Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISS. ET EXCELLENTISS. DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO IN KNUDSTRUP ET EQUITI DANO, DOMINO ET AMICO MEO SUMMA OBSERVANTIA COLENDO.

NOBILISSIME et Excellentissime Domine TYCHO, cum post abitum tabellarij summopere tunc festinantis observationes in ♃ ad 20 Nov. diem habitas calculo subijcere vellem, inveni me errasse in assignatione distantiæ ♃ ab Aldeb. quæ revera tunc erat 8° 51', non vero 9°51', quod ex festinatione factum esse scias. Distantia vero ♃ et Hu. Orio. vera fuit 19°8', ut post diligenti consideratione sextantis inveni. Verum sextans quo utor (ut et in literis indicavi) mihi nequaquam satisfacit, maxime propter vulgarem divisionem, eamque minus ratam. Sic ergo se habent.

20 Nov. H. 12 P. M.

Dist. ♃ et Aldeboræ 51'
Dist. ♃ et Hu. dext. Orion. 19 8
Altit. Merid. ♃ 57 54½ vel 55'
Altit. Aldeb. 52 0
Altit. Æquat. 36 22 Ergo se recte positio instr. quadr. tunc habuit.
Decl. ♃ 21 33 fere B.
Asc. R. 70 13

Asc. hanc ex asc. R. Aldeb. et ex asc. R. Hu. dex. Orion. inquisivi viceversa. Asc. R. Hu. Orio. ex loco longit. et latit. iuxta tuum Canonem constitui videlicet hoc tempore 83 Gr. 23' fere.

Longitudo ♃ 11 39
Latitudo ♃ 0 42½ Merid.

Fuit ergo medio motu ☉ iuxta tuam restitutionem oppositus die 22 Nov. Hor. 2½ circiter P. M. iuxta verum motum ☉ opponebatur die 23 Nov. Hor. 9 A. M.

Si Ephemerides STADIJ se recte habent, calculus parum deviat. Sed tuum de his iudicium peto, et quæ calculi utriusque sit differentia.

♂ quoque hisce diebus aliquoties diligenter considerabo, quod tamen ut in posterum subtilius et expeditius fiat, T. Ex. observationum mearum in literis propositarum dilucida resolutione haud dubie efficiet. Et hanc designationem Tabellario in vicina urbe adhuc commoranti transmisi, ut literis meis eam insereret. Vale.

De altitudine ☾ capienda dubium.

Cum ☾ limbus uno quasi minuto extans per rimulam capitur, observatio certa esse non potest; nam centrum ☾ haberi nequit. Nam circa unum latus pinnacidij per unam rimulam conspicitur limbi extremitas, per alteram rimam conspicitur maior portio ☾. Relinquitur igitur, incertam esse altitudinem, cum nec medium Lunæ (ut in stellis) habeatur, nec etiam revera sciri possit, an portio unius vel 2 minut. vel plus minusve de corpore Lunari conspiciatur, et proinde ignoretur, an semidiameter ☾ uno vel duobus minutis minor sit addenda vel subtrahenda. Hoc dubium in accipienda ☾ altitudine certa me valde torquet. Cupio igitur certi quid in hoc negotio ex T. E. cognoscere.

Vale.
T. Exc.
observ.
D. FABRICIUS.