Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO WILHELMO, HASSIÆ LANDGRAVIO, COMITI IN CATZENELNBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA: PRINCIPI AC DOMINO SUO CLEMENTISSIMO S. P.

QVÆ ad T. Celsit. hoc tempore perscriberem, Princeps Illustrissime, etsi non multa occurrerent, simulque vererer, ne meis importunis literis T. Celsit. Reipub. negotijs occupatiorem molestarem (nam et semel atque iterum iamdudum literas, quibus nihil responsum est, transmisi, vnde T. Celsit. alijs curis auocari, neque his vacare collegi.) Attamen, quoniam nouum quoddam Phœnomenon sese proxime antecedentibus diebus, cœlitus conspiciendum exhibuit: Cometes videlicet aspectu non adeo magnus, sed pallido et subobscuro vultu lucens: Sciens T. Celsit. huius apparentias cognoscendi cupidam esse (ex quo in vltimo, ante quinquennium viso, simile quid a me expetitum sit) non supersedendum duxi, quin aliquid literarum, vel hoc saltem nomine ad T. Celsit. mitterem, veluti paulo ante T. Celsit. Mathematico scribens, quando nonnullas in eodem Cometa obseruationes continuassem, me facturum spopondi. Circa illudipsum enim tempus Cometa apparere cœpit, et expectandam erat, donec ratas aliquot in eo animaduersiones nancisci licuit. Ne igitur res diutius differatur, quæ hactenus sedulâ denotatione explorata habeo, T. Celsit. communicanda duxi, vt cum sui Mathematici in eodem Cometa obseruatis (nec enim dubito eundem etiam a vobis animaduersum esse) conferre queat. Occasio autem qua illum primum conspeximus, erat huiusmodi. Die 23. Februarij, cum Veneris Stella terris descendendo appropinquans, circa maximam a Sole remotionem versaretur, nactus post quatriduanas aëris obscuritates, exoptatam aliquam serenitatem, illius obseruationi sedulo attendendum censui. Siquidem ex dato ipsius loco, in remotissima, respectu Solis, tam Vespertina, quam Eoa dispositione, ad Apogæi atque Eccentricitatis cognitionem perueniri posse, prout quoque a Ptolemæo et Copernico factitatum est, T. Celsit. non ignorat. Non paucas igitur eiuscemodi a Sole digressiones maximas, matutinas atque vespertinas, iam antea aliquoties exploraui, quibus et hanc adiungere satagebam; vixque bis vel ter Venus iam Instrumentis denotata erat, vbi ex improuiso Stellam quandam subobscuram, inter Andromedæ atque Arietis Asterismos, iuxta Piscem Borealem sese præter solitum ostendentem, cum nullam eiuscemodi illic esse oportere satis perspectum haberem, animaduerteremus, quæ etiam subinde radiolos quosdam ad verticem exerere cernebatur. Neque enim Crepusculum vespertinum iam satis præterierat, vt Stellæ minus conspicuæ euidenter discernerentur. Cœpi itaque statim cum meis Studiosis hoc insolitum Phœnomenon per Instrumenta demetiri, et vix elapso horæ quadrante, deprehendi ex motu eius, quem vel tantillo tempore sensibiliter alterabat, tam Declinatione, quam Distantia a Fixis nonnihil variata, non genuinum, sed ascititium quoddam e Cometarum numero Sidus existere, vtut cauda illa tenuior, quam post Crepusculi finem promptius monstrabat, tunc vix oculis perciperetur. Mitto autem T. Celsit. seorsim in adiecta charta breuem quandam eiusdem Cometæ descriptionem, e meis obseruationibus, quas adeptus sum, ex tempore et festinanter concinnatam, quam cum vestris aduersionibus conferre licebit. Rogoque, vt T. Celsit. hanc nostram voluntatem boni consulat. Veneris Stella toto Februario et Martio interdiu, etiam in ipso Meridie apparuit, quod in posterum quoque pro maiori Aprilis parte futurum iudico. Si itaque T. Celsit. Mathematicus illi obseruandæ, tam interdiu, quam noctu operam sedulam nauauit, admodum oportunam, de quinis illis Minutis, quibus in Longitudinibus Stellarum differimus, decernendi arripuit ansam. Ex quo tam Venus quam Sol adeo sublimes obseruationi patuerint, vt Refractionum impedimentis vix implicarentur. Nec dubito, quin vel inde, adhibita solerti circumspectione colligere detur, me Longitudinem Fixarum nequaquam iusto plus anticipâsse. Constitueram T. Celsit. de his omnibus prius scribere, per Mercatores nostrates Francofurdum euntes, sed accidit, vt circa eosdem dies, quibus illi itineri se committebant, Serenissimus Scotorum Rex, cum suis Consiliarijs reliquoque Nobilium Comitatu, me in hac Insula inuisere dignatus sit, et exinde quasi quotidianos hospites habuerim. Hincque factum est, quod tardius atque constitueram, hasce mittere cogar. Quæ tamen mora non sine fænore accidit, nam eo plus temporis concedebatur, per interualla, ea, quæ in dicto Cometa prius subito exararam, plenius, et enucleatius recognoscendi, vt non dubitem, hæc ipsa, quæ mitto, vtut paucula et breuia, omnimode recte sibi constare, atque apparentijs istius Cometæ apprime esse analoga. Sed cum non ignorem T. Celsit. pro sua clementi et candida erga nos affectione, hanc dilatiunculam equi bonique accipere, nolo in eâ excusandâ plus occupari, quam forte opus sit, sed me meaque omnia T. Celsit. commendata cupio.

Vale.
T. Celsit.
Addictissimus
TYCHO BRAHE.