Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste

TYCHO BRAHE AD DR. IOANNEM CRAIGUM.
S.

CUM tres hac elapsa æstate a te receperim literas, Doctiss. CRAIGE, nulla ijs hactenus respondendi commodior est oblata occasio quam per hunc Magnificum et Nobiliss. virum WILHELMUM STUARTUM, qui etiam tibi priores meas tradi curavit; cum enim conterranei tui hic essent, qui magnificum et illustrem Dominum Legatum comitabantur, non concedebatur tibi rescribendi otium præ alijs curis politicis et œconomicis. Ab eo vero tempore si quando aliquid ab alijs occupationibus respirationis supererat, amanuensi meo responsionem Apologeticam ad has ipsas tuas literas, quibus et sententiam meam de æthereo Cometarum situ et Hypothesium cœlestium nuper a me excogitatam innovationem in dubium vocas, et quantum in te est, labefactare niteris, successivis horis dictavi, quam etiam nunc mitto. Si quid amanuensis incuria minus apposite et distincte scriptum est, tuum erit idipsum discernere, quam rem alias per temetipsum satis intelligis, neque enim nobis alijs et maioribus intentis otium supererat denuo hæc revidere et recognoscere. Si tibi prolixior in hoc responso visus fuero, id ob materiæ intricatæ molem, quæ non paucis satis dilucide explicatur, excusationem apud te habeat; volui enim vitare illud Horatianum: Brevis esse laboro, obscurus fio.

Pro singulari autem illa tua erga me meaque studia benevolentia et candido iudicio plurimas tibi habeo gratias, et vicissim te diligere atque in albo amicorum meorum singularium numerare non intermittam, nec non amicitiam semel per literas inchoatam postea continuare et crebra scriptione, quoties occasio datur (siquidem aliter non licet) conservare. Chimicorum aliquot medicamentorum præparationem tecum non invite communicarem, si scirem, quidnam in ijs maxime expeteres, et ubi in laboribus his pyronomicis dubia præcipue moveris, licet ut dicam id quod res est: hæc arcana neque tuto neque competenter literis consignantur. ROLANDI illius, cuius in ultimis literis mentionem facis, Centurias nondum vidi; ubi nactus fuero, dubitationem, quam circa quasdam inibi contentas præparationes moves, minimo negotio resolvam. Distillatis uti purgantibus nec adeo paratu facile est neque etiam, nisi plura adhibeantur et circumspecte omnia fiant, satis consultum; amittunt enim ea, quæ per se purgantia sunt, vim ferme omnem, si distillando exaltentur, neque extracta illorum adeo valida sunt, atque ipsa materia, per se licet impurior. Sed de his alias plenius tecum agere licebit, omnium vero optime coram id fieret, si nostram invisendi Uraniam unâque officinam Hermeticam tibi unquam occasio contingeret.

Pro communicatis quibusdam compendijs Triangulorum gratias habeo, licet ipsemet, ubi primus numerus est integer sinus, hæc satis antea perspecta habeam ; ubi plura inquirere atque enodare tibi otium fuerit, feceris mihi rem gratam, si omnia quotquot eiuscemodi colligere poteris compendia, peculiari libello comprehensa et exemplis illustrata, mihi transmiseris, utque inventum illud quod tibi Helix Geometrica appellatur, unâ cum canonis confectione plenius aperias velim. Ego laboribus et sumptibus non parcam, ut per operarios sufficientes res hæc executioni mandetur, modo ufufructus par sit labori, et si per me quidpiam rursus, quod tibi gratum sit, præstari poterit, invenies me perpetuo ad quodvis officij genus quam promptissimum. Scripseram tibi et alias literas per quendam Studiosum Germanum, qui aliquot mensibus mecum fuerat, quemque frater meus in quadam navi Illustrissimam Principem nostram Serenissimi Regis vestri sponsam in Scotiam, si venti secundi fuissent, deductura in suo comitatu habuit, sed cum re ob maris sævitiam et ventorum adversantium vehementiam infecta classis nostra in portum reversa sit, te eas non accepisse compertum habeo, neque existimo Studiosum illum hac hyeme, ut constituerat, Scotiam visurum. Quod ideo refero, ne ob moram hanc aliquantulam, quæ in rescribendo commissa est, me prorsus officij immemorem fuisse suspiceris. Verum si quid hactenus intermissum est, id scriptum nostrum Apologeticum sua copia recompensabit, quod ut per otium diligenter evolvas, etsi quid adhuc foveris scrupuli, ingenue significes, te etiam atque etiam rogatum habeo.

Vale.