Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET ERVDITISSIMO VIRO, D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS WILHELMI, LANDTGRAUIJ HASSIÆ, ETC. MATHEMATICO EXIMIO, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO. S. D.

MIROR eruditissime et dilecte mi ROTHMANNE, te, ex quo hinc discessisti, nihil prorsus ad me literarum dedisse, elapso ferme iam sesquialtero Anno. Neque enim existimo te tam inhumaniter a me vel exceptum, vel dimissum fuisse, quin paucula verba recordationis ergo, vicissim scribendo impertiri, aut saltem per alios me salutare, deque tuis rebus commonefacere æquum fuisset. Scripsit semel atque iterum ad me Illustrissimus tuus Princeps, atque vbi tam diu morareris miratus est. Verum cum ego ignorarem, quibus in locis degeres, scripsi hac de re fratri tuo IOHANNI ROTHMANNO, qui te valetudiniarium in patria hærere tandem significavit. At quoniam existimem te interea ad Principem tuum reuersum esse, intermittere nolui quo minus te his compellarem. Rogo autem, vt Eclipsin Lunæ vltimam, si modo illîc accurate obseruata sit, mecum, quo ad totum Obseruationis processum, communices. Apud nos tunc temporis non erat serenum, saltem Lunam biduo, et ante et post, cum esset circa 90. ab Horizonte Eclipticæ gradum, sedulo obseruauimus, id enim solum concedebatur. Et si quas alias Eclipses vel Cassellis, aut etiam a MESTLINO vel alijs diligenter annotatas, conquirere licebit, fac vt earum nudas saltem Obseruationes descriptas, pro Meridianorum diuersitatibus hinc inde rimandis conciliandisque obtineam. Expeto etiam Acronychas Saturni circa Annum 76. 77. et 78. et Martis 76. et 78. considerationes, quas proculdubio a MESTLINO per literas impetrabis, dummodo is talibus attenderit. De 18. illis Minutis (quæ, cum hîc esses, monstraui in Altitudinibus meridianis Cometæ Anni 1580. illic obseruatis vbique deficere) cupio a te certior fieri, prout etiam pollicitus es, quâ occasione idipsum contigerit. Velim insuper, vt mihi exponas rationem eam facilime contexendi Canones Sinuum, quæ a IVSTO BYRGIO vestro dicitur excogitata. Neque enim satis assequor, an in recessu habeat id quod primâ fronte pollicetur; Rogoque, tum de his, tum alijs, deque tuo rerum statu, mihi per hunc ipsum hominem Bibliopolam nostratem e Nundinis Francofurdianis ad nos redeuntem, affatim rescribas.

Vale.
TYCHO BRAHE.