Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
PETRO IUNIOTYCHO BRAHE. S.

QUAMVIS, nobilissime et amplissime vir, ultimis meis de neglecta ad priores aliquot responsione familiari quadam libertate tecum expostulantibus, nihil adhuc rescripseris: tamen et has illis aggregare non supersedebo, utut diutinam hanc tuam sive oblivionem sive spontaneam forte scribendi intermissionem vix (amicitia nostra sic exigente) excusatam habeam. Eroque ob id nunc brevior: præsertim cum superiora tibi adhuc satis in præsenti esse memoria (in quibus etiamnum tuam operam obnixe desidero) mihi persuadeam. Neque enim meas tibi non relatas diffido: ex quo a magnifico D. IO. METELLANO, Cancellario vestro, responsum acceperim, cui eodem tempore literas tuis simul coniunctas destinâram. Cum vero in superioribus præter alia ut a Serenissimo Rege carmen quoddam in mearum lucubrationum Astronomicarum commendationem impetrares, peramanter te rogassem: et nunc ad ipsius Maiestatem ipsemet hac de causa elegiacam hanc qualemcunque epistolam exarârim (quam tibi ipsius Maiestati meo nomine submisse offerendam unâ mitto) idcirco etiamnum a te idipsum quibus possum precibus rogo, ut tua intercessione, eaque, qua apud ipsam Maiestatem polles, authoritate et consilij grata (quod et mereris) acceptatione, quo id clementissimi beneficij mihi impertiatur, quantum in te est, elaborare non degraveris. De privilegio ab ipsius Maiestate obtinendo, cuius apud te antea satis superque mentionem feci, nunc nihil superaddam. Hæc igitur singula, et si quæ præterea sunt, alias significata, tuæ erga me benevolentiæ et amicitiæ nostræ fidelitati fideliter etiam exequenda committo.

Vale.
Tuæ Magnificentiæ studiosissimus
TYCHO BRAHE.