Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TAM MAIORUM IMAGINIBUS QUAM PRO VIRTUTE ET DOCTRINÆ PRÆEMINENTIA IUVENI INPRIMIS CLARO, OLIGERO ROSENCRANTZIO, GEORGIJ F. DE ROSENHOLM, CONSANGVINEO ET AMICO SUO SINCERE DILECTO. S. P.

NOBILISSIME et Eruditissime OLIGERE, Consangvinee et Amice inter præcipuos et intimos dilecte. Quoniam præter voluntatem et expectationem necessitas mihi incumbit, quendam publice in ius vocare, et de quibusdam famæ meæ defensionem haud modice concernentibus testimonia contra ipsum ferri curare, unâque de nonnullis quæstionem proponere, ad quæ statuto tempore respondere ipsemet in se recepit, intelligam vero, eundem clam in Aulam, ad D. Principem et Regem nostrum electum clementissimum et Dominos Proreges confugere velle, ut istic caussam suam palliet, et diverticula quærat, quibus se ab hac actione subducat – inprimis autem a tuo honoratissimo parente effugij rationem impetraturum sibi pollicetur, quod etiam Lundis innuere, atque eo insolentius se gerere non verebatur – scripsi itaque hac de re ad integerrimum tuum parentem, omnino mihi persuadens, qua præditus est æqui rectique promovendi voluntate propensa, pari constantia et gravitate coniuncta, ipsum non saltem nullatenus quippiam admissurum, quod legitimam caussæ huius cognitionem et executionem impedire aut differre possit, quin potius, multo magis adiumento et subsidio futurum, ut omnia ad iustitiæ normam æqua bilance deducantur, quo ea, quæ mihi per inverecundas calumnias, ultra annuum tempus, quo in his conticui et me a respondendo continui, hinc inde aspersa sunt, nunc tandem redarguam, et famam meam, qua nihil antiquius esse debet, intemeratam conservem. Quare et te, mi OLIGERE, per consangvinitatem et intimam amicitiam nostram, quibus possum, modis, obtestatum volo, quantum in te est (est autem quamplurimum), apud utrumque tuum laudatissimum parentem efficere velis, ut nihil interveniat, quod caussæ huius tractationi et competenti determinationi obstaculo existat. Quod et illos sua sponte haud gravatim facturos, et te non invite enisurum, omnino mihi persuadeo. Quanti enim te semper fecerim (prout etiam meretur tua singularis eruditio, pari virtute et candore exornata) tu ipsemet ex parte conscius es, et alij, qui me præclara dona præ reliquis nostratibus genere claris tibi prædicantem audiverunt, testatum facere possunt. Sed malo hæc cum alijs de te, quam apud te.

Vale, et amicitiam nostram, quod ego constanter facturus sum, illibatam conserva.
Tui amantissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria.