Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIRTUTE ET ERUDITIONE IMPRIMIS CONSPICUO, DOMINO HENRICO RANZOVIO, DOMINO DE BREITENBERGA ET REGIO IN HOLSATIA AC DITHMARSIA GUBERNATORI ETC. AMICO SUO PLURIMUM COLENDO.

SERIUS ego quidem, Nobilissime mi RANZOVI, tuis iam respondeo literis, non tam mea culpa, quam quod de Insignibus Sturorum certior interea temporis fieri nequiverim. Licet enim diligentissime hincinde per sororem quoque meam SOPHIAM a Domina GURUILDA, relicta D. LAGONIS BRAHE vidua, id expiscari attentârim, votis tamen nostris nondum est satisfactum, ut et adiunctæ indicabunt literæ. Accessit et hoc, quod septimanis præteritis hospitum, qui me invisebant, multitudine sim præpeditus, quo minus, uti volebam, tuæ petitioni satisfacere vacârit. Ne vero adhuc te sine responso diutius detineam, non amplius rescriptione abstinendum duxi, licet nihil, quod ad Insignia illa attinet, adhuc compertum habeam. Ubi tamen aut ex Svecia vel aliunde rem ipsam cognovero, curabo, ut resciscas. Quod ad figuras libris præfigendas attinet, eas Buxo solummodo insculptas expeto, neque enim Typographus meus cupreus aptare novit. Typi WOLFFIANI meis non correspondent, præterea eos carius æstimat atque Vitebergenses, ubi aptiores veneunt 20 floren. in centenar. ut de ijs iam plura agere non sit necessum. Et ut rem ipsam dicam, non admodum mihi stylo nunc est opus, donec Chartopæum denuo acquisivero. Is enim, quem ad me misisti, Rostochium pro socio et veteramentis conquirendis ablegatus, acceptis præter voluntatem meam a D. BRUCÆO sex Ioachimicis, Wismariam, illic se veteramenta collecturum simulans, abijt, posteaque veterator iste se subduxit. Idem quoque mihi accidit cum priore, qui a IOACHIMO BUCK Lubecensi pecuniam nactus nusquam deinceps comparuit. Scripsi lamdudum tibi de ijs, quæ a me tum temporis, cum Calendarium Ranzovianum misisti, expetebas, sed colligo ex literis tuis, meas ad manus tuas non pervenisse. Ubi interea deliteant, ignoro. Plura per commodum otium scribam et conabor, quantum in me est, ut Insignium istorum Sturianorum delineatione potiaris. Vale, meaque, uti facis, promovere stude. Dabo vicissim operam, ut quæ tibi accepta cognovero, ubi potuero, fiant.

Iterum vale.
TYCHO BRAHE,
manu propria.