Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM BRAHE.
S. D.

LEGI responsionem tuam ad meas literas de Cometa, in qua non eo candore usus videris, quem expectabam, nec eo animo nostra accepisse, quo scripta sunt. Miraris, me tuam Hypothesin probare, cum veterum autorum errores mordicus tueri soleam. Quid ita? An quia infinitis tenebrionum erroneis sententijs non assentiar, miraris? Ego vero levitatis magnæ, ingenij parvi, imbecillis iudicij arbitror, non recte expensis adversariorum opinionibus, quibus calumniandi quam recte sentiendi maior est cura, subito assentiri. Soleo ego diu multumque premere, quæ contradicuntur, et quomodo refelli queant, cogitare, tum vel in priore sententia persistere, aut etiam aliter sentientibus adhærere. Non me movent convitia, quibus tenebriones veteres tam Medicos quam Philosophos obruunt, et hac ratione turbæ indoctæ fucum faciunt. Mihi veritatis semper magnum fuit studium, dissentiendi levitas semper invisa. Quod vero Dithmarsus iste tuam Hypothesin surripuerit, non est, quod hoc te admodum moveat. Cum enim observationibus destituatur, e quibus Hypothesis confirmatur et motuum ratio construitur, nihil profecerit, alienis plumis se ornasse, neque intelligentibus persuaserit, suum esse inventum. Perge in opere inchoato, et macte animo prosequere institutum. Hæc ad immortalitatem via.

Quod vero de Lunæ maxima latitudine scribis, quam 15 scrupulis statuis Ptolemaica maiorem, non facere magnum in eclipsibus discrimen, quæ circa nodos incidunt, verum est; attamen in maxima distantia a nodis, in qua eclipses incidere possunt, aliquid, credo, dabit. Sed quare me in tenebrionis sententiam trahis, qui sidera humore vesci credidit, cum alio nostra spectet oratio? Videbimus, quam solide a te eorum sententia refellatur, qui sentiunt, hunc aërem undiquaque permeabilem cœlestem regionem implere. Quantum enim ex literis ad PEUCERUM datis colligere possum, statuisti omnium sententias secus sentientium refellere. Hypothesin quoque tuam explicas. Verum ego prius de ea cum quodam, qui apud te fuit, contuli, et videor assecutus. Quod autem scripsi totam tractationem de Cometis circa individua versari, quorum cognitio unâ cum ipso Cometa intercidit, verum est, cum nec motus idem, nec corporis forma eadem unquam sit reditura. Non ivero tamen infitias, multa cum his tradi posse, ut non pauca tuo operi sunt inserta, quæ ingeniose inventa et cum iudicio accommodata ad alia plura transferri commode possint. Quare non est, quod sphæricorum libellorum ætatem superatura scribas, quorum plerique non Bosphorum visent, ut de suis poëmatis prodidit HORATIUS, sed pharmacopolia et cauponas, ut habeant, in quod piper, thus, largum et alia eius generis reponant. Atque utinam Sphæricis id tantum libellis usuveniret, et non maximæ parti scriptorum, quæ hisce temporibus in lucem eduntur, nisi forte in Bibliothecis aliquandiu delitescant blattis et tineis exposita. Quid itaque de meis mihi pollicear, ipse intelligis; spem magnam immortalitatis suorum scriptorum alijs relinquo. Non est autem, quod graviter feras, quod de Cometæ distantia scripsi. Sic enim acceperam: post enim animadverti, de apparente te loqui.

Quod ad postremas tuas literas attinet, quibus nostri sat Boreaæ datum meministi, quid aliud tibi respondeam, quam quod summis tam Medicis quam Philosophis visum est, non habeo, quorum ea fuit sententia, cœlum sequi hominum naturas. Durum et asperum dura et aspera ingenia ferre, moderata temperatum. Id naturalibus rationibus posset confirmari, sed supersedeo. Quod si aliqui studijs liberalibus exculti, aut bonorum consuetudine humaniores et civiliores evaserint, hoc veterum sententiam minime evertit. Ipse si progrediare versus Boream, sic re ipsa deprehendes. Nec volo comparationem, quæ semper est odiosa, instituere. Sufficit, utplurimum ita se habere. Possent enim incidere causæ, quæ cœli sive aëris constitutionem nihil morentur. Nam et Scythæ non pauci temperata satis loca incolunt, barbari tamen et inhumani permanent, sic a puero educati. Et alij Regum aut Magistratus studio ad humanius vitæ genus transferuntur. At Philosophi hasce causas restringunt, et quid aër per se efficiat, referunt, Bœotoque aëre natum scribunt.

Sculptorem conveni, is se adfore aperto mari pollicebatur et in Insulam tuam traiecturum; verum non apparuit. Ex hisce literis et chartulis adiunctis, intelliges, quid actum sit; quid fieri insuper velis, perscribes.

Bene vale, amantiss. TYCHO.
Henricus Brucæus,
plane tuus.