Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
GENERIS NOBILITATE, OMNI DOCTRINARUM ET VIRTUTUM EXCELLENTIA PRÆSTANTISSIMO VIRO D. TYCHONI BRAHE, HWÆNE INSULÆ, DOMINO ILLUSTR. REGIS DANIÆ CONSILIARIO, DOMINO ET AMICO SUO HONORANDO.

EXTINCTA nunc prope Nobiliss. D. TYCHO tuarum de me literarum memoria, quæ in huiusmodi rebus admodum labilis esse solet, et de humanitate tua ea concepta opinione, ut apud ipsum quoque offensiones deferbuisse existimem, ad amicitiam redeundum videtur. Quod hoc tempore vir præstantissimus Dominus IUNIUS, qui nunc legatum ad vos agit, diligenter egit, qui ut utrique nostrum plurimum favet, ita animorum coniunctionem, quæ inter nos fuit, minime dissolvi cupit, neque ego fore speravi, ut tantum laxaretur. Si ulla mea disputatione id evenire posse, suspicatus fuissem, vel mihi indixissem silentium vel dissentientem, quia aliter non ratio passa est, non disserentem habuisses amicum, cum hoc amicitia nostra non ferre videatur. Quod ad scriptum nostrum attinet, defensionem eius nolo agere, hoc tantum profiteri libet, scriptori nec voluntatem nec propositum fuisse tui vel minimum commovendi. Tacuissem libenter, et ita res meæ suadebant, nam Mathematica vix unquam cum ullo commodo tractavi, sed silere non passus es, assentire non potui, nisi assentari voluissem; si absque argumento sententiam dixissem, non acquievisses; candide et sincere tecum agi petijsti, gratam tibi fore nostram operam pollicitus es. Occurrebant in Apologia tua, quæ stomachum cuivis commovere potuissent, ut imperitiæ, ignorantiæ, mancipati iudicij et similium insimulari, absque causa absque ulla offensione data. Itaque voluntatem tuam meis rebus cœpi præferre, et illa qualicunque disquisitione tibi gratificari libuit. Amicitia me dirigente pro veritate et Uraniæ tuæ dignitate quædam attuli, quæ eo acceptiora fore credideram, quo magis pro his facerent, quia has Deas tanto studio et industria colis, ut nemo hoc nostro sæculo pari, superioribus nemo magis; ut nostra defensione offensum te iri, ne suspicatus fuerim, præsertim si absque contumelia id agerem, a qua certe ita cavi, ut ab igne, neque enim Philosophum eiusmodi contentionem decere existimavi, neque ullo modo nostræ convenire amicitiæ. Nonnulla certe res ipsa a me expresserat, quæ in quæstionem tantum directa, in offensionem non erant rapienda. Si tua perverti, distraxi, male accommodavi et cætera, quæ nunc et excidere et si hærerent non repetenda sunt, loca modo designes. Quæ feci inscius, non invitus mutabo. Brevitati equidem studui, quæ copiose et pluribus locis a te allata sunt, ne prolixitas tædium pareret, contraxi, sensu tuo religiose observato, in nudam argumenti speciem redegi, ubi dissentiendum fuit, partim serio, partim etiam per iocum ostendi; idque doctissimorum et optimorum, in simili negocio, exemplo, ut inde offensum te iri nequaquam crediderim, præsertim cum nihil iniuriose fieret, aut alioqui cogitatum sit. Tua quoque me nemo magis admiratus est semper, illorumque iusta æstimatio nunquam passa est amorem tui minui, tantum abest, ut ijs quicquam voluerim detractum, quin potius indefessum tuum et vix imitabile in cœlum studium in cœlum semper, ubicunque licuit, tulerim; neque enim si in re una dissentimus, eaque non tanti ponderis, in cæteris similiter, sed ubi ex apodicto agis, me tuis subscribentem inprimis habes. Ac in illa re, quæ a me hactenus allata sunt, tuo subijcio iudicio, tuo etiam permitto arbitrio, salva veritate, quam scio te salvam velle, mutes, expungas, cancelles quæ libet; privatim tecum egi, nec nostra ad alios referenda fuere, qui parum illa vel faciebant, vel sapiebant; mihi uno verbo si constitisset, molestius te nostra capere, quæ in gratiam tuam fuere scripta, in eandem quoque abolita fuissent. Grati animi officia a me requiris, nec alia a me unquam profecta sunt, eaque ex amore magis quam debito, nisi communi nomine deberi possint, quod in commune Reipub. literariæ incrementum a te immensa præstita sint, quo nomine patiar et me teneri. Quod ad factam mei mentionem apud Regem et ad D. Cancellarium attinet, in eo quoque benevolentiam tuam agnosco et amplector, sed nec petij nec opus fuit: Serenissimum Regem ipse et omnes mei, quamvis aulam non sectemur, clementissimum semper experti sumus, quem Deus optimus max. conservet. D. Cancellarius, antequam ulla inter vos esset notitia, meis rebus favit plurimum, et aliqua sangvinis ratio est, nec mea illi familiæ officia unquam defuere. Ab illo vero tempore vix alloqui eum contigit, semel fortasse in casu cuiusdam ægri. Sed ista valeant, et quæcunque alia, ex quibus amicitia nostra turbari possit, ipse hoc accepto documento, ei, ut potero, studebo, nec dubito quin et tu alienior non sis futurus. Si controversi quicquam inter nos contigerit, me facile silentem habebis, a te etiam atque etiam peto, ut absque iniuriosis vocibus id fiat; his non inquiritur sed supprimitur veritas. Illa inter nos regula sanciatur, ut nudis solum rationibus agatur, extra rem nihil proferatur. Sic disserere integra amicitia licebit. Cupivit doctissimus vir D. Legatus, ut secum te inviserem, non patiuntur id amici. Si venissem, gratusne fuissem hospes? Interea his literis revisere te volui, et amicitiam nostram redintegrare. Tu amicum, qui veram profitetur amicitiam, pristino more et amore complectere. Accepistis natum nobis esse infantem Principem exoptatissimum, R. matrem vultu et corporis lineamentis refert, redivivum diceres beatæ memoriæ illustriss. FRIDERICUM Regem, in lucem cœpit contendere hora tertia post Μ. N. diei 19. Februarij, in eam venit media ad quartam. Arx Sterlini eiusdem cum hac nostra urbe fere latitudinis est, vix uno aut altero scrupulo in Boream declinat, Uraniam, si placet, consule. Salutat P. T. frater meus natu maior; ad te hoc tempore scripsisset, nisi Serenissimæ Reginæ negotia impedijssent; putat sibi maiores gratias esse redditas, quam illud epigramma meritum est; gratum tamen ipsi fuit, sua tibi accepta esse, et paratus est, quibus poterit officijs, tibi gratificari.

Vale præstantissime D. et clementissimus Deus tibi vitam et vires suppeditet, ut illi admirando operi, quod præ manibus habes, optatum finem possis imponere.
Tui observantiss.
IOAN. CRAIGIUS,
Doctor Medicus.