Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
PETRO IUNIOTYCHO BRAHE.

QUI fiat, nobilissime et excellentissime D. PETRE IUNI, quod ad meas bis vel ter ad te datas, plane surdus et mutus videare, equidem ne suspicari quidem, nedum scire liquet. Si enim aliquanto locorum intervallo, Oceani interfluxu disiungamur, attamen cum satis frequens hincinde fiat navigatio, quam et affinitatis inter hæc duo regna necessitudo crebriorem oportunioremque reddit, nihil hinc suppetit ad excusandum subsidij. Gravibus quidem et multiplicibus in Aula et Repub. distraheris negotijs. Verum hæc tot tantaque esse nequeunt, quin semel arrepto calamo TYCHONI Dano, amico nequaquam fucato atque in horas mutabili, vel paucissimis respondere concederetur. TYCHONEM autem dico, ne, si forte idem tibi accidat, quod illa apud OVIDIUM de suo amatore conqueritur, ipsum quoque nomen sui oblivioni dedisse metuens, ut sic eius verba invertam: Forsitan et quis fit TYCHO vel unde roges, ut sic tibi mei memoriam nonnihil, ut apparet, obliteratam in animum revocem. De quibus autem ad te iam aliquoties scripsi, hæc ferme erant: ut BUCHANANI vitam sponte dudum promissam describi, transmittique curare non gravarere: inprimis vero, ut privilegium a Serenissimo Rege vestro tua authoritate atque intercessione mihi procurares: quo caveretur, ne ullum meorum operum hîc impressorum in ipsius Maiestatis regno venderetur, aut absque mea permissione divenderetur. Misique (ni fallor) diplomatis Cæsariani, eodem nomine quoad fines Romani Imperij clementer concessi, apographum, quod et nunc facio, si forte alterum non est redditum: non tam ut hinc conspicias, quo tenore conficiendum sit (ipsemet enim pro ea, qua vales, prudentia et eloquendi eximia facultate facile verba invenies, quibus res hæc peragatur exorneturque) quam ut huius exemplo promptius Regi vestro persuadeatur, ne in hoc quod peto benevole etiam concedendo difficilem se præbeat: cum et apud eos, quibus de facie ignotus sum, talia minimo negotio impetrârim. IACOBUS enim CURTIUS, Imperij Vicecancellarius, vir præcipuæ in Aula Cæsariana authoritatis et in literis politioribus, adeoque ipsa Mathesi excellenter versatus, hoc Cæsaris privilegium mihi sponte propria procuravit, conscripsit, suisque sumptibus conducto tabellario transmisit, ut ex Literarum ipsius unâ additarum exemplari, quod hîc simul habes, videre licet. Te igitur mihi, quem (modo recordari vacat) ex aliquantulo in hac insula Uraniburgica congressu cognitum habes, hac in parte non defuturum confido. Si in Icona nostram libris edendis præfigendam, acuto et succincto aliquo epigrammate luseris, rem utrique, uti spero, nostrum non inhonorificam præstiteris. Idem petij a magnifico D. Cancellario IOHANNE METELLANO, cuius in poësi argutum ingenium vel paucula illa carmina ostendunt, quæ ianuæ conclavis vestri Regis, cum hîc unâ adesset, utut inter circumbibendum et colloquendum, obiter quidem, sed non sine nervoso acumine, discedensque mnemosyni loco scripsit, quæ etiamnum illic spectantur. Mirifice placet carmen, quod serenissima Maiestas Regia HENRICO GYLD[ENSTIERN], Præfecto Bahusensi, affini meo dilecto, inter transeundum, elogij gratia exaravit. Et vivida in hoc ad Poësin cernitur affectio, ingenijque acumen pari solertia coniunctum. Si non nimium audax censerer, submisse optarem, ab ipsius Maiestate et mihi aliquid de ipsius melliflua et Parnassiaca vena clementer impertiri. Quod ut mihi meisque lucubrationibus honorabile, sic etiam ipsius Maiestati apud eruditos et cordatos censores non indecorum reputabitur. Tua intercessione atque suasu votis meis hac in parte non gravatim (prout confido) satisfiet: hacque ratione me tibi adhuc devinctiorem reddideris. Rogâram in alteris, ut ministrum aliquem, natione Scotum, qui hortulanum ageret, unumque, si fieri posset, aucupem mihi honeste hîc sustentandum mittere satageres, quod et nunc ut præstes † petoque, quamprimum libera et commoda huc concedatur navigatio, eiusmodi hominem unum vel alterum e vestratibus nanciscar. Quin et sic desiderijs meis belle subveneris. Quod si quid in hac nostra patria fuerit, in quo vicissim tibi gratificari per me concedatur, tuum erit ne rogare quidem, sed verbulo solum, quicquid in votis habueris, indicare. Experiere me in exequendo alacrem et promptum.

Vale.
TYCHO BRAHE.