Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE, SAPIENTIA, PIETATE ET VIRTUTE PRAESTANTISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI BRAHE, DOMINO PATRONO ET AMICO VETERI SUMMA OBSERVANTIA COLENDO.

CLARISSIME vir ac frater in Domino dilecte, CLAUDIUS MULERUS tuus domesticus tradidit mihi literas tuas humanissime scriptas, ex quibus intelligo te memorem esse veteris nostræ consuetudinis atque amicitiæ, id quod mihi pergratum et periucundum fuit. Rogo Deum optim. max. ut te quam diutissime sanum et incolumem cum tota familiâ conservet. Etsi autem per valetudinem non licet prolixius scribere, tamen animus meus, donec vixero, tibi adhærebit sincerus. Quod autem salutes me nomine MONAVIJ præstantissimi viri HERMANNI et DANIELIS BUCRETIJ, est mihi pergratum, precorque illis vicissim et animi et corporis constantem valetudinem, et rogo te clarissime vir, ut in tuis ad eos literis vicissim salutem dicas meo nomine. Porro quod MONAVIUS petat copiam quarundam literarum PHILIPPI ad me scriptarum, non possum ipsius voto satisfacere. Nam et ipsæ li[teræ] perierunt et fuerunt scriptæ de privatis negotijs et politicis non publicandis etc. Quare rogo, ut boni consulas, quod non possim in hac re tuæ petitioni satisfacere, alias promptissimus ad omnia præstanda, quæ tibi intellexero fore grata. Vale vir clarissime cum familia tua et domesticis omnibus. Deus te conservet, amen.

NICOLAUS HEMMINGIUS,
manu propria.