Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLUSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO MAURITIO, HASSIÆ ETC. LANDTGRAVIO, COMITI IN CATZENELNPOGEN, DIETZ, ZIGENHAIN et NIDDA ETC., DOMINO CLEMENTISSIMO.

ILLUSTRISSIME princeps, domine clementissime. Binas Celsit. Tuæ per civem quendam Cassellanum literas mihi clementer missas, calendis ipsis junij accepi. Cum autem tunc in procinctu essem itineris Germanici, quemadmodum etiam sequenti statim die Haffnia discessi, meque huc Rostochium contuli (ubi etiamnum paulisper, donec res meæ navigio adventarint, subsisto) nulla dabatur commoditas ijsdem respondendi et longe minus ea, quæ Germanico idiomate exaratis continebantur, exequendi. Jn negotio Erici Langij, amici et affinis mei dilecti, quod T. C. tam clementem sedulam dederit operam, ut, quo in statu res eius versentur, quantoque ære alieno laboret, nobis innotesceret, est cur C. T. submisse gratias plurimas habeam. Verum incommode, et præter opinionem accidit, quod hac æstate comitia regni (uti quotannis fieri solet) celebrata non sint, in quibus maxima pars nobilitatis Danicæ convenire assolet, cum quorum aliquibus, præsertim ijs, qui Erico consanguinitatis vel affinitatis iure coniuncti essent, de debitis eius exolvendis (si qua ratione id obtinere possem) fideliter agere animus erat. Quin etsi comitia illa more solito successissent, nimis tamen sero is, qui T. C. literas, una cum debitorum Erici rationibus attulit, isthuc accesserat. Neque enim ultra quatuordecim dies post ascensionis festum procerum et nobilium regni in urbe illa congressus prorogari solent. Extra vero id tempus, illi, qui Erico aut sanguine, aut alia ratione coniuncti sunt, ita dispersi hinc inde habitant, ut eorum voluntates experiri, et simul cum illis de hoc negotio agere minime oportunum sit. Accessit et hoc, quod mihi, qui hac de re cæteros solicitare constitueram, iam tum e patria in Germaniam discedendum erat, adornato inde a paschatis festo itinere, ut ne propria quidem omni ex parte satis exequi, nedum aliena curare licuerit. Quare T:am C:m, quod in Erici rebus ob prædicta impedimenta nihil tunc temporis præstari potuerit, clementer excusatum habituram confido, et ut creditores eius adhuc aliquandiu, donec melior detur ratio atque occasio illis satisfaciendi, cum ipso contenti esse velint, sua authoritate et clementia effecturam.

Meæ autem in Germaniam transmigrationis rationes nimis longum foret T. C. hic exponere. Neque etiam tempus et calamus id nunc patiuntur. Id saltem brevibus indicabo, quod, cum intellexissem eos qui nunc fatis apud nos præsunt politicis, minus Uraniæ nostræ arduis laboribus favere, et eorum sufficientem sustentationem suis clancularijs consilijs avertere, nec ijs quæ a Friderico secundo laudatissimæ memoriæ circa hæc (approbantibus id post ipsius obitum omnibus regni senatoribus, literis confirmantibus) decreta erant, satis acquiescere, neque regem nostrum serenissimum alias optima indole et natura præditum ita de his, uti decuit, admonere voluisse: existimavi, mature talibus difficultatibus subveniendum, ne omnia, quæ tot iam annis in astronomiæ instaurationem magno conamine, nec parvis sumptibus molitus sum, interirent. Quare huc in Germaniam sponte secessi, ut alias commoditates ea ipsa continuandi absolvendique quærerem, quo omnia in utilitatem reip. literariæ ad posteritatem sarcta tecta transmitti possent. Qua in parte si T. C. nostris desiderijs consilio auxilioque subvenire non degravata fuerit, præstiterit rem, non saltem mihi, sed toti astronomico studio, quod parens tuus laudatissimæ memoriæ tanto amore prosequutus est, quo etiam ipsemet non modicum afficeris, percommodam, et cum eorum, qui nunc supersunt, tum etiam posterorum, grata memoria laudeque celebrandam. Et si T. C. hac de re quidpiam clementer ad me scribere, literasque illas ad producem Holsatiæ dominum Henricum Ranzovium dirigere voluerit, ille eas facile isthuc, ubicunque locorum me versari noverit, perferri curabit. Porro icones instrumentorum meorum, quas transmiseram T:æ C:ni, esse redditas lubens cognovi, et pro opere canonis triangulorum (cuius quidem antea quaterna exemplaria coëmeram) vicissim mihi donato gratias submisse ago. Interim vero non possum ex literis T. C. aut aliunde percipere, utrum liber epistolarum astronomicarum, quem T:æ C:i, quod paternas mecum communicatas literas contineret, dedicandum censui (quem etiam ob id non ingratum futurum, mihi persuadebam) ad C:nis Tuæ manus pervenerit, nec ne. Quod si exemplar a me transmissum intercidit, dabo operam, ut aliud per occasionem oblatam eidem substituatur: nisi forte e nundinis Francofurtensibus ultimis, ubi aliquot eiusdem libri exemplaria prostabant, eius copia facta sit. Sed desino T:m C:m pluribus nunc detinere, cum et ipsemet in hoc peregrino loco inter alia plurima negotia atque interpellationes vix hæc ipsa scribendi otium nactus sim. Vbi maiori tranquillitati, favore numinis, restitutus fuero, plura etiam et accuratiora dare non intermittam. Interea hæc festinanti calamo, et, citra commoditatem effusa T. C. clementer accipiat, ac diu feliciterque valeat.

Tuæ Cels, addictiss.
Tycho Brahe
manu propria.