Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
CLARISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO Μ. IOHANNI KEPLERO ILLUSTRIUM STYRIÆ PROVINCIALIUM IN GYMNASIO GRÆCENSI MATHEMATICO EXIMIO, AMICO SUO PLURIMUM DILECTO. GRETZ IN STIRIEN.

ERUDITISSIME et præstantissime Vir, Literæ tuæ e Styria Id. Dec. superioris anni ad me datæ circa initia Martij per Tabellarium Helmstadio venientem mihi redditæ sunt, quæ præter doctrinam et humanitatem singularem erga me, licet tibi de facie ignotum et longe dissitum, testantur benevolentiam, quo etiam nomine tibi gratias habeo. Librum tuum, quem Prodromum vocas Dissertationum Cosmographicarum, iam ante videram, et quantum aliæ occupationes ferebant, perlegeram. Placet is sane non mediocriter, et ingenij tui acumen sagaxque studium non obscure hinc elucent, ut de stylo terso ac rotundo nihil dicam. Ingeniosa certe et succincta est speculatio, Planetarum distantias et circuitus symmetrijs regularium corporum, uti facis, adstringere, et plurima in his satis consentire videntur, non obstante quod proportiones Coperniceæ per omnia in minimis quibusque haud ubique adstipulentur, cum eæ ab ipsis etiam apparentijs nonnihil deflectant. Quare laudo hanc tuam in excogitandis perquirendisque talibus diligentiam. An vero per omnia ijs acquiescendum sit, non ita facile dixerim. Si veriores Eccentricitatum utrarumque in singulis Planetis commensurationes, quales plurimis annis conquisitas in promptu habeo, adhibeantur, poterint accuratiorem in his trutinam exhibere. Verum mihi in complendis et edendis meis operibus Astronomicis, quæ in Dania quodammodo imperfecta reliqueram, occupatissimo non suppetit nunc otium, ea accuratiore lima inter se conferendi. Fiet hoc forte alias. Id autem te scire velim, Eccentricitates ipsas utriusque illius, ut sic nunc loquar, Eccentrici, quas COPERNICUS paulo aliter excusavit, non habere eas adinvicem proportiones, ut una sit alterius tertia pars; veluti ex PTOLEMÆO deduxit. Neuter vero eorum demonstratum reliquit. Sed hæc aliam inter se habent rationem et in singulis variant. Neque enim tres acronychiæ observationes, utut inter se in Eccentrico (quod præstat) remotæ, sufficiunt ad trium superiorum Planetarum Apogæa (quæ etiam non paucis gradibus tam ALPHONSI quam COPERNICI placita cœlitus eludunt) et Eccentricitates ambas ad amussim extricandas; sed per totum orbis circuitum in plurimis locis hæc experiunda veniunt, veluti a nobis quoque factum est, adeo ut etiam tardigradi illius Saturni circuitum expectaverimus. Nam eundem Soli in ♎ oppositum ante annos 29. Augustæ Vindelicorum diligenter observavi, quemadmodum et nunc; uti etiam in intermedijs Acronychijs dispositionibus, quotquot habere licuit, in toto Boreali semicirculo nullis omnino prætermissis, quemadmodum etiam in reliquis duobus Planetis, quorum circuitus minori clauditur tempore. Habeo enim in promptu 35 annorum Observationes cœlestes, inde ab adolescentia factas, quarum 25 posteriores magna accuratione pollent: quas omnes non vulgaris thesauri loco conservo, et hinc Astronomiæ restaurationem molior. Ut vero de Marte aliquid exempli loco addam, cum is maximam ingerat varietatem, atque inter Cœlum et Tabulas discrepantiam cæteris evidentiorem, scias tantum abesse, ut eius Eccentricitas sit minor reddita (prout voluit COPERNICUS, quo suæ imaginationi circa quietem Solis fidem faceret) ut potius nunc aliquanto maior sit, quam ea, quæ a PTOLEMÆO prodita est, licet discrimine non magni momenti, Apogæo eius quinque gradibus COPERNICI terminos anticipante. Quin et orbis annuus iuxta COPERNICUM aut Epicyclus secundum PTOLEMÆUM non videtur eiusdem semper magnitudinis, quoad ipsum Eccentricum collatione facta; sed alterationem introducit in omnibus tribus superioribus sensibilem, adeo ut angulus differentiæ in ♂ ad Gradum unum Minuta 45. excrescat. Quomodo hæc cum tua speculatione concilianda sint, tute videris. Veneris Eccentricitas multo minor est, quam statuit vel PTOLEMÆUS vel COPERNICUS, et Apogæum eius non est in orbe sidereo fixum, uti hic voluit, sed initia ♋ nunc attigit; nec tamen solari (quod in medio sexti gradus hæret) uti volunt Alphonsini, plane unitum. Hæc et similia, quorum plura suo tempore habebis, tuæ alias industriæ excogitationi applicata eam, an undequaque rite constet, probabunt. Ego omnem orbium realitatem, quomodocunque tandem assumantur, cœlo eliminandam censeo. Quod me omnes Cometæ, inde a nova stella conspecti, qui nullius orbis leges totaliter secuti sunt, quidam vero contrarium quid præ se ferebant, indubitanter edocuerunt (ut de refractionibus frustra multiplicatis ex orbium solidorum copia nihil superaddam). Nec poterit Terra annuo cieri motu, ut de librationibus otiosis (neque enim talis est æquinoctiorum præcessio, ut opinabatur COPERNICUS) taceam: utut diurnus plausibiliter ob minorem gyrum illi attribui queat, modo tam gravi et opaco corpori is competeret, quieti potius, quam motui accommodo. Quare ut tollantur Epicycli, vix alia commodiore ratione Hypotheses ordinari queunt, quam ut circa Solem mobilem sint centra circuituum quinque Planetarum quiescente Terra, et circa hanc revolutis luminaribus et tota octava (uti vocant) Sphæra, eam etiam in meditullio respiciente. Cuius abscessus iuxta COPERNICUM in immensum pene abit, eiusque positionem vel hoc solo absurdo infringit. Nec etiam tua cogitata hîc ullam cum cæteris Symmetriam (prout simul fieri debuit) admittunt. Oportet autem in re bene proportionata nihil dari inproportionatum, alias tota Symmetria confunditur, et suspecta evadit: præsertim in hoc loco, ubi tam magnum atque evidens ingeritur obstaculum. Hæc et alia, quæ singula commemorare nunc non vacat, me circa tuam inventionem alias solertissimam, optime KEPLERE, dubium reddunt. Interim non possum non conatus tuos, tam eximios et raros magnifacere. Hortorque ut ulterius his animum intendas, desque operam, ut simile quid nostris hypothesibus, quas ubi non incompertas esse liber ille ostendit, applicare possis, cum pene omnia ijs pariter conveniant. Neque ob id opus est, ut orbium statuatur compages solida. Sufficit circuitus et remotiones siderum inter se talem concinnitatem atque harmoniam observare. Nec prætereunda est octava Sphæra, quin in hoc choro proportionabiliter locum aliquem obtineat. Nullum enim est dubium in universo omnia certa harmonia et proportione ad invicem divinitus relata et ordinata esse, ita ut tam numeris quam figuris succincte comprehendantur, veluti a Pythagoreis et Platonicis iamdudum aliquatenus prævisum est. His itaque ulterius ingenij nervos applica, et si omnimodam consonantiam, quæ nulla ex parte claudicet, et in qua nihil etiam desideretur, adinveneris, eris mihi magnus Apollo. Quantum ego tuis hac in re arduis conatibus subvenire potero, me neutiquam habebis difficilem, præsertim si me nunc in Germania degentem et e patria huc cum tota familia, ne tantus ille periret Thesaurus Astronomicus, tot annis, laboribus et sumptibus comparatus, profectum aliquando inviseris et mecum coram de eiuscemodi sublimibus rebus iucunde et grate contuleris. Vale. Dabantur Wandesburgi in arce Ranzoviana semisse tantummodo milliaris Hamburgo remota, quam nunc inhabito, et translatis huc e Dania machinis meis Astronomicis totaque suppellectile libraria rebus cœlestibus non minus quam antea invigilo, et Divina gratia otio fruor Philosophico.

TYCHO BRAHE.
manu propria.