Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET ERUDITISSIMO VIRO, DOMINO HUGONI BLOTIO, I. V. DOCTORI ET CÆSAREÆ MAIESTATIS BIBLIOTHECÆ, QUÆ VIENNÆ IN AUSTRIA EST, PRÆFECTO, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.
VIENNÆ AUSTRIÆ POST DOMUM PROVINCIALEM.

REDDITÆ sunt mihi his ipsis diebus tuæ literæ unâ cum Hagecianis, eximia quadam humanitate et erga me benevolentia affatim refertæ. Asseris inter nos olim in Helvetiæ oris notitiam aliquam contractam fuisse. Quæ sane ut id, quod res est, affirmem, mihi iam penitus memoriâ exciderat. Idque cum ob ea, quæ ex temporum et locorum longinquitate ipsemet adducis obstacula, tum quod diversissimis et quamplurimis, ex eo tempore (quod sane ad minimum viginti duos annos excedit) occupationibus et distractionibus implicitus, eorum omnium, cum quibus in Germania atque alibi inter peregrinandum familiaritatem aliquam contraxi, recordationem animo comprehendere, nisi forte per literas subinde renovaretur, haud sustinuerim. Videor tamen mihi cum quodam Iuvene Belga, ingenioso atque ad discendum alacri, Basileæ (uti opinor) non Argentinæ (prout tu vis) dum pauculis mensibus illic subsisto, consuetudinem aliquando inijsse; succurritque, iam me ibidem per otium puerilia quædam Instrumenta Mathematica (cum alia in promptu non essent) tractasse et harum rerum cupidis eorum usum ostendisse, ac si quæ superessent, illis non gravatim dono concessisse. Fieri itaque facile poterit, quod tu ipsus Belga fueris, cum quo inter alios de his iucunde egi. Pergratum vero mihi accidit, quod hanc, quæ nobis tunc aliquantulum intercessit, cognitionem, utut tot iam interlapsis annis ferme obliteratam, per literas in mentem revocare non intermiseris. Ego hanc in posterum memoriâ solidius firmare et sartam tectam conservare haud negligam. Nobilem etiam et rerum usu eximie valentem virum GERARDUM RANZOVIUM, HENRICI filium, amicum meum fratris loco dilectum et non ita dudum affinitate coniunctum, tuo nomine salutare atque de notitia inter nos olim contracta commonefacere, prout expetis, non tergiversabor. Quin et Magnificentissimo Amplissimoque viro Domino HENRICO RANZOVIO Produci Holsatiæ prima quaque oblata occasione scribens (quod et sæpius mutuo facere solemus, cum et ille ijsdem, quibus invigilo, studijs impense afficiatur) vel ipsas tuas literas vel earum descriptum adiungam, ut filio mittens, tui recordationem, tam apud ipsum quam cæteros Holsatiæ conspicuæ nobllitatis viros, tibi quondam in adolescentia notos, sic promptius in memoriam revocem. Quod et apud ipsum GERARDUM, si illi prius quam Parenti eius scripserim, præstabo. Atque is rectius reliquos suos, de quibus loqueris, consangvineos novit, eosque tui memores reddet. Sunt enim, tum is tum etiam alij Holsatiæ Nobilitatis eximij viri, præsertim ex ijs, qui exteras nationes perlustrando variorum hominum mores et actiones experti sunt, ab humanitatis officijs nequaquam alieni, ut non dubitem, ijs hanc vestræ conversationis memorationem acceptam futuram.

Scribis in Bibliotheca Imperatoria, cui Viennæ præes, reservari ultra 9000 librorum volumina. Si itaque liceret et tibi nonnunquam otium suppeteret, optarem mihi Authorum illorum nomina, unâ cum librorum singulorum inscriptione, præsertim quo ad Philosophica, Mathematica, Astronomica, Medica et Chymica atque similia opera attinet. Idem quoque in Illustriss. Archiducis Austriæ MAXIMILIANI atque aliorum, si quos nosti, Illustrium virorum Bibliothecis fieri averem; modo id bona eorum pace admittatur. Sin minus, nolo tibi periculum vel offensas mea de causa creari.

Quia vero Arcis Uraniburgicæ, quam in hac Insula præcedentibus annis extrui curavi, mentionem facis, eius aliqualem repræsentationem tibi in adiuncta charta mitto. Licet ab eo tempore, quo hæc ita in eum modum excisa sunt, nonnulla, præsertim quo ad vallum circundans et ædificia in eius quatuor angulis extantia, immutata et ampliora reddita sint, et Instrumenta Astronomica plura, tam in Arcis turriculis quam potissimum in Cryptis quibusdam ad collem extra huius mœnia, e solidis lapidibus constructis, quæ septenas diversi generis ingentes et affabre elaboratas ad Astronomiæ negotium rite exequendum inservientes distinctim complectuntur Machinas, hincinde disposita existunt, adeo ut iam coniunctis ijs, quæ in Arce servantur, mihi 28 ad minimum in promptu sint Astronomicæ Restitutioni opportuna Organa, solertia, labore, sumptibus inæstimabilia. Quin et, ut aliquatenus etiamnum cognoscas, quid præteritis annis his intermediantibus executus sim, quidque in re Astronomica redintegranda moliar, en habes Operum nostrorum, brevi, favente Cœlestium Opifice, in lucem publicam evulgandorum quaternionem primum, eorundem Inscriptionem atque contenta brevibus exponentem. Addidi autem consulto terna eiusdem quaternionis exempla, ut si qui forte fuerint inter vestrates Bibliopolas aut etiam in vicinia, qui horum voluminum aliquot exemplaria iusto pretio obtinere cupiant, illis hanc librorum inscriptionem communicare atque cum ijs de numero Exemplarium, quæ adipisci satagunt, deque pretio transigere, eo commodius queas. Quod et te meo nomine haud gravatim facturum confido. Erunt quatuor Tomi, quorum quilibet semiquinque circiter adimplebit Alphabeta, in hac Regali (quam vocant) uti vides, papyro. Suntque plurimis schematibus, numeris et Instrumentorum picturis hincinde referti. Tute igitur, qui Augustæ illi Cæsareæ Maiestatis Bibliothecæ negotijs præes, et rem librariam optime calles, facile æstimabis, quantis sumptibus hæc in propria meâ, eâdem de caussa constructa Typographia, excudi curârim et quali pretio cum indemnitate nostrorum laborum atque impensarum venire merito queant. Quæ omnia tuæ prudentiæ dispicienda, dijudicanda, exequendaque relinquo. Præstiteris mihi hac ratione rem imprimis gratam et Reipublicæ literariæ, cuius tu commodum gnaviter et honorifice procuras, haud, ut spero, inutilem, nec tibi ipsi indecoram aut sterilem. Ego enim ad vicissim tibi gratificandum et de te bene merendum promptus inveniar. Carmina, quæ altera habet pagina, non semper illic locum invenient, sed ubi digniora quædam a Principibus et illustrioribus viris, quæ expecto, adeptus fuero, illa honoris caussa hanc primi Tomi pagellam occupabunt; cæteris in reliquos Tomos, prout cuiuslibet Autoris requirit status et existimatio, iuxta frontispicia debito loco digestis. Si Poëta es (uti procul dubio es) et te nostram Uraniam aut effigiem (cuius ideam præter illam, quæ quaternioni impressa est, aliam cupro subtilius expressam hîc adiunxi) succincto aliquo Epigrammate ornare, idemque apud alios, si quos nosti, in Austria argutos et acutos Poëtas, tua operâ impetrari, desiderarem. Vale. Plura enim non addam, ne nimium excrescat Epistola; tu prima quaque oblata occasione rescribendo sæpiusque (quod et ego non intermittam) scribendo, amicitiam veterem renovare, augere, stabilireque ne supersede. Literas, si Pragam ad præstantissimum virum D. THADDÆUM HAGGÆCIUM miseris, is, cum mihi sæpius scribere soleat, et tuas huc tuto diriget.

Iamque iterum atque iterum vale.
TYCHO BRAHE,
manu propria.