Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE
S. D.

EX literis tuis mihi non ita dudum perscriptis intellexi, nobilissime et eruditissime Domine HENRICE RANZOVI, te Sciotericum illud horizontale, quod tibi confieri feci, unâ cum fasciculis literarum adiunctis atque organo illo, quo nostræ hypotheses revolutionum cœlestium commodius explicantur, accepisse, eaque omnia tibi placuisse, plurimum tibi congratulor. Quantum vero ad lineæ meridianæ, quam desideras, ordinationem attinet, eam peculiari quadam ratione e stellis circumpolaribus exacte derivare soleo, ut azimutha instrumentorum meorum in ipso scrupulo recte constent (quod alias difficulter fit). Verum in Scioterico isto tanta præcisio non est necessaria, sufficit itaque ad unum vel alterum recte elaboratum compassum lineam horæ duodecimæ meridiano cœlesti correspondentem statuere atque ita leviter firmare laminam. Deinde instante vere, ubi Sol altior fuerit, videndum diligenter, ut extremitas umbræ in certa aliqua hora antemeridiana eiusdem sit a centro longitudinis cum aliqua alia æqualiter post meridiem remota, quod circa ipsum æquinoctium commodius præstatur; tunc enim extremitas umbræ percurrit transversam rectam, quæ Æquatorem five initia ♈ et ♎ repræsentat, estque ea linea meridiei orthogonalis. Quare si hora 9a 8a 7a matutina et 3a 4a 5a vespertina extremitas umbræ eodem modo illi lineæ adhæret, recte dispositum est Sciotericum; sin minus, ita hinc inde componendum, donec omnia rite quadrent; interea vero ut in æquilibrio Horizontis continue permaneat, diligenter est cavendum. Potes etiam uti, si lubet, vulgari illa ratione inquirendi lineam meridiei per erectum Gnomonem a plano quodam horizontali, cui circumductis aliquot circulis videre, in quibus locis ante et post meridiem eos umbræ extremitas transeat, perque harum intersectionum medietatem ad centrum lineam ducere, quæ meridiem per umbram Gnomonis monstrabit, unde etiam Sciotericum eodem instanti ita rectificari potest, ut etiam unâ horam 12am Gnomon eius indicet; sed hæc sunt vulgaria.

Accepi interim et alias semel atque iterum a te literas unâque pallam papyri impressoriæ meæ officinæ admodum idoneam et quodam etiam tempore clarissimi et doctissimi viri GEORGIJ BRAUN, Decani Coloniensis, quartam partem Theatri urbium, et præterea delineationem exequiarum ac sepulturæ regiæ Hamburgi per te æneis figuris procuratam; pro quibus omnibus plurimas et ingentes habeo gratias, quod si referendi occasio oblata unquam fuerit, dabo operam, ut intelligas me omni gratitudine et officio tibi futurum addictissimum. Papyrus autem impressoria ultimo missa est quidem satis apta meo operi, sed aliquanto maiuscula est, ut videre licet ex utroque adiuncto quaternione, nec tamen refert paululum maiorem esse, ac si minor foret.

De opere Theatrico civitatum BRAUNIJ, scias illud admodum mihi placere, et præclare te de Patria nostra meritum iudico, quod urbium nostratium delineationem illi procurâris. Video etiam Huenulam nostram non neglectam, quam tua opera procul dubio obtinuit, quod mihi pergratum est. Reliquos tres tomos istius operis nondum vidi, neque enim quod sciam Bibliopolæ nostri eos hactenus attulerunt. Si constaret mihi, ubi venales forent, et eos coëmerem, quam primum vero per otium licuerit, data commoditate ipsi BRAUNIO scribam.

Sculptorem sive incisorem talem, qui in ære vel etiam buxo figuras diligenter ad impressionem adornare norit, admodum expeterem. Constitui enim primo quoque tempore omnia instrumenta mea Astronomica competenter delineata unâ cum declaratione fabricæ et usus, additis quibusdam etiam alijs huc pertinentibus, in primo libro operis Astronomiæ instauratione comprehendenda publicare. Si itaque aliquem eiuscemodi artificem, qui perfecte hæc ipsa effingere et postea vel cupro aut buxo incidere norit, tuo consilio et auxilio obtinuero, nihil mihi acceptius evenire poterit. Mercedem ei libenter solvam, quantam alibi promereri poterit, et per totam æstatem, quod agat, illi procuraturus sum.

Fecisti in aliquibus etiam nuper ad me datis literis mentionem cuiusdam Dithmarsi nomine et re Ursini unâque misisti extractum literarum clarissimi et doctissimi D. GEORGIJ ROLLENHAGIJ simul cum libro istius impudentis Plagiarij quem tamen antea aliunde habueram. Ut vero tam tu quam ROLLENHAGIUS recte suspicamini istum hypothesium innovationem, quam sibi inverecunde attribuit, a me suffuratum esse, id ita revera se habet: Nam licet is nunquam mihi inservierit vel domesticus fuerit, ut vos forte existimatis, tamen cum ante quadriennium iam elapsum cum nobilissimo et doctissimo viro ERICO LANGIO de Engelstholm, tibi bene cognito, cui tunc inserviebat, 14 circiter dies hîc fuisset, interea dum ego cum ERICO amico meo singulari et quibusdam alijs unâ hic præsentibus nobilibus hilarius conversor, iste suffurator mihi plurima ex ijs, quæ magno labore et diligentia conquisita habui, clam descripsit et instrumentorum omnium, quæ tunc in promptu erant, formam ac dispositionem delineavit plurimaque alia, quæ conquirere potuit, subtraxit, similans tamen se nihil horum agere, imo hæc non curare quidem sed vili pendere. Postquam tamen hanc eius vafriciem suboluissem, alium quendam subornavi, qui magnam eorum partem, quæ abstulerat, reciperet, quæ adhuc præsto habeo. Video nunc illum plura quam recuperâram designasse vel etiam memoria retinuisse. Nam innovatio hæc hypothesium nemini unquam ante me, quod sciam, in mentem venit, occasionem vero huius inventi ex ijs, quæ nuper ad D. PEUCERUM scripsi, satis intelliges. Quod autem hanc hypothesin tunc mihi surripuerit, hinc satis evidenter colligo: Cum enim prædicto ERICO amico meo, sciscitanti a me rationem diversitatis apparentiarum et retrogradationum Planetarum, eam tam secundum veterem Ptolemaicam quam Copernianam ratiocinationem illi in mensa depictam exposuissem, subiunxi adhuc alia quadam assumptione idem effici posse, et absurda quædam in his prioribus aperui, ille vero (ut est ingenio admodum docili et sciendi cupido) hanc formam a me sibi etiam ostendi petijt, quod cum astante et aspiciente isto Dithmarso servo suo me invite facturum animadverteret (indicâram enim illi antea me e moribus et physiognomia hominis perspexisse quinam esset) ille hoc foras amandato, ut aliud quid ageret, id quod voluit a me obtinuit, nostrasque etiam hypotheses generaliter et breviter indicatas ipsi delineavi, quas tamen mox expunxi. At Dithmarsus iste, cum aliquid secreti tractari persentisceret, ut erat nasutulus, eo diligentius inquirere, an aliquid eiuscemodi reperire posset et furtim subtrahere, itaque inter chartas meas in fenestra repositas abiectam quandam delineationem huius dispositionis motuum cœlestium adinvenit, quæ tamen, incuria nescio qua, ita erat depicta, ut orbis Martius Solarem totaliter ambiret, cumque id non recte se haberet, tanquam inepta et dissonans cassata atque neglecta est, is tamen hanc ipsam pro vera et congrua arripiens, aut tacite postea delineavit, vel memoria conservavit, quam pro sua inventione impudenti mendacio nunc venditat, seque eam ante triennium in angulo quodam Regni Poloniæ (ubi procul dubio nunquam fuerat) excogitasse finxit, imo et illustrissimo Principi Landtgravio eam tanquam a se excogitatam dedicare non erubescit; tanta est hominis vel potius ursi istius inverecunda arrogantia. Verum dum falsam, quam hîc reperit, designationem eodem modo imitatur et eandem sequitur magnitudinem (erat enim et ea erronea delineatio, quam hîc vidit, in integro folio patenti depicta) satis ipsemet furtum suum propalat, et hæc ipsa, quæ iactitat, revera se non intelligere, multo minus, ut eorum autor et inventor sit, non obscuris indicijs prodit. Sic plurima alia, imo præcipua et fere omnia, quæ in isto libro pro suis venditat, etsi non totaliter a me prfsecta sint, tamen ab alijs Mathematicis sive scientibus illis sive clam habuit, adeo ut nihil fere aliud agat in toto isto libello, quam ut alienis se ornet plumis, nimis perfricta fronte aliorum inventa et labores sibi attribuendo, eaque quæ nunquam didicit vel præstare potest, promittendo. Sed indignus est iste inveterator, de quo plura scribam, et forte hæc ipsa nimia sunt; non potui tamen intermittere, quin tibi significarem, quî factum sit, ut iste hypotheses nostras acceperit easque prorsus publicârit, ut non solum tu, sed etiam ROLLENHAGIUS certo sciretis, merum furtum esse eius in hac hypothesi ostentationem; et recte quidem asseveras URSUM istum, licet meos labores surripuerit, tamen eum fundamentaliter omnia non intellexisse, ut patet vel ex falsa illa quam proponit delineatione, dum proportionem orbis Martij ad Solarem turpiter ignorat. Et ROLLENHAGIUS candide atque prudenter indicat ea, quæ a fugitivo aliquo ministro a me abalienata et foras eliminata sunt, mihi indicanda, ut vero inventori postliminio restituantur. Intelligo enim ipsum statim ex URSI istius scripto perspexisse hanc, quam pro sua venditat, inventionem a me prodijsse, siquidem antea ad te perscripserat, sibi ante biennium a fugitivo quodam meo ministro hanc hypothesin communicatam esse. Neque tamen satis inde colligere possum, an hunc ipsum URSUM notet, putans forte illum aliquando mihi inservijsse, an vero alium quendam, qui hinc clam e mea domo decesserit, existimet. Peto itaque peramanter, ut, quam primum detur occasio ad illum scribendi, velis expiscari, quisnam et quo nomine fuerit fugitivus ille, de quo scribit, minister meus, cuius opera huius hypotheseos formam adeptus est. Averem enim scire, an hîc ipsus fuerit URSUS vel alius quispiam; ego etenim neminem scio ex omnibus studiosis, qui mihi hactenus in Astronomicis rebus inservierunt, me inscio vel invito clam hinc discessisse. Nec satis cogitare possum, quisnam ille fuerit fugitivus, cuius semel atque iterum ROLLENHAGIUS mentionem facit. Eum itaque si is mihi indicârit, rem pergratam fecerit. Video hunc ROLLENHAGIUM non saltem excellenter eruditum et iudicio gravi præpollentem, sed etiam virum integrum et syncerum benevoleque de aliorum studijs sentientem; quare data aliqua occasione cum illo per literas amicitiam contrahere non intermittam, quod si is prævenerit, eo ipso satis oportunitatis erit exhibitum. Sed hæc prolixius quam volebam; tuum erit hanc immorationem, quam iusta quærela extorsit, candide interpretari. Si literas a Doctore PEUCERO mihi inscriptas receperis, rogo, ut eas inprimis huc mittere non gravari velis. Vale, vir nobilissime et præclarissime, deque artibus eruditis bene mereri, uti facis, tibique hac ratione laudem nunquam intermorituram comparare ne intermitte.

Iterum quam felicissime et diutissime vive valeque.