Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO CLARISSIMOQUE VIRO D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO, DOMINO ET AMICO PLURIMUM OBSERVANDO. S. P.

EGI cum MYLIANDRO de Typographico ministro, verum in præsentia de nullo ipsi constat. Mathematicarum disciplinarum studiosi pauci hodie, plerique enim Theologiæ studio vacant. Certum et præsens viaticum inquiram diligentius. De CRAIGO miror, nec scio quomodo paralaxin refellere queat, qua moti veteres ARISTOTELIS interpretes viam lacteam in cœlo statuerunt. Velim mihi proximis literis indicari rationes quibus eam evertere conatur, nisi forte observationem culpet. Nam vidi nonnullorum scripta, qui hunc eundem Cometam infra Lunam statuant. Ego certe parallaxi aut nulla aut exigua et minore quam in Luna in hoc Cometa concessa, non video quomodo suam sententiam tueri queat. Si editus est, dabitur aliquando copia legendi. Si autem non est editus, iudico illum hæc scripsisse, ut magis excitet ingenij tui acumen, et cogites quæ contra dici possint. Homo est eruditus, ut ex DUNCANO intellexi, maiorem modestiam in eo requirerem, si cavillando et detorquendo tua infringere conatur. Attamen non pæniteat commendasse, decet enim bonum virum iuvare plurimos, obesse nemini. Futuram eclipsim, si conspicietur, accuratius observabo: Globum tuum vel Sphæram armillarem satis affabre confectam vidi, verum parum meis oculis aptam, qui iam incipiunt obtusiores fieri. Non satis autem intelligo cur Terræ polos detorseris a polis mundi et Zodiaci.

Bene vale.
HENRICUS BRUCÆUS
plane tuus.