optarem autem hæc omnia a te edi, videntur enim plurimum lucis his Artibus allatura. Si vero id breui vt fiat, commodum tibi non fuerit, saltem vt manuscripta, descriptaque exemplaria mihi inspicienda breui tempore, communicentur, mox tibi bona, et inuiolata fide, restituenda, modo id tibi integrum foret, te rogatum haberem. Licet vero calculus Prutenicus sensibiliter sæpenumero, ab ipso Cælo deflectat, poteris nihilominus, Hypotheses Copernianas, ad immobilitatem Terræ reductas, illi applicare, laboremque illum pereximium publicare, vt discentes calculi et Hypothesium congruentiam rectius, et maiori cum voluptate fructuque fundamentaliter percipiant, id enim ab alijs, qui id tentare aggressi sunt, non satis fideliter factitatum est, dum Ptolomaicas et Alphonsinas hypotheses Copernianis numeris, violenter citra exactam correspondentiam obtrudunt. Ego meas restitutiones in cursu Planetarum omnium, propriæ, non ita dudum adinuentæ hypothesi, adaptare elaborabo, calculique cum his, adeoque ipso Cælo consensum ostendere, et peculiari Opere, fauente Numine diuino, ipsemet declarare decreui. Hypotheseos vero huius generaliorem delineationem habes, in secundo nostro Tomo de nouis Ætherei Mundi Generationibus nuper tibi transmisso, quam quo diligentius perspexeris, eo magis arridebit; Tollit enim omnia tam Mathematica quam Physica absurda, quæ in veteri Ptolemaica, et recenti Copernicea assumtione, delitescunt, et particularioribus apparentijs, vndiquaque aptissime satisfacit, quod neutra aliarum omnimode præstat, vt alibi ex ipsis Obseruationibus demonstrabimus. De dierum Æquationibus siquidem inter alia mentionem facis, scias me diuersa quædam in his, ab antecessorum placitis statuere, neque eam tantam esse, quanta vel ab ipso Copernico assumitur, non solum certis rationibus, sed ipsa etiam experientia edoctum, qua de re suo loco dabitur commodior disserendi occasio. Si scriptum tuum de Cometa, amplissimo et nobilissimo D. NICOLAO KAASIO Cancellario, viro de Patria nostra et omnibus bonis artibus, præclare merito, dedicaueris, velut te facturum scribis, non dubito quin illi sit futurum pergratum, licet nihil cum ipso hactenus ea de re priuatim sim loquutus. Subiungis postea te facile mihi concessurum, omnes Cometas in Æthere generari, nisi obstarent Regiomontani, et Vogelini Obseruationes, at ego quo loco hæ habendæ sint, in Epilogo totius Operis nostri de hoc toto negotio luculenter, et minime dubijs rationibus ostendam. Regiomontani annotationes, sibijpsis non consentiunt, neque ad Spicam ♍ Cometæ tam velocis Parallaxis, vllo modo indagari potuit; Iis itaque cum Aristotelis assertionibus nimium confideret, si quam coniecturam de Parallaxi aliqua, quæ eum sublunarem redderet, per incuriam aliquam adeptus est, eam mordicus pro veriori retinuit, videtur enim in hoc plurimum laborasse, vt quam maximam erueret. Vogelini Obseruationes admodum erroneæ sunt, nec consentiunt in eodem Cometa cum ijs quæ a Petro Apiano et Fracastorio prodita inueniuntur, vt alibi latius ostendam. Et motus insuper diurnus, qui ab ipso saltem part. 2⅔. constituitur, renuere videtur, Cometam hunc tam propinquum Terris fuisse, vt Parallaxin 35. Partium induxerit, adeo, vt non sesquialtera Terræ Semidiametro ab eius superficie abfuerit, vel vt idem author incompetenter astruere non dubitat. Quamuis, vt ipsum quod res est dicam, velocitas et tarditas motûs non sufficienter remotionem, vel appropinquationem Cometarum discernunt, vnde nihil obstat, id quod tu nobis opponere videris, videlicet celeritatem motus in Regiomontaniano Cometa, quæ statuitur 40. partium Circuli maximi, in vna die, arguere ipsum sublunarem fuisse, tantamque habuisse Parallaxin, quantam is illi attribuit. Nam si Cometam Anni 1585. fas erat in altissimo orbe Saturni, vel te ipso iudice versari, et nihilominus ab initio motum diurnum absoluere trium Graduum, cum ipsa Saturni Stella, vel concitatissima saltem 8. Minuta vno die conficiat, adeo, vt Cometa tunc fuerit plus quam vicies ipso Saturno, vel celerrimo, velocior: Qui quæso, non etiam concedi poterit, Cometam illum a Regiomontano descriptum fuisse supra Lunam, licet eius motu diurno triplo circiter fuerit concitatior; Cum enim ipsa realitas orbium, Cælo non competat (qua de re inuicem consentimus) possunt vtique hæ secundariæ et ascititiæ Stellæ, sortiri quemcunque motum innata fert scientia, in quocunque tandem Cæli loco vel altiori vel decliuiori, obuoluuntur; Non enim sunt Planetarum et Siderum Mundo coëtaneorum legibus omni ex parte obnoxiæ, sic etiam magnitudo quorundam Cometarum, eorum vicinitatem non satis probat; Possunt enim in ipso Cælo, et in quacunque vltra Lunam sublimitate, quantamcunque Plasmatori libuerit, acquirere magnitudinem. Nec Aër sublunaris, quem tu eundem cum cælesti reputas, aptus est ad generationem talium, et tam excellentium Phænomenôn. De his et similibus in conclusione generali Operis nostri, de extraordinarijs Ætherei Mundi generationibus, plenius meam sum expositurus sententiam, tibi et alijs, vti spero, hac in parte satisfacturus. De motu vel quiete Terræ aut ipsius Cæli, quantum ad quotidianam Reuolutionem attinet, alias quid sentiam reserabo. Cuperem autem quam maxime vt prima quaque occasione, impetrata venia ab Illustriss. Principe tuo, me hîc inuisere non intermitteres; Sic enim et de his et de alijs ad diuinam Astronomiæ artem, et absconditam a vulgo eruditorum, Philosophiam pertinentibus, coram commodius et plenius conferemus, efficiamque vt te eius itineris non pæniteat. Interim et semper quam felicissime vale mi amantissime ROTHMANNE, tempus enim est, vt Epistolam nunc claudam, siquidem tuis literis, in omnibus, quæ continebant, nunc copiose pro virili nostra, et temporis occasione satisfactum est. Tuum erit omni sedulitate operam dare, vt mihi responsum ab Illustriss. Principe tuo, et a te mature adornetur, vtque hoc perficiatur interea, dum harum exhibitor in Nundinis abest, quo ad vos rediens, certo id apud te absolutum, et conscriptum inueniat. Non enim socij itineris et curruum commoditates, eum illic moram aliquam trahere patientur. Plurimum enim exoptarem, ante hyemem a vobis ad has meas literas responsionem obtinere, vt eo opportunius ad instantes postmodum vernales Nundinas rescribere liceat. Tu itaque omnem moue lapidem, ne procrastinetur negotium.

Iterum quam felicissime vale, meque tui amantissimum redamare perge.
TYCHO BRAHE.