Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD HENRICUM BRUCÆUM.

RUPISTI tandem altum illud silentium, quo per totam æstatem aliquid ad me literarum dare supersedisti, amantissime BRUCÆE, quod autem nunc demum quasi e profundo somno expergefactus me tuis eruditis literis reviseris, est quod moram hanc hactenus commissam condonem, teque excusatum habeam. Agis autem in his mecum veluti ex professo de ijs, quæ continentur in libro meo secundo Æthereorum Phænomenωn, tibi præterito vere per quendam e meis domesticis hinc in Germaniam proficiscentem transmisso, quæque in priore eius parte inveniuntur, te sedulo perlegisse ostendis, posteriore leviter attacta. Visum itaque est tibi ad ea, quæ de his ad me perscripsisti, in hunc modum respondere. Quod in priore eius voluminis portione contenta ex observationum et demonstrationum certitudine accomodationeque approbas et commendas, inprimis vero neotericæ meæ Hypotheseos circa dispositionem revolutionum cœlestium inventionem tibi admodum placere asseveras, mihi pergratum est. Equidem quantum ad Hypotheseos eius constitutionem attinet, suspicabar eam tuo Genio non arrisuram, siquidem alias tam vehemens et constans sis autoritatis antiquorum conservator et propugnator, adeo ut nonnunquam nimium his tribuere et certioribus rationibus ipsique experientiæ non parum derogare videaris; sed aliter tamen hîc accidit quam putabam: Hanc enim nostram mundani systematis Hypotyposin a veteribus nunquam perspectam, nec etiam a recentioribus ullis prius excogitatam non solum tuo suffragio comprobas, sed etiam ceteris, quod eiuscemodi, quæ illæ a PTOLEMÆO et COPERNICO propositæ, non admittat absurda, anteferendam censes. Ut autem eo rectius intelliges, qua ratione in huius Hypotheseos inventionem ante aliquot annos pervenerim, mitto tibi exemplum literarum, nuper ad clarissimum et doctissimum virum D. CASPAREM PEUCERUM a me datarum, quibus eius quibusdam dubijs (quæ ad nobilissimum virum Dominum HENRICUM RANZOVIUM, qui illi eius Hypotheseos nudam delineationem e libro meo excerptam communicârat, perscripsit, cuius etiam verborum unâ cum alterius cuiusdam Mathematici de eadem re ambigua sententia copiam facio) respondendum duxi, ut hac occasione plenius de hoc toto Astronomico negotio cum tanto Philosopho et Mathematico conferrem. Ex his plurima non saltem [ad] Hypotheseos huius rationes et uberiorem declarationem, sed etiam ad totam rem Astronomicam peculiariter facientia percipies tuo Genio, uti opinor, non displicitura. Ubi vero has ipsas literas perlegeris, vel etiam, si lubet, transcribi curâris, velim eas mihi remitti, siquidem exemplar hoc reservare cupiam, neque otium nunc suppetat, ut id denuo exarari faciam. Quæ circa Astronomiæ instaurationem desideras, ut omnia huic Hypothesi fundata eque certis observationibus Geometricis in numeros redacta Phænomenis exacte correspondeant, etiam in his literis ad Dominum PEUCERUM datis, quo ordine et quanto conamine rem tantam aggredi molirique, favente Cœli ipsius et Universi Opifice, proposuerim, invenies. Nec est, ut pertimescas, quod laboris immensitas, rei tam arduæ difficultas, temporis requisiti diuturnitas aut sumtuum magnitudo ullave alia molestia, eodem supremo Numine conatibus nostris aspirante, me absterrebunt, quo minus gratæ, uti spero, posteritati tam divinæ et sublimis artis restitutionem ea præcisione (absit invidia dicto) qua hactenus a nemine exantlata est, consecrem, omnibusque suis numeris, quantum quidem ab uno homine præstari potest, absolutam relinquam.

rend="indent"Sed de his hoc loco satis. Est tamen, quod tibi hac in re conquerar. Quidam nimis perfrictæ frontis, quem indignum censeo, ut hîc nominetur, qui etiam, ubicunque fuit aut est, seipsum, qualis sit, prodit, hanc meam Hypothesium inventionem sibi arrogare, idque publico scripto, Argentinæ hoc anno edito, asserere non erubuit. An et hanc cum reliquis, quæ apud me clam descripsit, dum nobilissimo viro ERICO LANGE inserviens, in eius comitatu per aliquot dies fuit, subtraxit, aut qua alias ratione eius dispositionem hîc hauserit, noverit ipse; et Studiosi mei similem quandam inter segestria tunc iacentem, quæ minus apposite delineata erat, monstrârunt. Certe quam fraudulenter et subdole hic egerit, reliqua, quæ hîc, me inscio, ex meis descripsit, quorum aliquam partem recepi, ipsius manu exarata, satis convincunt, utut Hypothesin illam inter eas schedas non reperio; sed poterat hanc alibi abscondisse aut in memoria retinuisse, cum forte non suppeteret delineandi commoditas. Norunt domestici mei Studiosi illam Hypothesin iam aliquot annis a me fuisse constitutam atque illis ostensam: quin et liber hic de Cometa Anni 77, etsi præ se ferat editionem hoc Anno 88 factam, tamen norunt omnes, qui mecum sunt, eundem Anno 87 in mea Typographia excusam esse, data opera autem uno anno tardiorem notatam, quo esset ob novitatem acceptior. In hoc autem libro eandem mecum Hypothesin generaliter explicari, te non ignorare, ex iam dictis liquet. Sed egregie prodidit iste, qui sibi eam nuper vendicaret, se illam non probe intelligere, nedum ut eius autor sit, dum Martium orbem Solarem totaliter ambientem pingit et fingit, quod impossibile esse vel ex solo Copernico saltem obiter introspecto discere potuisset. Et quî, quæso, is novas unquam condet Hypotheses, cœlestibus revolutionibus analogas, qui multorum annorum exquisitis observationibus non est instructus, ut inde, quid in hactenus usitatis Hypothesibus desideretur, et quomodo idipsum restitui possit, solerter pervestiget? Sine his adminiculis novam aliquam inventionem iactare frivolum est planeque ridiculum, cum non habeat, unde probet per ipsas apparentias, cur prioribus relictis sic innovare [oporteat] et quomodo per multiplices observationes hanc apparentijs cœlestibus rectius congruere confirmet. Sed facessant istæ ineptiæ, quibus nemo, nisi rem non intelligens, fidem adhibuerit.

Ad epistolam tuam redeo, ea, quæ postmodum continet, ordine, ut constitui, disquisiturus. Emendationem locorum affixarum stellarum cap. 2 a me propositam ex declinatione stellæ et transitu per meridianum aliquantulum in dubium vocare videris, eo quod exquisita temporis notitia Solisque locus præcise vix constare possint; id licet aliquo modo non abs re dicatur, et a me etiam circa finem eiusdem capitis in Additione fol. 31 incipiente idem fere asseveretur, nihilominus tamen adhibita competenti diligentia, et medijs quibusdam temporis minimas particulas æquali ductu, quoad fieri potest, exhibentibus, qualia nobis non pauca in promtu sunt, etiam hæc ratio absque admodum sensibili errore locum meretur, præsertim si crebra reiteratione examinetur, donec obtenta non admodum sensibiliter differant, ut patet ex observationibus prioribus eo modo institutis, quæ pag. 30 oculis subijciuntur, si conferantur cum alijs reiteratis et diverso modo per Solem intermediante Veneris stella ad fixa sidera diductis, quæ pag. 33 exhibentur. Differentia enim est perexigua, utpote quæ decimam unius gradus partem, ubi maxima est, non excedat, et in sex vel septem stellis tria minuta vix attingat; quæ sane præcisio a veteribus non est extricata, ut mirari satis non possim, quod in ea, quibus tunc usus sum, instrumentorum parvitate et penuria vel per hanc ipsam tam lubricam ad deflectendum viam adeo prope tamen ad scopum collimârim. Verum exactiorem et nulli ambiguitati obnoxiam stellarum fixarum loca verificandi rationem in eadem Additione breviter indicavi, per distantias videlicet a Sole ad Venerem interdiu apparentem factas et noctu ab hac ad stellas relatas. Qua de re in antecedenti libro plenius ago, et per aliquot eo modo accurate factas animadversiones, easque tam Eoas quam vespertinas, stellarum inerrantium loca in veram et præcisam ab Æquinoctio vernali distantiam repono; idque ex ipsis observationibus ita et non aliter se habere posse demonstro, annotatis etiam earum veris latitudinibus, in quibus non minus quam longitudinibus nimium hactenus aberratum est. Solaris etiam cursus ad nostra tempora exactissima restitutio ibidem præmittitur, siquidem ex eo cetera omnia dependeant. Ubi Apogei locus eccentricitatisque vera quantitas e certis aliquot præcedentium annorum observationibus pluribus et non fallacibus instrumentis cœlitus diligenter habitis Geometrice demonstrantur, adiecta æqualium motuum etiam correctorum et prostaphæreseωn e reperta eccentricitate extracta Tabula, ut de Solis motu apparentijs præcise congruente nullum amplius restet apud me dubium. Subiungam forsan de Lunari curriculo etiam subtiliter restituto nonnulla, quando per plurium annorum observationes eius perplexam semitam tam quoad longum quam latum plenius extricabo. Video te adhuc ruminare ea, quæ doctissimus GEMMA FRISIUS in libello de Radio Astronomico quoad fixarum in Globum aliquem denotationem et postea Æquatoris Eclipticæque in eodem designationem molitus est. Verum ego convenientius certis de causis fieri iudico, ut Æquator et Ecliptica prius in Globo ordinentur et in minimas particulas distribuantur, postea secundum harum exigentiam impositis affixarum locis et varia ratione hinc inde comprobatis, ita ut in unum et idem punctum recidant. Per distantias tamen beneficio Radij Astronomici factas, prout GEMMA tradidit et postea a multis tentatum est, negotium hoc nunquam dextre absolvetur. Impossibile enim est, per Radium, quantacunque longitudine præditus sit, et qualicunque subtilitate divisus, etiam sæpissime reiterando observationem exactas in ipso scrupulo stellarum rimari intercapedines, ut alibi per suas causas ostendemus. Ideoque ego primus Sextantes huic officio apprime idoneos et ubique veras stellarum remotiones in eodem minuto aut etiam huius aliquota parte, quotiescunque repetatur observatio, præbentes excogitavi, quibus etiam aliquot iam annis præcisa subtilitate distantias siderum inquirendo feliciter usus sum. Quin et frustra in Globum reponuntur stellæ, quocunque tandem instrumento cœlitus deriventur, nisi is admodum magnus sit, qualem ego sex pedum in diametro possideo, qui undiquaque orichalcicus est et divisionem graduum in singula sexagena minuta per ductum transversalem, more nobis usitato, discriminatim exhibet, absolutaque insuper rotunditate præditus est. In hoc omnium affixarum loca instrumentis varijs ex ipso cœlo deducta contignare decrevi, quorum etiam magna et præcipua pars iam antea a me in promtu habetur. Quare non est, quod dubites, me sponte mea ea, quæ ad fixarum stellarum præcisam restitutionem faciunt, omni possibili diligentia moliri, ut nulla admonitione, vel eorum quæ cap. 2 a me proponuntur, recapitulatione, opus fuisset.

Præterea latitudinem Lunæ PTOLEMÆI placitis quarta parte gradus unius maiorem a me adinventam, suspectam habes, eamque per eclipsium Lunarium magnitudinem et calculum illi correspondentem impugnas. Autoritatem insuper REGIOMONTANI, COPERNICI, WERNERI et aliorum insignium Mathematicorum convocas, quod illi Ptolemaicam Lunæ latitudinem maximam præcise 5 partium perpetuo retinuerint, quos non dubitas magna diligentia eam cœlitus ita se habere deprehendisse. Ptolemaicam insuper latitudinem omni carere vitio existimas ob loci suæ observationis opportunitatem, quæ Lunam iuxta Tropicum æstivum in maxima latitudine borea exigentem vertici quam proxime adunivit, semotis ob id parallaxium et refractionum impedimentis etc. De his ut tecum plenius agam, veritas ipsa postulat. Scias itaque, Lunæ latitudinem maximam non temere aut sine crebra exactaque observatione a me Ptolemaica scrupulis maiorem constitutam. Eam enim ita revera se habere, præsertim iuxta quadraturas, multis experimentis minimeque fallacibus observationibus, ex ipso cœlo edoctus sum, nisi quod aliquando uno vel altero scrupulo maiorem, interdum paululum minorem adinvenerim; et si quæ alia subest, uti non negavero, inæqualitas, eam penitius enodabo. Nec eclipsium animadversiones meæ assertioni quippiam, quod in sensus cadere possit, derogant. Nam licet maxima latitudo 15 scrupulis ab ea, quæ usitata et diu recepta est, maior statuatur, tamen hæc differentia circa limites illos, ubi eclipses prope nodos fieri solent, nihil, quod animadverti possit, importat. Siquidem in distantia a nodis 12 graduum, intra quem proxime terminum eclipses Lunares fieri necessum est, discrimen latitudinis Ptolemaicæ et nostræ evadit saltem trium scrupulorum primorum, quæ unicum tantummodo digitum in Lunæ obscuratione causantur, qui etiam vix est perceptibilis ob umbræ Terrenæ extremitatem præcise in sensus non incurrentem, et ipsa eclipsium tempora non adeo certa hactenus innotuerunt, ut hæc res nostræ inventioni quippiam officere queat, quod nos plurima et quam diligentissime aliquot præteritis annis observata docuerunt deliquia Lunaria iuxta sextum gradum distantia a nodis; differentia latitudinum utroque modo assumtarum provenit 1½ minuti, quod quoad quantitatem obscurationis Lunæ est insensibile. Circa hunc vero locum crebriores conspiciuntur eclipses, qui et medius est inter nodos et limites extremos. Prope vero ipsos nodos, quando Luna eclipsatur, Ptolemaica et nostra latitudo maxima nihil ingerunt discriminis, ut tute hæc omnia facile colligere potes, re melius quam antea considerata, velut etiam ex ascripta delineatione in numeros resoluta perspicuum evadit. Accedit et hoc, quod incertus sim, an latitudo Lunæ eodem modo se habeat iuxta novilunia et plenilunia quemadmodum prope quadraturas, ubi hanc divagationem potissimum animadverti; qua de re alias, volente Numine, quæ plenior dederit experientia, patefaciam. Frustra itaque eclipses Lunares nobis obtrudis. Videris autem per incuriam aliquam existimasse, etiam circa terminos eclipsium quartam gradus partem in latitudine Lunæ a Ptolemaica abundare, non perpendens, id saltem iuxta maximam ab Ecliptica divagationem, quæ quadrante circuli a nodis distat, locum habere, et postea versus intersectionem attenuari paulatim, adeo ut iuxta ipsos nodos in unum concursus fiat, et in paucorum graduum distantia, iuxta quos eclipses Lunæ contingere possunt, perexiguam vixque perceptibilem subesse differentiam. Autoritas REGIOMONTANI, COPERNICI, WERNERI et aliorum, si qui sunt, hac in parte me non movet, siquidem Astronomiæ redintegratio non autoritatibus hominum, sed e certis observationibus et his innixis demonstrationibus derivanda veniat. Neque REGIOMONTANUS unquam latitudinem Lunæ maximam cœlitus observavit, aut ulla correctione indigere suspicatus est. Nec illa, quæ alias in Sole et reliquis sideribus ab ipso et discipulo eius BERNHARDO GUALTERO observata literis produntur, recte se habent, adeo ut sibijpsis non consentiant. COPERNICUS latitudinem Ptolemaicam in Luna maximam invariatam retinuit, neque ipsemet quicquam in hac, an ita se habeat nec ne, cœlitus attentare aggressus est, excusans hoc, quod non eam occasionem experiendi sibi fortuna contulerit quam CL. PTOLEMÆO, ob commutationum Lunarium impedimenta in altiori poli situ, quæ in Alexandria commode præcaveri poterant, ut patet ex ipsiusmet COPERNICI verbis cap. 15 libri 4 Revolutionum. Nec WERNERUS quippiam circa hanc rem attentavit, quod ex ullo eius scripto probari possit. Sed et is Ptolemaicæ animadversioni acquievit, nec ab ullis alijs, quod sciam, quippiam certi hac in parte elaboratum est. Frustra igitur allegatur aliorum authoritas in re nunquam ab illis explorata, licet hæc etiam per se in Mathematicis locum non mereatur. PTOLEMÆUM longe commodiorem habuisse opportunitatem latitudinem Lunæ maximam perscrutandi, non equidem eo inficias, cum prope verticem et parallaxis (quam COPERNICUS commutationem vocat) et etiam refractionis vitio non laborârit, ideoque ipsemet in eisdem Annotationibus, ubi de Lunæ latitudine maxima ago pag. 40 et seq. Ptolemaicam observationem nullatenus improbo, adeo ut eam tunc temporis se recte habuisse iudicem, postea vero usque ad nostram ætatem quarta gradus parte mutatam, quemadmodum Solaris etiam orbitæ ab Æquatore digressio interea non invariata permansit. Nolo etiam Parallaticum ipsius instrumentum, quo in hac observatione usus est, in dubium vocare, licet id forte non citra rationem facere possem, ut duobus similibus instrumentis maiori cura et diligentia, quam forsan a PTOLEMÆO præstitum est, fabrefactis, crebra nos docuit experientia. Taceo, quod divisionem partium subtilissimam non adhibuerit, et, quod maxime refert, Lunares radios per foramina transmiserit, ubi in pauculis scrupulis proclivis est aberratio. Accedit et hoc, quod in eo Regulæ longioris loco prope perpendicularis contactum, ubi observatio verticem proxime respicit, minima et pæne insensibilis anguli per Regulam minorem mobilem mutatio plures divisiones in oblongiori pertranseat, quam alias in remotiore a vertice instrumenti dispositione, quemadmodum ijs, qui hæc tractare ipsa experientia edocti sunt, in propatulo est. Neque tamen instrumenti vel observationis vitio ipsum per quartam gradus partem aberrasse propterea dixerim, sed potius revera ad nostra usque tempora adauctam fuisse Lunarem ab Ecliptica digressionem, quæ an in omni ad Solem dispositione æque magna esse possit, necdum tuto affirmârim. Reclamitant etenim nonnullæ circa plenilunia observationes, quæ Ptolemaicæ divagationi quam proxime accedunt, ut ob id inæqualitatem aliquam hîc latere suspicer, de qua tamen nihil certi pronunciare volo, antequam plenius, uti dixi, rem omnem expendero. Licet vero in nostro Horizonte parallaxis Lunæ et refractio non parum difficultatis ingerant, quo minus negotium hoc tam expedite, atque in Alexandria a PTOLEMÆO, absolvi queat, tamen hæc impedimenta satis præcavere iamdudum crebra observationum praxi didici, ita ut fidem tuto interponere ausim, unum vel alterum ad summum minutum in mea Lunaris latitudinis limitatione nullatenus desiderari.

Vin’ autem aliorum suffragium? siquidem meis solius observationibus non penitus standum arbitreris (quod facile ab ijs admittitur, qui ipsimet sidera non observant, nec quanta diligentia et assiduitate nos huic labori incumbamus norunt) en tibi dabo præstantis Mathematici CHRISTOPHORI ROTHMANNI, Illustriss. Principi GULIELMO Hassiæ Landgravio in exercitijs Astronomicis operam navantis, testimonium non obscurum, satisque firmum, quod in literis ante paucas hebdomadas ad me perscripsit. Asserit enim is, se eandem fere latitudinem Lunæ maximam instrumentis Principis, quam et ego meis, deprehendisse. Et insuper addit, caput Draconis abesse a Tabulis plus quatuor gradibus. Id vero qua ratione adinvenerit et quomodo comprobare possit, non video. Nam hîc satis evidenter reclamitant eclipses Lunares, cum 4 gradus iuxta nodos ipsos latitudinem Lunæ per 21 minuta, id est 2/3 corporis Lunaris partes varient, quod sane in eclipsibus Lunæ admodum esset perceptibile, a me tamen, ita se habere, hactenus non compertum. Verum ut eo rectius mentem ROTHMANNI capias, curavi describi particulam quandam literarum ipsius nuper ad me datarum, in qua hæc, quæ refero de latitudine Lunæ maxima et nodis, inter quædam alia continentur. Misissem tibi integrum literarum exemplar, sed Amanuensis meus illud adeo festinanter, alijs occupatus, transcribere nequivit. Sunt enim prolixiores et aliquot quaterniones adimplent. Atque hæc de latitudine Lunæ maxima a me constituta sit replicasse satis, quibus si tibi adhuc non satisfactum est, tute instrumenta idonea nullique errori obnoxia construi cura, et cœlum ipsum inspicere examinareque disce, priusquam aliorum inventa crebro vigilatis noctibus ex ipsa cœlesti observatione et non in vaporario ex chartis depromta sub dubitationem vocare præsumseris.

Postea recapitulatione quadam uteris eorum, quæ sequentibus capitibus prioris partis comprehendo; quod autem ibidem oblique insinuas, me asseverare, Cometam circulum descripsisse, quamvis interdum quinque aut paucioribus scrupulis ab exacta peripheria observationes dissentiant, id vero quid est aliud, quam nodum in scirpo quærere? Nam ista perexigua differentia, quæ quina scrupula non excedit, imo rarissime ea attingit et utplurimum in uno vel altero scrupulo sibi constat, non est digna, ut in mentionem veniat, cum sit pene imperceptibilis; et aëris diversitas applicatioque Cometæ ad Horizontem tempore quarundam observationum propior, quarundam vero remotior, hanc tantillulam diversitatem facilime ingerere potuit, ut nihil dicam paucula scrupula in locis fixarum, quibus usus sum, aliter se habere, quam a nobis iuxta veterem animadversionem assumta sunt, velut patet ex Additamento, fini secundi capitis apposito, de quo etiam prius dixi. Hanc etiam non magni momenti discrepantiam in ductu circuli Cometæ in ipso libro suo loco satis superque excusavi, ut non opus fuerit tam exilia et ad rei scopum non pertinentia neque quicquam nostræ asseverationi apud candidos et peritos derogantia inculcare. Si quanto labore et industria ad eam ipsam, quam nactus sum, præcisionem opus fuerit, ipsa experientia satis perspectum haberes, utique de minimis et sensum pene omnem effugientibus non otiose disputares.

Dehinc ambiguitatem quandam moves in eo, quod aliquoties asseverem, omnes Cometas in ætherea regione supra Lunam versari, et LYCOSTHENEM mihi obijcis, eumque refers in quodam loco sui libri de Ostentis prodidisse, quosdam Cometas conflagrantes incendium in subiecta Terra excitasse, atque inde aliquos sublunares fuisse, et seeundum mentem Peripateticorum ignes in supremo aëre accensos extitisse, tacite inferre conaris. At ego, perlustrato toto illo LYCOSTHENIS libello, nihil eiuscemodi in eo invenire potui. Imo etiamsi tale quid illic reperiretur, attendendum nihilominus esset, quod isti autores Historici non Mathematice rem tractent, sed generaliter de Ostentis scribentes sæpenumero discrimen inter Cometas revera in cœlo constitutos et faces atque lampadas ignesque volantes similiaque aëris infralunaris ignita meteora minime faciant. Fieri itaque quam facilime potuit, ut ex horum ignitorum et sublunarium meteororum alicubi in Terram delapsis incendium quoddam in competenti materia olim excitatum sit, quod tamen Cometæ alicuius conflagrationi vel flammarum excitatam inconvenienter attribuitur. Hi enim non ardent, neque ignem edunt, verum non multum dissimili ratione a reliquis stellis lumen sibi insitum vibrant, sive id a Sole, sive aliunde obtineant. Quod autem materiam omnium Cometarum ætheream ex eadem, in qua versantur, mundi regione constantem asseverem, non caret suis certis rationibus, velut in Epilogo totius operis patebit, ubi ex professo de materia et procreatione Cometarum tum aliorum opiniones sub disquisitionem iustam revocabo, tum etiam meam sententiam aperte exponam, siquidem in hoc libro et reliquis etiam duobus leviter hac de re ago, eo quod ista Physica consideratio non competenter proponitur, priusquam omnia, quæ iuxta Astronomicam demonstrationem tum in Nova Stella, tum etiam aliquibus Cometis postea visis, a me pertractata fuerint. Illic etiam certis rationibus ostendam, quam absurda sit hæc tua et aliorum quorundam opinio, Cometas, etsi in cœlo ipso curriculum suum absolvant, nihilominus e materia elementari sursum in æthera vi siderum sublata constare posse. Quot enim et quanta huic opinioni tum ex ipsis Cometarum apparentijs, tum e veriore Physica repugnent, ibidem manifestum reddam. Nec quod intereant Cometæ, huic tuæ sententiæ suffragium præbet. Nam quæ post mundi primam creationem miraculose aliquando in natura, præsertim cœlesti, eveniunt, ea etiam ante universalem rerum creatarum abolitionem interire consentaneum evadit. Cur autem Stella Nova et Cometæ semel exorti non perpetuo durent, nec eandem semper retineant magnitudinem aut colorem, in eodem totius operis Epilogo rationes proferam. Id autem quod veteres Epicurei et quidam alij Philosophi senserunt, sidera humoribus nutriri, per se plane falsum est et ridiculum, nedum ut hinc aliquid certi in Cometis probare liceat. Videris mihi brevi in Paracelsistam teipso inscio degeneraturus. Nam et is eundem veterum errorem tuebatur, quamvis non omnimodo e vaporibus, sed materia quadam cœlesti nutriri astra opinabatur, adeo ut meteora omnia nihil aliud quam stellarum esse excrementa asseverare non sit veritus. Conveniens siquidem videbatur, ea quæ pabulo et nutrimento indigent, suas etiam habere excretiones; sed hæc speculatio ab omni veritate aliena est. Quod alij atque alij Cometæ subinde oriantur et aboleantur, quodque quidam eorum in uno loco consistant, quidam vero mobiles sint, quodque inter eos, qui moventur, alij in consequentia, alij in antecedentia signorum cursum dirigant, quodque aliqui eorundem Septentrionem petant, quidam vero Meridiem, hæc omnia nihil probant, eos ex elementari materia constare. Nam possunt hæc ipsa et plura competere ijs in ipso cœlo e cœlesti materia confirmatis, ut latius in eodem Epilogo discutiemus. Quod vero addis, quosdam ordinem quendam in motu servare, quosdam vero sine ordine vagari, id nimium est. Nam omnes Cometas ordinem certum servasse, nec [a] motu tardiore in celeriorem vel ab hoc in illum subito prolapsos, aut vago, inconstanti vel tumultuario (ut vocat SENECA) ductu discurrisse iudico. In omnibus enim Cometis, qui a me notati sunt, constantem et proportionalem motus tenorem deprehendi, quemadmodum etiam in cæteris, qui ab antecessoribus nostris Mathematicis cœlitus diligenter observati sunt. Nam quod Historici quidam vagum et inconstantem cursum quibusdam forte attribuerunt, id nihil moramur. Idem enim illis et similibus rem Astronomicam non intelligentibus in cæteris etiam Planetis, imo et in ipsis fixis sideribus videri posset. Neque ex incertis testimonijs veritas rata colligitur. Immo et ipsi Mathematici non vulgares Stellæ Novæ motum quendam attribuerunt, licet perpetuo in eodem loco constiterit, et Cometas postmodum visos vago et inordinato ductu curriculum absolvisse, asseverare non dubitârunt, veluti et CORNELIUS GEMMA et THADDÆUS, ambo præstantes Mathematici, in hoc eodem Cometa (ut de cæteris nunc non dicam) inconsiderate admiserunt, ut in ipso libro a nobis suo loco indicatur. Vides itaque, et alias videbis plenius ex omnibus istis ratiunculis, quas adducis, non sequi, quod intendis, Cometas e materia elementari generari, sive supra sive infra Lunam.

Subiungis postea adhuc etiam inconvenientem hæsitationem, vel potius Hypotheseos nostræ in Cometa anni 77, de quo liber iste transmissus agit, minus deliberatam improbationem. Existimas enim ex eo, quod Cometam circa Solem moveri statuam, ita ut sextante circuli ad summum ab illo digredi potuerit, consectarium esse, ut si quando in proxima terris sui circuli parte fuerit, quod tunc Terram contingeret, siquidem semidiameter sextantem circuli subtendat, ut patet ex elementis Geometriæ. Verum hîc mihi videris nimis oscitanter rem omnem expendisse, Nam licet Cometa evagatus sit a Sole centro sui orbis 60 partibus circuli maximi in cœlo, quoad nostrum e terris aspectum, non tamen orbis ille imaginarius tantus fuit, ut Terram attingere ullo modo potuerit, imo infima eius pars ferme triplo Lunaribus sedibus hinc remotior extitit. Id quod ex adiecta figuratione facilime patet, in qua orbis ille, quem Cometa circa Solem descripsit, repræsentatur per DBEG, cuius centrum C iuxta Solem, A vero sit Terra, in qua versamur, et unde cœlestia aspicimus. Maxima digressio Cometæ a Sole est in B, ad quem locum ducantur CB et AB, concurrentes iuxta circuli contactum. Est itaque in triangulo ABC angulus ad B rectus (ut nosti). Angulus vero CAB 60 partium iuxta observationem. Latus vero CA præsupponatur iuxta COPERNICUM secundum mediam Solis a Terra distantiam semidiametrorum terræ 1142. Ergo in triangulo rectilineo rectanguloque dato altero, unoque latere, non ignorabitur latus BC semidiametrorum Terræ 988, quod æquale est ipsi CE, cum ambo sint e centro eiusdem circuli. Ideoque sublato CE semidiam. Terræ 988 ex CA earundem 1142, ut modo dixi, remanebit EA semid. 154. Est autem EA proxima distantia, qua Cometa terris appropinquare potuit, etiamsi totam circuli sui peripheriam aliquoties absolvisset. Cumque Lunæ proxima a terris remotio a COPERNICO non inconvenienter statuatur semidiametrorum Terræ proxime 52, apparet Cometam Terræ maxime appropinquantem fere triplo plus ab ea remotum fuisse, quam est Lunæ proxima ad eandem accessio; idque iuxta Coperniceas rationes, quæ Ptolemaicis (quibus adhuc Luna nobis propior evadit) veriores sunt. Quod si in milliaria Germanica lubeat hanc Cometæ appropinquationem resolvere, assumendo pro qualibet Terræ semidiametro milliaria nostratia vel Germanica 860 (quod nec a vero admodum dissentaneum est) prosilient milliaria 132440, quibus Cometa in proximo situ nobis admoveri potuit. An hoc est Terram contingere? Licet autem omnia non satis scrupulose, ut neque opus erat, hic rimatus sim, siquidem Apogei et eccentricitatis nullam habuerim rationem, quia parum hoc loco importat, tamen maior ad Terram propinquitas dari vix potest, quemadmodum pag. 297 in ipso libro indicatur, quamvis ibidem incuria Typographi pro 154 reperiantur 145, transpositis duobus posterioribus characteribus, qui tamen error inter vitia Typographica in calce libri detegitur.

Apparet itaque, quam inconsulte Hypothesi nostræ detraxeris, asserendo Cometæ circulum terras contigisse, qui sane error nimium crassus fuisset, cum nec sublunarem eius ductum admittere voluerim, et contraria toto libro demonstrârim. Ipsæ etiam distantiæ a Terra in penultima columna Tabulæ eius, quæ ex Hypothesi numeros vario respectu deducit, te admonere potuissent, Cometam per præsuppositam Hypothesin adeo humilem, ut suspicaris, nunquam factum, siquidem die 9 Novemb. remotio eius in semidiametris Terræ ponatur earundem 173, et sane tunc temporis non adeo longe abfuit a proxima ad nos accessione, ita ut vix 20 semidiametris propior reddi potuerit. Ipse itaque tecum perpende, quam immerito tantam absurditatem nobis obieceris. Sed uteris quadam velitatione et hypothetica cautione, inquiens: Si recte tuam sententiam assequor. At certe mea sententia non adeo obscura est, neque ita segniter et intricate declarata, quin a te tanto Mathematico percipi possit, præsertim cum librum meum fere per anni semissem tecum habueris, et si quid ob alias occupationes et curas residui in animo tuo fuisset dubij, præstitisset iudicium suspendisse potius quam tam enormiter et citra omnem rationem nostra improbasse. Sed facile video, unde hic non levis error tibi obrepserit. Digressionem enim Cometæ a Sole in eo ambitu, qui centrum ipsius circuli transit et in tanta a nobis est distantia, atque Sol ipse, fieri inconvenienter opinatus es, idque iuxta F, cum contactus, in quo maxima nobis apparens digressio contingit, longe inferius cadat prope B. Pari quoque modo HIERONYMUS CAROANUS hallucinatus est, dum in principio libri secundi de varietate rerum demonstrare conatur, epicyclum Veneris e veterum Hypothesi tam magnum esse, ut Terram attingat, si ♀ iuxta Perigeum distare a Sole ratione epicycli intelligatur partibus 45. Nam et illic eius loci in epicyclo rationem non habet, ubi e linea e terris egrediente fit contactus, sed per ipsam diametrum epicycli demonstrationem inconsiderate pertexit, non perpendens eam quæ a veteribus iuxta hanc Hypothesin explorata est epicycli ad eccentricum proportionem, qualis videlicet est 43 ad 60 proxime. Sed magni etiam viri magnis erroribus interdum sunt obnoxij.

Secundam mei libri partem te nondum evolvisse asseveras, et perpauca in eo legisse, adeo ut saltem animadversiones in MÆSTLINUM obiter percurreris. Imo quantum e literis tuis percipere possum, inutilem vel minus necessariam fuisse eam operam censes, qua in secunda isti libri portione aliorum de hoc Cometa placita sub incudem revocavi, siquidem ea, quæ Geometrice a me priore in parte demonstrata sunt, a nemine convelli possint. At longe aliter sentiendum duco. Nam aliorum observationes et demonstrationes, si recte se habeant, magnum veritati suffragium præbent, præsertim in diversis locis ab alijs atque alijs personis administratæ. Nam licet ea, quæ Geometrice demonstrantur, recte constent, tamen cum observationes, quæ per media mechanica fiunt, ubique non rite perficiantur, evenit quod ipsæ conclusiones, utut prætextum Geometricarum demonstrationum faciant, sæpenumero frustraneæ sint. Sic nostram Lunæ latitudinem maximam in dubium vocare (ut etiam mutationem latitudinis affixarum stellarum iuxta variatam Eclipticæ ab Æquatore digressionem in quibusdam alijs prius ad me datis literis) non vereris. At cum ex observationibus ROTHMANNI in remoto loco et alijs organis exploratis rem eodem modo se habere intellexeris, forte meis inventis facilius acquiesces, licet ea per se adeo rata sint, ut nullo extraneo indigeant testimonio. Atque tum ob hanc, tum etiam alias necessarias causas in primo membro secundæ partis eorum scripta expendi, e quibus Cometam hunc æthereum fuisse competenter mecum probatur. Ne quis suspicetur omnium aliorum animadversiones a meis inventis prorsus alienas fuisse, quod tamen per se non admodum curârim, salva tantum ipsa veritate, quæ opinionibus hominum quidem impugnatur, sed non expugnatur, quæ etiam in ipsis rerum penetralibus et medullis a plurimorum captu abscondita latet. In posteriori vero membro reliquorum, qui contrarium senserunt, ratiocinationes everti, ut remotis et refutatis eorum contradictionibus veritas libera per se effulgeret. Nec levibus paralogismis quatuor magnæ autoritatis viri e diversis locis in hoc consenserunt, ut Cometam tam propinquam terris probarent, quo parallaxin 5 vel 6 partium efficeret, ideoque longe infra Lunam vix 8 vel 9 hinc remotum Terræ semidiametris, uti etiam e certis observationibus Geometricis demonstrationes prætenderunt, quibus vel erudito alicui Mathematico, si non circumspecte omnia perpenderit, rem ita se habere persuaderet, adeo ut Philosophus vester Aristotelicus ERASTUS non dubitârit Mathematicorum suffragia in hoc Cometa citare, asserens ipsum iuxta Peripateticorum dogmata fuisse in elementari mundo e fumositatibus incensis concretum, eo quod quidam ex illis parallaxin eius ista, quæ in Luna sit, maiorem demonstrare conati sint. Sic veritas sæpe vim patitur, nisi ea, quæ falsa sunt, solerter semoveantur. Præterea multa circa hoc totum negotium in secunda parte continentur, de quibus in priore non dabatur disserendi occasio. Perlege igitur per otium et hanc posteriorem libri distinctionem diligenter, et tum demum tuum de ea iudicium prome. Dicis te rudes eiusdem Cometæ fecisse observationes, quibus iuxta REGIOMONTANI placita eum minime sublunarem fuisse deprehenderis, idque WITTICHIO ad me proficiscenti prius indicasse. At ille cum hîc adesset, nihil tale sentiebat, sed erat prorsus Peripateticorum opinione imbutus, Cometas omnes in aëre infra Lunam vagari, illicque e fumositatibus e Terra attractis exarescere. Ideoque MÆSTLINI et aliorum contraria placita improbabat, quam tamen sententiam, antequam hinc in Germaniam rediret, mutavit, eo quod e meis observationibus vel in illo Cometa, qui anno 8 apparuit, quo tempore mecum fuit, aliter se rem habere institueretur. Memini tamen teipsum aliquando mihi, cum Rostochium peregrinando transirem, dixisse, nullam in eo Cometa te invenire potuisse parallaxin, imitando mentem REGIOMONTANI, et per azimutha atque altitudines cum interlapso tempore rem omnem explorando, unâque tunc temporis instrumentum ostendisti, quo observationem hanc aggressus es, quod tamen tale mihi videbatur, ut si per aliud parallaxin 10 vel 15 graduum reperisses, non ob id sequeretur, Cometam hunc elementarem fuisse, nam maior in azimuthis et altitudinibus simul capiendis requiritur diligentia, quam hactenus a multis est perspecta, præsertim in tam subtili negotio, ubi e minimis maxima eruuntur, et temporis exquisita in quinis vel denis secundis cognitio, qualis necessaria erat, tibi satis perspecta esse nequaquam potuit. Non enim per altitudines stellarum ea satis præcise indagatur, ut alias monui. Atque ob id eveniebat, ut operationem, velut ipsemet tum fassus es, absolvere e REGIOMONTANI præscripto nullatenus potueris.

Tandem concludis, non opus fuisse de re nunquam recurrente tantum laboris suscipere, ut omnes motuum circumstantias tam accurate demonstrarentur, dummodo saltem, an in ætherea, an vero elementari regione versentur Cometæ, nobis constiterit, siquidem hac de re inter Philosophos præcipua movetur controversia. Et per Halonum similiumque meteororum instabilitatem atque evanescentiam etiam Cometas non indigere admodum diligenti animadversione, inferre conaris, adeo ut subiungere non dubites, extingui cum ipso meteoro eius generis scripta. Quam vero sincere et recte hæc a te proferantur, aliorum esto iudicium. Certe ROTHMANNUS longe aliter de meis laboribus in hoc Cometarum negotio accurate enodando sentit, ut vel e portione literarum eius nuper ad me datarum, quam unâ me mittere dixi, videre licet. Aliter etiam SCULTETUS (ut e particula eius epistolæ non ita dudum ad me scriptæ, quam etiam tibi describi curavi, patet) de hac re iudicat, unâque MONAVUM quendam, virum doctum in Silesia, mihi autem incognitum, ad se scripsisse refert, ut aliorum tomorum apud me editionem urgere velit, licet unâ conqueratur de huius seculi ingratitudine, quod dignum non sit, ut solida veritas ei in talibus communicetur. Nihil enim iam fere tam bene dictum factumque est, quod non cavillando depravetur. Sed agedum videamus, an merito nostri labores hac in parte ita a te vel quoquam alio extenuentur, quasi ob subiecti, de quo agunt, evanescentiam inutiles et non magni aut diuturni momenti existant. Quæstio hæc de Cometarum situ, æthereusne sit an elementaris, et quomodo generentur, non est nova neque levis, sed multis ab hinc seculis ab antiquissimis Philosophis longe ante ARISTOTELEM (quorum etiam plerique rectius quam ille hac de re senserunt) diu multumque magno conatu et subtilissimis argumentationibus agitata, ut vel e SENECÆ libro, quem de Cometis reliquit, satis apparet. Neque tamen usque ad hæc tempora penitus disquisitum est, quidnam sint Cometæ, et ubi procreentur, eo quod veteres et modernorum etiam plurimi non e certis observationibus per apodixes Mathemadeas nodum hunc plus quam Gordium resolvere aggressi sint, sed saltem argutijs quibusdam et opinationibus atque logisticis subtilitatibus rem omnem absolvere præsumpserunt, assumentes plæraque pro concessis, quæ prius inquirenda demonstrandaque erant, an ita se haberent nec ne. Idcirco operæ precium duxi, e ratis observationibus veritatem exactam hac in parte inquirere, Geometriceque demonstrare, ne Peripateticorum et aliorum argutiæ veritati, ut tot iam seculis factum est, amplius fucum facerent. Id autem e parallaxibus Cometarum pervestigandum nemo Mathematum gnarus ignorat; at cum parallaxes illæ subtili inquisitione indigeant, adeo ut facile error aliquis tacite subrepat, nisi omnia admodum circumspecte administrentur, imo impossibile etiam sit, parallaxes certas enucleare, nisi etiam motus proprij Cometæ adhibeatur præcisa ratio: requiritur utique necessario, ut cursus eius apparens quam diligentissime, quoties per serenitatem fieri potest, cœlitus denotetur, quod sane non efficitur, nisi inquiratur, qualem habeat ad Eclipticam, respectu longitudinis et latitudinis, atque Æquatorem, quoad ascensionem rectam et declinationem, dispositionem, hincque unâ constet, qualem etiam ductum proprium designet, et quomodo in eodem moveatur, qualique ratione indies cursum suum variet. Sine his enim aliquis frustra parallaxin perscrutari tentârit. Motus enim proprius plus afficit Cometæ apparentias quam ea diversitas, quæ ratione parallaxium, si forte quam habuerint, contingit. Sunt igitur hæc duo solerter discernenda diligenterque inter se conferenda. Hinc etiam ea, quæ a summo illo REGIOMONTANO et quibusdam alijs neotericis de Cometarum parallaxibus pervestigandis varie et erudite adinventa sunt, etiam si quoad demonstrationem recte se habeant, tamen cum præsupponant id in
 Cometis fieri, quod vel rarissime vel nunquam accidit, eos videlicet destitui omni motu proprio et nullo alio, quam universali illo primi mobilis diurno circuitu, convolvi, in
 praxi ipsa inutilia prorsusque supervacanea sunt. Patet
 itaque, si id quod controversum est, iustam meretur disquisitionem, utrum videlicet Cometæ sint ætherei, nec ne, idque
 sine parallaxium investigatione fieri nequeat, parallaxes vero absque diligenti dispositione, quoad præcipuos 
cœli circulos proprijque ductus limites et diurni motus alterationem nequaquam dignosci queant, consequens esse, non iudicandum inutilem et supervacaneum laborem, ex
 observationibus certis demonstrare Cometarum longitudines, latitudines ductumque circuli, sub quo moventur, qualique tenore cursum suum absolvant, quomodo eum certa 
lege adaugeant vel etiam inhibeant, cum sine his alterum, quod principaliter inquirendum venit et in dubium vocatur, decidi nequeat. Imo postquam constiterit, eos in 
æthere ipso versari, plurimum negotium hoc confirmat et illustrat, si per convenientem Hypothesin eorum cursus instar Planetarum demonstretur et in numeros resolvatur. Sic enim plenius et citius alijs persuadeatur omnino cœlestem illis inesse naturam ab aliorum Planetarum proprie
tatibus non admodum alienam, nisi quod non perpetua
 sit adeoque exaltata ut in reliquis errantibus stellis. Sed
 facilius est aliorum indefessos labores carpere et extenuare, quam imitari vel etiam superare.

Porro quod Cometæ instar meteororum disparent, nec semper durent, nil probat eorum motum et habitudines diligenter non esse disquirenda. Nam licet alij atque alij certo tempore conspiciantur tandemque paulatim consumantur, redeunt tamen rursus alij. Nec ullum fuit seculum, quod non aliquos conspexerit Cometas, quos et valde admirati semper sunt homines, tanquam magnum aliquid novum et insolitum, adeo ut plus semper eorum mentes moverint hæ crinitæ stellæ, quam reliqua mundo coæva sidera. Licet vero aliquando conspecti Cometæ non ita diu post dispareant, neque intra diutinum tempus alij redeant, adeo ut interdum in 20 annis vix aliquis apparuerit, eo sane maiorem operæ precium est adhibere diligentiam in pervestigandis eorum apparentijs, dum durant et adsunt, quo eo melius de talium Phænomenorum situ, motu et natura controversia tamdiu varie disceptata dirimi possit; ex quo non semper talis occasio offeratur, ut in reliquis sideribus, quæ omni serena nocte, quotquot Horizontem exuperârunt, conspicere observareque licet, si modo ea cura mortalium mentes traheret. Propter has itaque et plures alias causas necessarium et utile est admodum sedulam in Cometarum situ et motu adhibere descriptionem. Præterea licet illi per se non satis digni viderentur, quorum causa tantos labores exantlare oporteat, est tamen quiddam aliud, cur idipsum fieri pro perpetuis illis sideribus totiusque cœli natura et dispositione penitius perscrutandis adeo expediat, ut aliunde idem vix constare queat. Ideoque ego ex hac accurata Cometarum præteritis annis consideratione multa ad totam rem Astronomicam facientia, quæ non parvi momenti sunt, deprehendi; ut: cœlum non constare ullis realibus, duris et impervijs orbibus, velut tota credidit Antiquitas et recentiorum adhuc quam plurimi: nullos dari epicyclos: Terram revera annuatim non circumire, et pleraque alia, de quibus circa finem totius operis copiosius tracto. Sicque per hanc ascititiorum et novorum siderum exquisitam animadversionem viam paro, imo fundamenta pono ijs, quæ in toto illo opere Astronomico circa perennium et mundo coævorum astrorum apparentias ac revolutiones redintegranda, et quasi de novo instauranda, favente divino auxilio, proposui, in quibus etiam indies arduo et indefesso conamine elaboro. Imo et in his libris de neotericis cœli Phænomenis multa ad rem Astronomicam rectius quam hactenus constituendam diu frustra desiderata proponuntur, qualia sunt Solaris cursus exacta restitutio, Lunaris latitudinis emendatio, affixarum stellarum verificatio et plæraque alia, quæ per occasionem harum secundariarum stellarum Astronomiæ cultoribus non parvo a me labore et studio conquisita communico. Sic etiam novam hanc Hypothesin mihiipsi usque in publicationem integri operis Astronomici reservassem, nisi Cometa ille anni 1577 circa Solem revolutus me invitasset, ut eius propalationem eo in libro admitterem; adeo multa et magna vel ex hac sola Cometarum occasione, hactenus minus perspecta, in lucem protulimus, et favente Numine, imposterum proferemus uberius. Quod si talia scripta unâ cum ijs, de quibus agunt, Phænomenis, evanida sunt, utique vel ob perennium corporum, de quibus unâ multis in locis agunt, considerationem aliquando superesse merebuntur, nec ita facile, ut tu ominaris, abolebuntur. Et forte tam diu atque toties usque ad fastidium repetita cantilena de primo mobili et sphæricis tyrocinijs, vulgaribusque Planetarum theorijs (quæ omnia nihil novi et antea desiderati inveniunt aut constituunt) apud peritos et gratos permanebunt. An ignoras, quod HIPPARCHUS ille laudatissimus et antiquissimus Astronomus nunquam nobis reliquisset canonicam omnium affixarum stellarum tam sedulam et operosam descriptionem, nisi e Nova Stella suo tempore exorta, quæ procul dubio paulo post disparuit, ad tam immensum laborem exuperandum incitatus fuisset, ut de ipso PLINIUS testatur. Et sane post illum nihil simile a quoquam hominum, elapsis circiter 2000 annis, peractum est. Nam PTOLEMÆUS eiusque posteri annotatione Hipparchica acquieverunt, habita saltem promotionis totius octavæ sphæræ ratione. Ideoque REGIOMONTANUS hunc abacum affixarum stellarum magis divinum quam humanum opus vocat et non prophanandum aut vulgo concredendum thesaurum. Neque id citra rem æstimat. Memineris etiam, quæ et quanta ARCHIMEDES vel vilissimarum arenarum occasione impulsu GELONIS Siculûm Regis nobis reliquerit. Sic etiam alias sæpe e rebus minimis neque diu durantibus causa hominibus oblata est longe maiora et stabiliora extruendi pervestigandique, de quibus nunc non attinet plura dicere. Video enim me iam in rescribendo nimium fuisse et epistolæ leges non parum transgressum; quam immorationem æqui bonique consulas, quodque tecum de hac materia lubenti animo conferam, ascribas. Vale, et librum illum M. CAMERARIJ de hoc eodem Cometa Francofurti ad Oderam (ut puto) editum, da operam, ut brevi habeam. Cuperem etiam inspicere SIMONIS a Quercu scriptum de quadratura circuli. Id enim nondum mihi allatum est. Quod si unâ mihi procuraveris, rem feceris pergratam.

Iterum quam felicissime vale, et ante brumalem glaciem rescribe.