Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILISSIMO ET ERUDITIONE NON VULGARI PRÆEMINENTISSIMO VIRO D. OLIGERO ROSENKRANTZIO DOMINO HÆREDITARIO IN ROSENHOLM, COGNATO, AFFINI ET AMICO MEO INTEGERRIMO.
S.

NOBILISSIME OLIGERE, cognate et affinis charissime, redditæ mihi quidem sunt literæ tuæ postremæ, eruditæ illæ et amoris ac constantiæ erga me plenissimæ. Sed aberam tunc Wandesburgo in oppidulo quodam sex miliaribus inde distante, quod Brambsted vocatur, ut cum Domino Produce isthic mihi obvio de quibusdam loquerer. Reperi autem ibidem Illustm Dominum Administratorem et ipsius Illmam coniugem, qui me singulari favore clementer complexi sunt. Domum autem reversus pridie Natalitiorum hasce tuas accepi, quas una e filiabus meis reddidit, nuntij, qui eas apportarat, nulla facta mentione, cum ea, ubi is esset, ignoraret. At cum postmodum statim ad currum conscenderem huc Hamburgum cum meis iturus, ut festos dies hîc transigeremus, mihi indicabatur, nuntium tuum adhuc adesse; non quidem retrospicere licuit, sed data scheda, quæ illum suo officio perfunctum testaretur, redire eum permisi, cogitans hîc cum Nobilibus Danis, qui D. Administratorem domum deduxerunt, tuis respondere velle, quod etiam sufficienter præstarem, nisi illi hodie præter opinionem, incidente quadam ingrata necessitate, abitum festinassent, cum alias me unâ cum BALTHASARE ALFELDIO Wandesburgi invisere constituissent. Cogor igitur premere ea, quæ latius ad te scribere animum induxeram, illa in adventum tuum ad me Wandesburgum, quem tam amice polliceris, procrastinaturus. Ego itaque te desideratissime OLIGERE isthic, volente Numine, præstolabor, et avidissime cum alacritate excipiam. Utinam CRAGIUS noster tecum sit vel præcedat; tunc inter nos coram sermones miscebimus de ijs, quæ nunc scribere importunitas vetat, quæque per se calamus non satis tuta sustinet. Fac igitur mature stes promissis, de quo etiam nihil addubito, utque queas nobis salvus adesse.

Vale.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.