Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NOBILITATE TAM INGENIJ QUAM GENERIS VIRO INSIGNITER CLARO, DOMINO OLIGERO ROSENCRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGVINEO AFFINI ET AMICO MEO INTEGERRIMO.
S. P.

ETSI utrasque literas, utpote eas quas cum MULÆO misi, quasque postea ad te scripsi, desideratissime mi OLIGERE, tibi redditas esse non ambigam, atque ex ijs inter alia te cognovisse, quæ Praga a veteri meo amico THADDÆO mihi perscripta sunt, tamen cum ante paucos dies ab Amico illo meo Magdeburgensi, quem scis mihi scribere solitum esse, nonnullas acceperim, eadem de re quædam agentes, harum quoque exemplum tecum communicandum duxi, quo plenius intelligeres qualis sit Cæsareæ Matis erga me voluntas; præsertim cum ESCHILLO BILLEO nostro mihi nunc respondendum sit ad quasdam hisce diebus mihi ab eo missas, et quendam ex meis nunc Lubecæ habeam, qui has ad vos certo dirigat, oblata videlicet commoda aliqua oportunitate, interea dum alijs meis negotijs isthic exequendis occupatur. Velim autem, ut hæc ipsa quæ nunc scribo mittoque, non nisi intimis nostris monstres; tute satis nosti, quinam ex ijs fideles sint, licet et illi, uti fit, pauci; nolui nomen eius, qui hæc ad me scripsit, subiungi; sed tu et Doctor NICOLAUS facile colligetis, quisnam sit; solet is libere mihi scribere, utut de facie ignotus ignoto; nollem itaque hasce eius literas alijs patere, potissimum ob ea quæ de Principe alias satis noto scribit. Aut igitur hæc admodum secreta habe, aut Vulcano trade. Quam facile mihi sit, Principis illius obiectis respondere, tute satis nosti, nam desertus deserui, ne ipsemet spectator essem ruinæ eorum, quæ in Patria tam diu tantoque nixu molitus sum, quod tamen nec Regno nec Regi imputandum duco; authores satis noti, utque adhuc famosiores reddantur, promeruere. Quod autem, mi OLIGERE, hæc, quæ nunc mitto, prioribus superaddam, ideo factum, quod ex te alijsque intimis amicis oportunum simul consilium capere velim, quid faciendum existimetis, ubi tale quid mihi oblatum fuerit. Intelligo ex ijs, qui loca illa norunt, esse arcem splendidam et amœnam, in quam ipse Cæsar solitus est ante paucos annos animi causa nonnunquam secedere, quamque post Pragensem maximi facit, et circa quam venationem exercere consuevit, dum his et similibus delectaretur. Nunc enim intra duos vel tres proximos annos saltem in arce Pragensi eum se continuisse referunt. Ego quidem de feudo aliquo in Silesia, Moravia, Lusatia, aut alijs ditionibus Cæsari subiectis, obtinendo potius essem sollicitus, quam ut in tam pomposo Bohemiæ loco versarer, sed obtemperandum est Imperatoris clementi voluntati, quacunque tandem ratione mihi et meis benefacere velit, ita ut studijs etiam, quibus occupor, liberaliter provideatur, siquidem Patria nostra hanc curam tam inconsiderate posthabuerit. Loquere de his secreto cum ESCHILLO BILLEO nostro, tum quoque KRAGIO communi amico, et quid consilij dederint, literis significa, alias vero hæc, ubi præsertim minus securum fuerit, cæla. FRANCISCUS TEGNAGLIUS meus necdum huc reversus est, sed spero illum brevi feliciter affuturum. Cuperem etiam, ut MULÆUS reditum acceleraret, neque enim de rebus meis, quomodo et quando quippiam agendum, omnino statuere possum, antequam hi duo redierint. Interea tamen me, quoad datur, itineri accingo, omniaque Divinæ providentiæ committo, cui etiam te cum omnibus tuis commendo.

Vale.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.

EPIGRAMMA AD OLIGERUM ROSENCRANTZIUM SPONSUM.

Tene OLIGERE etiam materno sauciat arcu
Ille levis toto qui volat orbe puer?
Iste puer cæcus minimusque nec ardua curans
Quem poteras alto despicere ingenio.
Omnia sed vincit, dices, cedamus amori
Indomito; summos stravit et ante viros.
Est (fateor) fortis; Musæ, Dictinna, Minerva
Sunt tamen e quibus is nulla Trophæa gerit.
Intimus es Musis, placet et Dictinna, tibique
Artibus exculto culta Minerva favet:
Attamen aut Arte aut Pharetra, qui vincere nullas
E tribus his potuit, te superavit amor.
Scilicet ut tandem miro te falleret astu,
Miscuit inter se nomina nominibus,
Proque alijs Sophijs Sophiam ut tibi protulit unam
Præ Sophia omni, unam, victus, amas Sophiam .

T. B.