Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET ERUDITIONE VIRO CLARISS. D. TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO INSULÆ URANIEBURGI ETC. DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
S.

LITERÆ tuæ Nobiliss. et amantiss. TYCHO, attulerunt mihi et voluptatem et dolorem; voluptatem quidem, quod abs te adferrentur, de quo iam dudum cognoscere cupiebam; dolorem autem, quod intellexissem meas tibi cum libro VERNERI, abs te iam olim expetito, nondum fuisse redditas. Et profecto suspiciones variæ agitabant animum meum, ut conquiescere nullo modo potuerim. Miseram eas Gorlicium ad MYLIUM unâ cum libro illo, ac magnopere rogabam, ut SCULTETUM commonefaceret, si quid literarum ad te dare vellet, meis adiungeret et primo quoque tempore ad te perferri curaret. Indicabam etiam eidem iuxta documentum tuarum literarum omnes commoditates et occasiones mittendi ad te. Cum autem in ista animi mei perturbatione versor, ecce, oportune sane, ad levationem mei doloris, afferuntur ad me literæ a MYLIO, quibus significat et se magnopere excusat, cur diutius sua opinione delituerint apud se meæ literæ, et ut plenius rei veritatem cognoscas meque apud te excusatum habeas, exemplum ipsius literarum ad te mitto. Sed iam, ut spero, utriusque nostrum desiderio satisfactum, tibique meas redditas esse existimo. Utinam deinceps nostræ literæ cursum nanciscantur feliciorem. His plura quod addam habeo nihil. Ex hoc mercatu avide expectabam primum tuum librum. Sed cur non prodierit, ex tuis ad me intellexi. Deum oro, ut tuis studijs Reipub. literariæ causa favere velit. Nos ante menses circiter duos amisimus virum summum et incomparabilem tuique studiosiss. D. DUDITHIUM. Decessit etiam ex hac vita 19. Aprilis Viennæ FABRICIUS. Utriusque mortem admodum doleo. Sed quum Deo Opt. Max. eos in beatiorem vitam ex hisce miseriarum turbis evocare libuit, in sanctissima eius voluntate nobis acquiescendum est.

Barones, quos salvere iubebas, non sunt in hac aula. D. DUDITHIUS, bonæ memoriæ, de libris WITYCHIJ iam olim cum sorore ipsius egit. Sed morosiorem illam fuisse intellexi, quam ut aliquid ex bibliotheca fratris communicare vellet aut saltem lustrare pateretur.

B. V.
T. studiosiss.
Thad.
D. fratrem tuum meis verbis officiose salvere iube.
EXEMPLUM LITERARUM MARTINI MYLIJ AD THAD.

CLARISS. vir, fateor peccasse me in te atque adeo in amicitiam nostram, qui tam diu nullas ad te literas misi, cum præsertim mihi de rebus ad te pertinentibus, puta de literis et libro tuo ad TYCHONEM curando, scribendum esset. Sed ita est ut scribo. Diutius opinione mea delituerunt apud me TYCHONIS literæ. Unam enim saltem occasionem habemus mittendi per nostratem quendam civem, qui Hamburgum ire solet, idque uno anno vix bis. Iter enim est longinquius. Cum eo igitur misi tua ante paucas septimanas, credo vix tres quatuorve ad summum. Ante illud tempus fateor suppuduisse me quicquam scribere, ne tu forte indignarere, quod mea incuria commisissem, ut epistola facta esset ἕωλος. Eam religionem meam ut boni et æqui consulas, te oro.

IN Cancellariam Imperij memineris, ut ex tenore Privilegij aliquot exempla tui operis mittas. Ego enim, qui fueram solicitator Privilegij, hac de re fui admonitus. Respondi, fuisse quidem mihi abs te per quendam Studiosum missum unum exemplum, sed Bibliopolis integrum opus nondum fuisse publicatum, neque te hanc partem secundam absque alijs publicare voluisse. Cum igitur in mercatu futuro Francoffordensi integrum opus (ut spero) prodibit, et exempla aliquot in Cancellariam miseris, vellem salutares tuis literis D. CURTIUM eiusque amicitiam expeteres. Mihi est amicissimus, et profecto dignus est, qui ab omnibus diligatur. Ad ipsa Mathemata natus videtur. Et certe, si ijs solis ipsi vacandum esset, aliquid præstare posset.

Titulus D. CURTIJ: IACOBUS CURTIUS a Senfftenau, Cæs. Consiliarius et Procancell. Imperij.