Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
AD DOMINUM TYCHONEM BRAHE, DANUM, MATHEMATICUM CLARISSIMUM, VIRUM NOBILISSIMUM.
S. D.

MAGNA cum lætitia accepi, cum maiore voluptate legi literas tuas, vir vere nobilis, et adiuncta illis τὰ ἀπαμειβόμενα scripta, quibus erudito et artificibus summis digno examine confertis συμπαρατηρήσεις vestras illustrissimus Princeps Landgravius Hassiæ WILHELMUS et tu, sed serius quam oportuit. Abs te enim missæ Uraniburgo (quod Uranoscopiam vocare soleo, ut speculam cœli) 13. Septembris anno 88 pervenerunt ad me demum ultima Ianuarij Iuliani anno sequente 89; ubi latuerint aut hæserint, et quorum culpa, nescio. Tardius vero et ego respondeo, destitutus occasionibus et copia eorum, qui tuto ac mature perferunt. His nunc potitus adventu ad nos illustrissimi Principis, Ducis Holsatiæ IOHANNIS, et volui satisfacere et tibi et magnifico Domino HENRICO RANZOVIO, quantum potui in hac ex senecta et carceribus debilitata virium ingenij et memoriæ (qui tamdiu a libris et studijs Astronomicis absum) affectique corporis valetudine, et in his occupationibus, quibus nunc etiam obruor. Primum autem gratias tibi ago, quas debeo et possum, quod tam accurate exponis mihi occasionem, historiam et rationem tuarum observationum et hypothesium, in quibus vere affirmo me non reperire, quod desiderem. Hæreo alicubi, ut in luminaribus nimirum, cum illa circumagas circulis Terræ homocentricis (quibus quam orbibus ut commodius sic rectius et verius uteris) utrum anomaliam apparentem in eis eadem qua in alijs Planetis quinque ratione (quibus Solem statuis centrum) per circellos duos parvos expedire velis COPERNICÆO exemplo, quod probas in Luna, in qua ille duobus epicyclis usus est, a quibus tu abhorres, an vero alia, quæ mihi non occurrit. Reliqua ita plana, explicata et perspicua esse iudico, et ad doctrinæ Astronomicæ καὶ ψηφοφορίας facilitatem tam accommodata, ut me fateri oporteat, veterum hypotheses, si his conferantur, labyrinthos videri, illa orbium dissimilium varietate et multitudine nimia, qua tamen an assequantur, quod promittunt, experientia docet. Totum æthereæ regionis tractum, stellarum corporibus exceptis, tenuissima constare ætherea substantia purissimaque et radijs omnibus pervia, eaque liquida et fluida, divinæ sapientiæ verbo cœlesti patefactæ testimonia non dubie contra Philosophosimmenso demonstrant. Quam mihi sententiam persuadent et confirmant non illa tantum ante prolata e Scriptura dicta, sed multo plura alia. MOYSI enim 1. Genesis cœlum expansum quiddam est; id significat enim vox Hebræa Rakia, id est quiddam ἀραιωθὲν καὶ λεπτωθὲν κατὰ διάκρισιν veram, fusum atque dilatatum expansu immenso in corpus δυνάμει διαφανές, quod luce accensa ac diffusa creatione factum est διαφανὲςimmenso ἐνεργείᾳ. Diffusam hanc lucem omnipotentia Opificis summi postea die quarto collectam rursus coegit, coagmentavit et digessit κατἀ σύγκρισιν in luminarium ac stellarum distincta corpora. Septuaginta interpretes verterunt στερέωμα, unde firmamenti manavit appellatio. Utraque appellatione indicari existimo cum repagula illa admiranda nobisque inexplorata, quibus moles aquarum orbi creato circumfusa sustinetur ac coercetur, tum hoc nobis obvium et sæculis omnibus a Philosophis etiam agnitum ἀμετάβλητον regionis æthereæ, quod propter ARISTOTELES inter secundas causas invexit τὴν ἀνάγκην ἀπὸ τῆς φύσεως distinctam ac diversam. Nec aliud per æneos Cœlos voluit HIOBUS; fortasse quia respexerunt ad pervulgatam tunc et vulgo creditam ex commentis Philosophorum in Assyria et Ægypto opinionem de orbibus cœlestibus interpretes, ex consuetudine vulgi hinc usitatum, ut sæpe fit, vocabulum adsumpserunt; cum Hebræo enim non congruit. Talem autem Cœli expansum, diductumque ac dilatationem perpetuo Scriptura repetit et inculcat: ESAIÆ 45: Manus meæ tetenderunt Cælos. ESAIÆ 44: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens Cælos solus, stabiliens Terram, et nullus mecum. IOB. 9: Qui extendit Cælos solus. IEREM. 1O et Psalmo 135: Qui præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit Cælos. Extensionem illam autem, quæ solius omnipotentiæ opus est, cœpisse exordio facto ab aquis Terræ circumdatis, quæ τῶν διαφανῶν sunt quasi principium, sed adhuc terrenæ concretionis sordibus atque umbris densum et opacum, quibus in halitum fusis, et halitu illo magis magisque semper attenuato perpurgatoque ac ceu polito et diffuso usque ad illam tenuitatem et puritatem, quæ recipiendæ luci purissimæ subiectum fuit idoneum stabile et perenne, emersisse illum immensum Cœli tractum Scriptura docet, ratio etiam et experientia convincit, quamquam non assequitur ullo modo attenuationis purgationisque rationem et stabilitatis immmotæ causas. Neque uspiam legitur, quod in concretum, solidum, compactum et impervium systema fluidum illud atque aërium corpus rursus coiverit et coaluerit κατὰ σύγκρισιν et πῆξιν. Imo testimonia Scripturæ expressa per omnia et in omnibus adversantur, quæ prætereo, ut taceam cataractas, aquarum ascensus et descensus, accessus ad thronum æternæ maiestatis et recessus commemoratos in Biblijs, quos neutiquam pia Antiquitas ὁράματα aut φανερώσεις tantum φανταστικὰς et imaginarias, ut multi nunc somniant, sed actus veros et historicas de ijsdem narrationes esse credidit constanter. Quod ex CASTALIONIS versione citas (quam mihi non lectam, a plerisque tamen parum probari intelligo) id textus Hebræus etiam habet, et ex Psalmo 104 videtur ab ESAIA desumptum. Verba Psalmi sunt: Extendens Cœlos sicut pellem; quæ cum membrana sensu idem est. Ego vero et ESAIÆ illud 51 de Cœli Terræque corruptione, qua fiet renovatio utriusque, ad naturam utriusque recte applicari posse existimo, cum dicit Propheta: Cœli sicut fumus liquescent, Terra sicut vestimentum atteretur. Cœli liquescent sicut fumus aut evanescent quia sunt velut fumus expertes soliditatis concretæ. Terra crassa et solida atteretur. Maneo itaque in eadem tecum sententia, ætheream regionem totam impleri non contextu et compage διαφανῶν seu pellucidorum orbium, qui concretæ materiæ perspicuitate et soliditate crystallis similes sunt, etsi et his comparantur, non tamen soliditatis sed perspicuitatis ratione, sed sua quadam subtilissima et purissima substantia, quæ aëre, a quo propagata est, tenuior multo sinceriorque et ab infusa luce perfectior est, quam complexu continent atque coercent suo circumfusæ densæ nubes et aquæ circumfluæ, a quibus Hebræi Cœlum nominant Schamaim, id est: ibi aquæ. De his aquis clara sunt et indubitata testimonia Scripturæ sacræ, Genes. 1: Fecit Deus firmamentum et divisit aquas sub firmamento ab his, quæ erant supra firmamentum, vocavitque firmamentum Cœlum. Genes. 7, in historia diluvij: Abyssi Terræ rupti sunt, et cataractæ Cœli apertæ sunt, et facta et pluvia Super Terram. ESAIÆ 24: Quia cataractæ Cœli apertæ sunt, et concutientur fundamenta Terræ. Psalm. 18: Posuit tenebras latibulum suum, in circuitu tabernaculi sui tenebrosam aquam et densas nubes. Psalm. 104: Qui contignat in aquis tabernacula sua. Quod ætherea regio circumfluis aquis summo extimoque ambitu inundet, quod nubibus densis operta sit atque obscurata, quod interfusæ nubes, etiam ut aquæ sedem supremam maiestatis divinæ a creatis subtusque conclusis intraque cœli ambitum, circumflexu huius comprehensis rebus universis dirimant, cur dubitem, intuens auctoritatem et fidem immotam divinæ veritatis patefactæ? Sed quæ sint illa repagula aut firmamenta, quæ cataractæ, quæ clausæ cœlestes aquas pendulas in sublimi sua natura graves et nutu impetuque suo nitentes deorsum detinent, quæ laxatæ itidem aut adapertæ easdem profundunt, ut in diluvio, nec Scriptura prodidit, nec Philosophorum quisquam arguti ingenij coniecturis pervestigabit, nec magis hoc perscrutabitur quisquam, quam explicatum est a quoquam, quomodo suis sese fultibus in medio mundi libret immotum terreni globi pondus. Nihil moveor Philosophorum quæstionibus percontantibus, utrum Terra, utrum Cœlum sit in loco per se vel per accidens, quia extra Cœlum non sit locus. Sed assentior Scripturæ, quæ induit et cooperit systema mundi aquarum mole fortasse, si non omne undiquaque, nubium tamen involucris omne, quæ et concentum nobis docet esse inexploratum, sed certum tamen et admirandum, accessu recessuque inter superna et infima, inter aquas etiam cœlestes et imas, quæ denique aquarum et nubium obscura tenebrositate docet secludi æternam sedem Maiestatis divinæ æterna luce plenam, in qua creaturis inaccessa habitat divinitas, a luce et sede creata inferiorum. Quid enim his est in Biblijs manifestius? Ratiocinor inde et multa de causis eorum, quæ in Cœlo creato nobis occurrunt, ut de Cœli colore sapphirino, qui interdiu noctuque Cœlo sereno conspicitur, dissimiliter tamen, clarius et liquidius die, obscurius nocte, de dissimilibus Cœli partibus, de via lactea, quibus nemini leges et dogmata fero, sed coniecturas recito ex Dei verbo, relinquens expendendum cuique, his utrum habere fidem an Philosophorum rationibus velit. Colorem Cœli sapphirinum conijcio non esse aliunde quam ex aquis et nubibus supernis profusis et tinctis illa cœlesti sempiterna luce, quæ nobis tanto affulget purior et nitidior, quo Cœlum nostrum splendet clarius. Inde etiam esse iudico, quicquid tenebrosum in octavo orbe, noctu præsertim, Cœlo limpidiore cernitur. Nec video, quas alias Philosophi causas proferre possint, neutiquam enim sufficiunt, quæ ab ætherea luce creata intra Cœlum petuntur, ut maxime constituantur in Cœlo orbes solidi, concreti, pellucidi, quos immissa et fracta lux luminarium et stellarum suo splendore imbutos cæruleo colore tingat, sicut sparsi per æquor radij Solis marinas aquas. Unde erit enim illa umbrosa tenebrositas, quæ supra octavum orbem sistit ac finit visum, eo usque pervio et nusquam impedito excursu, Cœlo puro, penetrantem? Viam lacteam autem conijcio esse rariores partes seu nubium, seu aquarum cœlestium, seu repagulorum, vel horum omnium, per quas supernum, increatum et æternum lumen penetrat aut pellucet radiatu evidentius, quam in densioribus et obscurioribus. Nec assentior Philosophorum somnijs, qui illam fingunt esse confusum confertumque lumen multarum et parvarum stellarum, quas propter exilitatem prospectus oculorum consequi ac discernere nequeat ; malo enim cum Scriptura et ex hac ipsa philosophari, quam cum Philosophis rerum divinarum imperitis hanc contra nugari (in ijs præsertim, in quibus aut hærent plane, aut penitus cæcutiunt) aut comminisci et assumere pro certis ac veris hypotheses veritati cœlesti adversas, quod exemplo veterum COPERNICUS fecit in mobilitate Terræ. Propter has cogitationes ex Dei verbo in literis ad magnif. Dominum HENRICUM RANZOVIUM movi dubium illud in hypothesibus tuis de cæli vastitate, non quod hoc alicuius momenti esse censerem, aut quod hoc non considerarem, de quo me admones, sed ut ostenderem, me de octavo orbe et contigua sede cum hoc Planetarum aliquid a Philosophis diversum reperire; non imaginor enim octavum orbem unum quendam cavum orbem esse, cuius superficiei inerrantes stellæ infixæ sint, sed has mirando consilio et inenarrabili sapientia divina per supremum nubibusque et aquis cœlestibus proximum, latissime patens tamen et profunde se demittens spatium eo ordine sedibus certis fixisque distributas esse, quo consistere et circumferri uno impetu, inter se immotæ intervallis, cernuntur, non eodem positu tamen supremi cœli respectu, nec eadem a terris distantia; quod totum spatium pro octavo orbe est. Scio, quod obijcient Philosophi: Si orbes non sunt, si stellæ partes orbium non sunt, unde pendebunt in sua regione, et qua vi, quo motu circumvehentur? Respondeo: Si ARISTOTELES, qui orbibus eas affigit et circumducit, νόους illis tamen seu intelligentias affingit, cur nos recte de Dei operibus edocti non multo magis tribueremus Deo opifici laudem in structura operis impervestigabilis sapientiæ et potentiæ impervestigabilis? Cur non statueremus motus stellarum admiranda et imperscrutabili sapientia divina regi, qua conditi sunt? Cur non fateremur ὰνεξερεύνητα esse opera Dei?

Concludens itaque hanc epistolæ partem acquiesco tecum in circulis. In observationibus autem hoc requiro, cum te Martem ἀκρόνυχον καὶ περίγειον in Solis diametro intelligo multo humiliorem Sole reperisse, utrum etiam duos inferiores, Venerem et Mercurium, ἀπογειοτάτους, ut pro certo compertoque statuis, Sole deprehenderis altiores? quod et de Cometa viso anno 77 affirmas. Quæ enim de 72 anni Cometa, quem tunc meo more cœlum assidue sub noctem et auroram contemplans nostris primum ostendi, de illo ergo quæ edidisti, visa mihi nondum sunt. Inquisivi de illis secundæ partis titulo admonitus et ab amicis, sed consequi non potui. Scis fundamentum doctrinæ Astronomicæ esse certitudinem observationum, eoque magis miror, quod ex mei præceptoris ERASMI REINHOLDI Tabulis ante mihi non animadversum de canonibus mediorum motuum ac προσθαφαιρέσεων profers. Quid sunt enim προσθαφαιρέσεις nisi discrimen inter vere apparentia inæqualia et media æqualia? Id vero discrimen quomodo exacte constituetur, si medij motus exacte definiti et cum observatis veris comparati non sint? Memini magnos etiam Astronomos observationes in COPERNICO desiderasse, qui suspicabantur, nec satis diligentem illum in hoc genere, quod præcipuum est, fuisse, nec tantum observationum habuisse, quantum operi tanto conficiundo fuit opus. In te vero nihil horum quisquam merito accusabit, qui tot modis totiesque variatis et emendatis, ubi necesse fuit, organis, idem toties summa cura expertus es. Imprimis vero laudo exquisitum accuratumque studium tuum in discrepantia notanda, quam parallaxes et διακλάσεις seu fractiones per vapores densiores pariunt, qua in re nescio, an ex veteribus etiam aliqui satis diligentes fuerint, confisi fortassis nimium serenitate et puritate cœli austrini Soli propioris. Inerrantium examen et emendatio per τηρήσεις, paucis exceptis, quæ Eclipticæ vicinæ sunt, nemini admodum curæ fuit, inde usque ab illis descriptionibus, quæ HIPPARCHO tribuuntur. In his insigne inveniri a veterum notatione discrimen, consentientibus observatis vestris, illustrissimi Landgravij et tuis, hoc magis gaudeo, quo plus referre existimo, ut illarum sedes, saltem præcipuarum, sint exquisite certoque designatæ.

Distributionem operis, quod instituis, valde probo, nec minus ingeniosa inventa, quæ ad compendiosam facilemque ἐπιλογισμὸν motuum apparentium vel ex solo triangulorum canone promittis. Utinam vivam tamdiu, ut cognoscam, quomodo consensus experientijs comprobet ac stabiliat illam quam hypothesibus tuis condis novam fabricam in maximis et mirandis Dei operibus, quibus quantum de summa illa Dei sapientia consecuti simus, intelligemus tunc, quando αὐτόπται coram opera ipsa aspiciemus.

FRANCISCI VALESIJ Hispani nec nomen novi antea, nec legi librum, sed quæ ex illo commemoras, mihi talia videntur, ut refutatione nec arguta nec operosa indigeant. Absurdius est, quod cœlum ex elementis quatuor conflat, cui propter ἀμετακίνητον ἀφθαρσίαν Philosophi omnes essentiam quintam, aliam scilicet ab elementis, tribuerunt. Nec repererunt, quomodo τό διαφανές ἐνεργείᾳ seu natura sua et actu lucidum ex elementis detexerent aut demonstrarent.

Anno præterito fui Cassellis apud illustrissimum Principem WILHELMUM Landgravium, Dominum et benefactorem meum clementissimum, ubi magna cum voluptate spectavi et consideravi instrumenta, quibus ad observationes ipse utitur, Sextantem imprimis ex tua, quantum intelligo, officina profectum et ibidem natum. Experiri vim et usum propter temporis brevitatem et copiam ac varietatem rerum, quæ mihi ostendebantur, ut optâram, non potui. Nec scio, an possim in hoc genere quid præstare amplius, oculorum acumine hebescente. Literas vero ultro citroque scriptas inter vos, quas mecum humanissime communicasti, inspexi accurate, nondum perlegi, quod faciam, quamprimum me levâro aliqua parte illarum operarum, quibus nunc occupor et exerceor. Quæ mihi ex Genethliaco meo themate ante tot annos præsagijsti nimis verus vates, sic evenerunt, ut præsagijsti; horum ego nonnulla, exilium præsertim, mei etiam fati sensu et monitu aliorum prospexi ac metui, sed tu omnia, causas etiam et occasiones, melius et integrius, eoque magis cum excellentiam ingenij tui in omnium artium ac præsertim disciplinarum Mathematicarum genere, tum vero imprimis in Prognostico δι’ ἀστρολογίας etiam ἀγχίνοιαν στοχαστικήν admiror. Non illa magis contemnenda iudico erudita et rationibus atque experientia nixa prædicta (cum sint in conditis a Deo operibus creata simul et ordinata ad naturæ totius et singularum partium utilitatem et physicam gubernationem vestigia sapientiæ, documenta providentiæ et testimonia præsentiæ divinæ) quam coniecturas et præsagia medicorum. Plus scientiæ de illis, plus studij et diligentiæ in plerisque, qui tractant, et usum magis sobrium et sanum requiro in plurimis. Illa inficiari, quæ λόγον habent καὶ πείραν, est derogando ordini et virtuti operum divinorum contumelia Deum afficere. Neque existimemus, casu aut temere alios alio syderum positu in lucem edi, etsi frequentius homines significatis syderum deteriores vita et moribus, infeliciores eventu ac successibus, raro meliores evadent ac deportenduntur aut feliciores. Tu vero præclare fecisti, quod non repudiatis quidem, sed intermissis Prognosticis, ad divinas illas divinaque sapientia plenas artes totis te viribus convertisti, ingenijque acumine et alis Geometricis atque Arithmeticis ad ipsorum syderum præsentem quasi contuitum motuumque explorationem evolasti ac penetrasti, quæ te nobilitabunt ad omnem posteritatem. Mirifice tamen et mihi et doctis omnibus, quibus exhibeo, Prognosticum tuum placet, deque eo communicato mecum, ut de alijs, gratiam me tibi eximiam debere agnosco. De editione epistolarum, et tuarum ad amicos et amicorum ad te, cur non vehementer probarem consilium Mag. HENRICI RANZOVII, causam non reperio. Quamquam enim ipsum sese et te auctorem opus satis cuique commendabit, tamen plus auctoritatis, fidei studijque utrique literæ illæ publicatæ adiungent, si innotuerit palam, quantum industriæ, operæ, vigiliarum et sumptuum impenderis, et quantopere tibi curæ fuerit aliorum etiam consulere et exquirere iudicia, quantumque tuum antecellat. Addo hoc etiam, me paucis diebus ante has literas scriptas, procurante Domino RANZOVIO, accepisse æneam ἰχνογραφίαν et fabricam hypothesium tuarum, in cuius consideratione pleraque tua intellexi plenius, uno hærente de circellis, quod si in luminaribus, ut Planetis quinque, observas, nihil desidero. Bene et feliciter vale, meque te reverenter amantem et colentem propter singulares et eximias dotes divinas, quibus divinitus excitatum te video et prædico esse ad hanc Mathematicæ doctrinæ partem illustrandam et absolvendam, quam ego maximi feci semper, cumque admiratione et voluptate colui, sed avocatus alijs studijs nimis cito de manibus deposui, redama.