Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE AC ERUDITIONE ILLUSTRI VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO DE KNUDSTRUP ET URANIBURGO, FAUTORI SUO OMNI OBSERVANTIA COLENDO. S.

NISI quodammodo T. E. Generosissime Domine TYCHO mea erga T. E. debita observantia, et mihi tua in me benivolentia perspecta esset, vererer sane ne meum incusares officium, quod toto iam pene semestri nihil ad te literarum transmiserim. Id quod meæ ingratitudini aut incuriæ nequaquam ascribas velim. In ea siquidem locorum adyta hîc detrudimur, ad quæ commeantibus hinc inde ad vos Tabellarijs haud ita crebro præbetur aditus. Scripsi tamen non ita dudum ad V. E. cum internuncio quodam Marpurgensi, qui Herbornæ, assumpto Chartopæo quodam, me convenerat. Is in Daniam, adhibito eiusdem Opificij comministro, se unâ confestim profecturum et te operam suam in Officina Chartacea aliquamdiu elocaturum spondebat. Verum trifurcifer iste Marpurgium rediens causa nescio qua clam se subduxit, meque ita præter opinionem thaleris aliquot, quos pro commeatu isti nebuloni prænumeravi, callide emunxit. Sed patior hoc quieto quid est iacturæ eo facilius, quod iam demum quid eiusmodi committendum sit agyrtis et vespertilionibus, meo qualicunque damno rectius sapiam. Cæterum CLAVIJ hunc in Sphæram SACROBOSCI Commentarium ad te ablegavi ob tractatulum quendam de Nova Stella Anni 72 insertum. In quo multa, si recte memini, præsertim de generatione et situ eius Æthereo, idque inter Firmamenti Sidera, magnitudine primæva apparent etc. vestris non omnia dissona placitis adfert. Miror hominem Peripateticum a suæ sectæ Coriphæo ARISTOTELE tam libere in plerisque his dissentire. Quo nomine CRAIGO illi Scoto iurato ARISTOTELIS mancipio, veritatis perduelli, longe, meo iudicio, anteponi merebitur. Vidi egomet non ita dudum Epistolas illius nonnullas ad te de negotio Cometico perscriptas. Inaudieram etiam a Conterraneis eius circumferri Capnuraniæ istius nugamenta et cum doctis quibusdam communicari. Exoptant igitur mecum et expetunt quidam vestrarum laudum et lucubrationum studiosi, ut non tantum Apologiam Scoticis istis de Cometarum ortu, situ ac motu a vobis oppositam somnijs, sed etiam Lichnuraniam quandam, reliquas Capnuraniæ illius tenebras ac densos fumos suis radijs discutientem, publici iuris faceretis. Sed quid ego noctuas Athenas? Catalogum vero hunc recentiorum auctorum addidi, si quos forte proximo mercato Francofurtensi ex ijs, qui hîc assignantur, novellis libris vobis per me coëmi expetiveritis. In quem usum, quas ex vestris pecunijs reliquas habeo, tum si quid ulterius sit erogandum, lubens impendam. Reperietis etiam his adiunctam terræ, ut vocant, sigillatæ portiunculam quandam, quæ tribus hinc circiter milliaribus ubertim effoditur. Quod vero OTTONI auctor et suasor fuerim, ut unâ ad te perscriberet, in meliorem partem interpreteris oro. Dudum siquidem a me petijt, ut sibi permitterem amoris et benevolentiæ testificandæ gratia, literas suas ad te daret. Id quod me illi tum concessurum spondebam ubi sine crassioribus mendis proprio Marte epistolam conficere valeret. Itaque iam aggressus est me suasore, et quidem felicius quam sperabam. Paucula a me limitata, nonnulla interpolata. Vides igitur non obscura ingenij hac præsertim ætate indicia. Quem in virum bonum ac doctum successu temporis pervasurum mihi persuadeo, si modo quemadmodum inceperit, ita in posterum inoffenso pede ad callem VIRTUTIS ac VERITATIS contenderit.

Vale præcipuum Patriæ ornamentum, vita, ut dignus, quam diutissime, si quisquam, incolumi, meque tuo favore dignare.

Iterum quam felicissime vale.
T. amplissimi nominis honoris
desiderij studioss.
CUNRADUS BERGENSIS.