Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD HENRICUM RANZOVIUM.

S. P.

LITERÆ tuæ, Nobilissime et Amantissime Domine RANZOVI, amice et affinis honorande, per Præfectum tuum CHRISTIANUM mihi redditæ sunt, cum quo loca a te peramice oblata collustravi, et pro benevolo hoc erga me affectu gratias officiose ago quas possum maximas, pro virili oblatâ occasione relaturus. Placeret quidem utraque conditio, et præ cæteris ea, quæ Segebergæ monstrata est; verumenimvero, cum nonnihil remotiores sic simus ab urbe quâdam amplâ, nec ego otiosam libenter vitam traducerem, sed libros quosdam e meis prælo ferme absolutos omnino perficere vellem, ad quod Typographia requireretur, et Artifices, qui figuras sculpere nossent, tum quoque qui Instrumentum unum vel alterum pro Observationibus cœlitus obtinendis (modo nullum ex ijs quæ Haffniæ reposui, mature inde recepero) pararent. Si itaque prope Lubecam vel Hamburgum aliquod prædium mihi ad tempus, donec rebus meis commodius prospectum fuerit, concedere posses, feceris rem inprimis exoptatam. Constitui vero Deo volente, cras Bramstedium usque circa vesperam venire, quia tam cito negotia mea expedire non possum, præsertim in quibusdam scribendis, ut circa meridiem tibi adsim. Si interim Bredenbergam iveris, subsequar confestim, ita ut die Lunæ annuente numine ibi ulterius de omnibus consilium tecum capiam, et desiderium hoc visendæ Arcis eius amplissimæ, inprimisque splendidæ bibliothecæ tuæ, quod me iampridem incessit, nunc tandem expleam. Interea Mæ. Tæ. omnia fausta precor, eamque quam diutissime incolumem ex animo voveo.

TYCHO BRAHE,
manu propria.