Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI VELLEIUM.

S. P.

CLARISSIME et eruditissime Domine Magister ANDREA, veteri amicitia mihi iunctissime. Scripsi ad te ante aliquot hebdomadas per tabellarium quendam Ripensem, qui semel atque iterum hîc fuit, et inter alia de victualibus isthic in meum usum conquirendis denuo admonui. Nec dubito eas te recepisse litteras, utut altum agens silentium nihil interea responderis. Quod tamen te facturum existimabam, si non prius, saltem circa hoc tempus, cum boum mercatores inde Hamburgum frequentes veniunt. Rogo itaque ut id, quod omissum est, emendes, atque de victualibus procurandis quæ spes sit, indices. Scripsi denuo ea de re ANDREÆ SEVERINI, civi isthic primario, qui suam mihi hoc in negotio dudum addixit operam. Spero ipsum suo officio non defuturum. Tu tamen nihilominus, quantum in te est, fac ut desiderijs meis respondeat eventus, nec tot pollicitationes nimium frustra. Adhortare etiam amicos et consanguineos meos per occasionem, si quos faventes et fidos inveneris, ut mihi iam extero, et amplam hîc in summa annonæ caritate alenti familiam id præstent officij, quod sibi vellent, si eorum talis esset conditio. A sorore MARGARETA, quam mihi non defuturam putabas, ne verbum quidem accepi, licet bis illi scripserim, vix tertio facturus. Scio quidem victualium exportationem severe isthic prohibitam esse; attamen non me indigenam Regni Nobilem, sed mercatores hoc edictum concernere crediderim, nisi forte odio mei id fiat. Quod quomodo in Patria promeritus sim, ignoro. Id tamen scio, me isthic ultra tonnam auri insumpsisse, ut eius honori studerem; et quod plus est, prorsusque irreparabile, viginti unum Annos de potissima ætatis parte isthic non satis commode contrivisse. Quod quam maxime doleo. Nec mihi hæc temporis et ætatis iactura evenisset, nisi ab optimo et laudatiss. mem. Rege FRIDERICO ita persuasus fuissem, cui et Patriæ id concedendum ratus sum. Neque enim ullo modo persentiscere tunc potui, me nihil aliud quam invidiam, odium, calumnias et fraudulentas persecutiones inde reportaturum, unâ cum rei familiaris non exigua iactura. Sed ita est, uti nuper ad me clarissimus ille IACOBUS MONAVIUS Vratislavia perscripsit, inter alia hunc Kluppelhardum addens: »Est, erit atque fuit Vndanck in fine laborum«. Imo is et altius ea quæ mihi in patria evenerunt, si non nimis hyperbolice exaggerans, in hæc verba prorumpit: »Sed et hoc mihi incidit: Quid si mundus hic non sit dignus istis Atlanticis bonis et donis nostri TYCHONIS. Etiam hoc cogitavi: quid si hæc Τύχη, quæ Domino TYCHONI contigit, nunciet instare finem mundi? Utut sit, adhuc valde dubito, tuamne vicem an Patriæ potius tuæ, imo totius Reip. Christianæ magis dolere debeam«. Moxque addit: »Miratus sum Regem nihil voluisse conferre in hæc studia Regibus et eorum subsidijs atque adiumento dignissima, qui tamen nuper tantos sumptus fecit in coronationis festo. Aliud fuit iudicium ALPHONSI, imo aliud etiam ipsius patris FRIDERICI«. Hæc et similia non saltem ille sed et multi alij viri in Germania atque alibi cordatiores et mihi et sibi invicem de me meisque rebus sæpius scribunt. Ego vero invite fero quod Regi meo serenissimo et toti Patriæ imputentur ea, quæ paucorum machinata est perversitas, ab unico et veteri meo osore, quem tute nosti, de quo etiam ex Anglia mihi relatum est, præstantibus viris ibi innotuisse eum has turbas ex inveterata contra me invidia subdole et Machiavellice solum movisse, idque per alios, cum ipsemet par non esset, proficiscens. Quod et multis Germanis, nescio quibus indicijs innotuit; adeo ut vel sic (si non satis ante) famosus evadat. Ego semper Regem et Patriam, omnes in ea probos et integros viros excusare soleo. De cæteris taceo, et dissimulo ad tempus. Omnia successive et per intervalla suam sortiuntur maturationem et fructuum edunt specimen, ut quivis ea quæ sevit, metat. Sed valeant ista unâ cum istis.

Tu vero mi amantissime Domine Magister ANDREA me, prout antea constituisti, hîc invise, ut semel adhuc, siquidem sæpius non liceat, nos invicem intueamur et colloquamur, antequam disiungamur longius. Hyems nunc non obstat. Est inter Pascha et Pentecosten iucundissimum Anni tempus et profectionibus imprimis aptum. Valetudo si qua tibi est remissior, motu corporis inter peregrinandum et aëris mutatione recuperatur potius quam infringitur, cum quies illi minus conveniat. Nihil igitur aliud obstare poterit, quin post paucas hebdomadas hîc adsis, quam cura domestica et parsimonia; domui satis uxor providebit. Et maior est in amoris constantia parsimonia Amicum veterem negligere quam aliquam pecuniulæ partem, quæ resarciri potest, atque alias interdum profluit? Dedi etiam literas eodem tempore ad CHRISTIERNUM LANGIUM quo ad te, cuius filius etiamnum mecum est, et ne quidem ab illo quidpiam responsi accepi. Adest iam tempus ad quod usque filium eius in meam familiam me recepturum addixi. Vellem itaque ut Parens se, quid in posterum de eo agi velit, resolveret. Est quidem is satis modestus, et quantum ego scio, honeste se gerens, attamen hisce sublimioribus, quæ ego tracto studijs, minus idoneus. Nescio an alijs. Neque ea quibus ego incumbo, ipsi in posterum multum usui esse poterunt. Oportet enim in ijs excellere, si quid hinc emolumenti sperandum. Effice igitur ut Parens mihi mature de sua voluntate scribat. Alterum quoque LANGIUM IOHANNEM per literas suadente OLIGERO ROSENKRANTZIO nostro sollicitavi, qui etiam nihil rescripsit. Miror vestram taciturnitatem, cum ego multo forte pluribus onustus occupationibus responsione non supersedeam, undecunque tandem ad me perferantur literæ, quod creberrime fit ex varijs Europæ locis, sed nihil novi est me a meis in Patria negligi, apud exteros non item.

Vale et si potes audesque, veni, nihilque metue, res enim caret periculo. Stans tegor in solido, ventus strepat, ignis et unda. Saluta ex me uxorem tuam unâ cum alijs amicis Ripensibus.

Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.