Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
VIRO NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE, DANO, MATHEMATICORUM PRINCIPI AD MANUS.

CUM te, Vir amplissime, Mathematicorum omnium non huius tantum ætatis, sed totius ævi Monarcham constituerit incomparabilis doctrina iudicijque præstantia, iniquum fecero, si opusculo de proportione cœlorum nuper in lucem dato (sub titulo: Prodromus dissertationum cosmographicarum) ullam gloriam, tuo iudicio et commendatione neglecta, aucuper. Quæ me causa movit, ut ignotus ex hoc obscuro Germaniæ angulo literas ad te mitterem, oratum per illum ingentem Veritatis amorem, quem in te quoque inesse fama tuæ magnitudinis prædicat: ut, quid tibi de isthoc videatur negocio, ea synceritate et humanitate, quæ in te prædicatur, explices, brevibusque literis significes. O me felicem, si quod MÆSTLINO, idem et TYCHONI videbitur: quibus ego duobus propugnatoribus non dubitabo totius orbis iam excitatas insectationes forti animo sustinere. Sin autem id consecutus fuero, ut quæ insunt infirma, inepta, et puerilia, qualia mihi per ætatem multa exciderunt, censura volueris notare: an ego non rursum huiusmodi reprehensionem totius mundi, si esset, assensui præferam? Exemplaria non dubito, quin antea habeas: quare facile patior, ut difficultas transmittendi per tantum intervallum a mittendo me avocet. Tuorum autem operum ad nos nihil perfertur: quæque de te sciebam, ex MÆSTLINO didiceram. Dabis igitur veniam, si quibus in locis tui nominis mentionem faciens, iniuriam tibi tuæque hypothesi faciam. Plura dicturum quæsiturumque reverentia me retinet. Aperi luctanti voci viam, scriptis ad me paucissimis: efficies enim, ut tibi demonstrem, quanto sim discendi, quam laudis cupidior.

Vale, Vir Nobilissime, meaque tibi studia commendata habe.
Nobilitatis et Magnitudinis
Tuæ Reverent.
M. IOHANNES KEPLERUS,
Illustrium Styriæ Procerum in Gymnasio
Græcensi Mathematicus.