Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET VARIA ERUDITIONE EXCULTISSIMO DN. THADDÆO HAGECIO AB HAICK, MEDICO ET MATHEMATICO PERITISSIMO, AMICO SUO PERPETUO COLENDO.
AHM HERN DOCTOR THADDEO HAGETIO ZU PRAG WONHAFFTIG.
S.

CUM hodie primum a nobili iuvene TAGONE KRABIO nostrate hinc in Cæsariam aulam iamiam abituro cognovissem illum Pragam transiturum, non intermittendum duxi, quin aliquid literarum ad te darem, optime et eruditissime mi THADDÆE, præsertim quia nihil adhuc responsi ad ultimas meas receperim, quod tamen indies avide expecto; dilationem vero hanc internunciorum inopiæ et hyemis importunitati imputandam censeo, absit enim ut de tua ergo me promta voluntate quicquam addubitem. Nunc itaque cum per hunc nobilem Danum rescribendi occasio percommodum offeratur, ne responsione ulterius supersedeas, te etiam atque etiam rogatum habeo, imprimis vero ut de ijs, quæ liber noster secundus Cometæ anni 77 tibi dudum transmissus continet, mecum ingenue et aperte conferre non gravatim duxeris. Eum enim te iam evolvisse satis mihi persuadeo. Primus liber, qui de Stella Nova affatim tractat, nunc typis meis excuditur; procrastinationi, quæ interiecta est, non saltem remoratio Privilegij Gallici Cæsariano adiungendi, sed etiam papyri impressoriæ defectus præter expectationem meam ansam dederunt. Nunc vero cum utrisque his remoris satis provisum sit, spero hunc quoque tomum brevi publici iuris futurum. Et quantum per impedimenta ac distractiones (quibus utplurimum æstivo tempore implicor) licebit, operis istius maturationem urgebo. In hoc non solum ea, quæ ad Novam Stellam proprie faciunt, accurate et luculenter declarata demonstrataque invenies, sed multa insuper alia ad totius Artis Astronomicæ redintegrationem plurimum facientia; quæque hactenus diu frustraque desiderata fuêre, qualia sunt: Solaris curriculi e multorum annorum exquisitissimis observationibus Geometrice ostensa et in numeros hisce proximis sæculis satisfacientes reducta restitutio, item affixarum Stellarum, præsertim vero earum, quæ circa Zodiacum versantur, præcisa et ipsi cœlo adamussim consona verificatio, et pleraque alia nunc non attinet singillatim referre. Id saltem te oratum cuperem, ut MUNOSI Hispani et Italorum istorum tum etiam aliorum, qui de hac stella aliquid publicârunt, scripta mecum communicare non intermittas, si quæ forte tibi innotuerunt ad nos non perlata. Idem etiam circa rem Cometicam expeterem. peterem. Constitui enim in singulis iuxta librorum finem, aliorum placita et animadversiones sub incudem veritatis revocare, ubi in primo atque ultimo tomo, quibus de Nova hac Stella et Cometa anni 80 agitur, tuarum lucubrationum honorificam, ut par est, introducere mentionem commodius erat, quam in illo intermedio libro de Cometa anni 77. Circa hunc enim nimium ab ipso cœlo (vel teipso iudice) deflexisse deprehenderis. Plura hoc tempore scribere festinus Nobilis huius abitus non patitur, verum ubi per hunc ad nos redeuntem, vel quacunque alia oblata oportunitate responsum a te recepero, uberius et pluribus de toto hoc negotio tecum agam. Intereaque et semper quam diutissime et felicissime vale, et Amplissimos Generosissimosque Barones D. IOHANNEM SEPTIMIUM a Lichtenstein et D. FELICIANUM ab Herberstein , quorum uterque Daniam superioribus annis pertransiens, me Uraniburgi invisere non gravatus est, meo nomine officiose saluta. Receperunt vero ambo in se WITICHIANORUM scriptorum et librorum, quos post fata reliquit, meo nomine procurationem, de qua ut eos per commoditatem oblatam admonere velis, peramanter peto.

Iterum et sæpius vale.
Tui amantiss.
TYCHO BRAHE,
manu propria.