Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
HARDEWIGUS A DASSELL I. C. TYCHONI BRAHEN EQUITI, VIRO NOBILISSIMO.
S. D.

NOBILISSIME et amplissime vir, etsi singularis in te observantia ex ingenij tui præclaris orta monumentis postulabat, ut aliquid ad te literarum darem, me tamen deterruit hactenus personæ tuæ dignitas, utpote hominis de facie mihi ignoti, verentem, ne talem virum tantarum rerum occupatione distentum inanibus appellare literis, pudentis hominis non esset. Nunc ut, quod sentio, dicam, pæne accuso modestiam meam, quod, dum cogito ad te scribere, non tamen consilium explico. Interea tua fecit singularis humanitas, ut, dum Domini RANZOVIJ Producis Cimbrici literas ad me mittis, scribendo anteverteres.

Quanquam cur ego apud te maximarum virtutum laude præstantem, ad quas mihi adspirare non licet, plus residere officij moleste feram, cum præsertim hoc ipsum amoris in me tui, quo equidem antiquius nihil habeo, non obscurum argumentum esse videatur? Quocirca ut interdum me pudet pudoris mei, quod nihil ad te scribere sim ausus, cum tamen maxime cuperem, sic istâ voluntatis declaratione mirifice delector. Ego te, nobilissime vir, semper maximi feci, non propter illa, quæ vulgi oculos in se convertunt, sed propter illa vere ac proprie tua, quæ et te provexerunt ad istum, in quo es, dignitatis gradum, et provectura, ut spero, sunt etiam altius; etsi nihil aut tale effecissent, aut effectura essent, omni te tamen cultu atque observantiâ dignissimum reddidissent. Virtus enim et eruditio, vera mihi et solida videntur bona, eâque de causâ recte dicitur a Plutarcho: Τῆς ἀληθινῆς εὐδαιμονίας τὸ πλεῖστον ἐν ἤθει καὶ διαθέσει τῆς ψυχῆς εἶναι. Reliquum est, ut, cum tibi persuaseris me amantissimum tui esse, hoc mihi etiam des, ut in te expetendo, et tibi prospera omnia feliciaque optando concedam nemini.

Vale.