Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
IOSEPHUS SCALIGER AD TYCHONEM BRAHE.

S. P.

DISCESSUS tuus ex Dania, Vir generosissime, ut nobis acerbissimus fuit, ita ancipites animi nos semper habuit, quem locum fortunis tuis deligeres. Ubi enim illæ sitæ forent, ibi et animo tuo et serijs studijs tuis aliquid quietis partum iri confidebamus, idque eo impensius optabamus, quo propensior nostra in te semper fuisset voluntas; itaque cum primum accepissem, te Rostochij subsedisse, non mediocriter me consolabar, quod ex eo, quod vicinum Daniæ tuæ locum optasses, te cito in patriam rediturum ominabamur. At vero non prius te Rostochium commigrasse renuntiatum, quam ex alijs accepimus, te iam inde pedem extulisse. Ab eo tempore frustra semper quæsivimus de statu rerum tuarum ac de sedibus, quas tibi constituisses. Denique nihil certi ad nos de te ferebatur præter infelicitatem patriæ tuæ, quæ te carere posset. Quare incerta animi mei de statu rerum tuarum sententia non passa est me officio illo erga te fungi, quod tu prior occupasti. Testis est mei consilij iuvenis quidam Mathematicus, qui hîc agit et in vestris domesticis se fuisse profitetur. Ab eo primum ante aliquot dies te in Arce Ranzoviana degere rescivi et recte se curaturum, si quid ad te literarum vellem. Id meditantem oppressit me adventus Nobilis adolescentis, FRANCISCI TEGNAGLIJ domestici vestri, qui tuas plenas amoris, humanitatis, eruditionis mihi attulit, ut nondum constituerim, utrum mihi gratuler de tuis illis humanissimis literis, an doleam hoc officium a te præreptum fuisse.

Quod de meo opere de emendatione temporum aliter iudicas ac imperiti, quanquam in eo agnosco amorem tuum in me, tamen exprimet confessionem ab illis, me non operam lusisse, vel eo nomine, quod tanto Viro mea placuerint, præsertim φιλαληθεστάτῳ et harum rerum intelligentissimo. Invidia neque nunc primum neque primi afflati sumus, cui opportunum se facit, quisquis aliquid supra captum plebeculæ facit. Livore ab huiusmodi perstringi, est laborum suorum fructum percipere. Si scirent, quantum addant gloriæ nostræ importunitate sua, cautius agerent, quam agunt. Ego horum neminem vidi, nisi imperitissimum, et quod pluris est, nequissimum. Quicquid scribunt, id vero chartæ detrimento est, non existimationis nostræ. De simiolo Heydelbergensi, quem trophæa MILTIADIS non sinunt dormire, minus mirarer, si THEMISTOCLES esse posset. Sed imitari bonos aliorum hominum est, non stercoreorum et barbarorum et ab omni morum humanitate remotissimorum. Sed quid mirer, cum inveniat secutores et admiratores? εὗρεν ἄλοκας τὸ πῶμα. Quid in literis præstiterimus, non est pudoris nostri dicere. Hoc unum ingenue prositemur, neminem vivere, qui plures ad insaniam scriptis suis adegerit. Sed, ut fit, non unius generis homines sunt. Alij a nobis discunt et dissimulant, ne nobis aliquid acceptum ferant. Alij palam carpunt, et tamen nihil illis tam ægre est, quam quod illorum auctores non sint, propter quæ tam hostili animo nos petunt. Sed quid de hac fæce generis humani te morer? igitur de illo opere nostro, quod institueram dicere, fateor me plus laboris, quam industriæ illo contulisse. Vix enim aliter mihi persuadere possum, et nobiscum præclare agi putamus, si studiosiores quam doctiores habemur. Moneo autem me hominem imbecillis ingenij non potuisse tantam telam percurrere, ut non aliquando humanitus dormitarim, cum aliud pro alio contra animi nostri sententiam nobis excidit: quorum partem in Erratis correximus, partim imprudentes omisimus, quale illud, »Saturnum in annuo motu duodecimam partem unius gradus efficere«, quum vellemus dicere duodecim gradus, de quo et similibus possum iurare sancte: ἡ χεὶρ βέβληκεν, ἡ δὲ φρὴν ἀπόσκοπος. Quare, vir generosissime et doctissime, eiusmodi παροράματα potius quam ἁμαρτήματα, qualia multa in EUDOXO divinus HIPPARCHUS civiliter excusat, et quæ ingenui Lectores emendare, non exagitare debent, tuum quoque est aut ἀπροσκόπως καὶ ἀπταίστως præterire, aut, si per graviores tuas occupationes tibi licet, corrigere. At illa parva dictu menda retrimentis istis sunt argumenta novæ fœturæ librorum. Quod Septembrem vocamus, quem modo Octobrem, et feriam quartam, quam modo tertiam dixeramus, hoc typographias excalfacit. Barbaria et impudentia invenit ibi quod agat. Divinæ æquinoctiorum observationes tuæ locum invenerunt in calce librorum nostrorum, non utique quem debebant, sed quem potuerunt. Non enim prius illas acceperamus. Et tamen ibi sunt a nobis collocatæ, ubi convenientissime cum Hipparcheis conferri possunt. Sane illud continuum quinquennium omnium priscarum observationum dignitatem et fidem elevat, cum tuæ sibi constent, Hipparcheæ quadrante diei plus aut minus distent, quod quidem illa æquinoctia valde suspecta nobis facit. Nos ex septem illud delegimus, quod ab autore ἀκριβέστατον vocatur: quemadmodum et anni forma ALFONSINI GELALÆÆ quanquam elegantissimæ nobis prælata est. Tuus annus Cœlestis pauxillo minor GELALÆO. PTOLEMÆI vero observationes tam nobis falsas esse constat, quam multa alia apud illum scriptorem eximium. Ecce anno 886 Nabonassari, Pharmuthi IX, feria prima, Februarij 23, Christi 139, Sol, inquit, erat ἀκριβῶς in 3° 30' Piscium. At in meridie prima Thoth primi, Sol erat ἀκριβώς in 3° 20' Piscium, eodem teste, nempe 26 Februarij. Ergo in 886 annis προήγησις tridui tantum facta fuerit. Quid absurdius? Hæc et plura ἀτοπήματα diligenter in PTOLEMÆO annotavimus. Quare lubricæ sunt eius observationes et male illis fiditur. Itaque non miror, si in 285 annis, tot scilicet, quot inter illius et HIPPARCHI observationes intersunt, unius diei progressionem æquinoctia tantum fecisse dicit, utpote qui sibi persuasisset in 300 annis id fieri. Itaque hinc illæ lacrimæ. A prima meridie Nabonassari ad æquinoctia ab se observata, sunt fere anni noningenti, et proinde triduum tantummodo æquinoctia εἰς τὸ προηγούμενα promota esse, quare omnes loci Solis ab eo notati ab hac hæresi pendent, et propterea falsi. Neque hac fine stat eius sententia. Si 23. Februarij est 3° 30' Piscium, ergo æquinoctium in 23. Martij, quia anno sequenti ita observarat. Ergo ab hac Epocha æquinoctij verni retro proportione 300 annorum addet diebus Iulianis, ut locum Solis designet, quod facit in omnibus eclipsibus veteribus. Quare qui sequitur illas Epochas Solis, sciat se 300 annorum προηγήσεις sequi. Arabes, qui mentem et consilium PTOLEMÆI non animadverterunt, ex illis æquinoctialibus PTOLEMÆI observationibus μορμολυκεῖον illud Trepidationis pepererunt, ut ex prægressione æquinoctiorum nihilo monstrosior motus octavæ Sphæræ εἰς τὰ ἑπόμενα natus est. Neque enim ideo ullus motus Trepidationis assignandus, quod PTOLEMÆO Instrumenta sua imposuerunt; neque Sphæram octavam ab occidente in orientem ideo promoveri putandum, quod puncta æquinoctialia in Ecliptica in antecedentia promoventur. Circuli enim æquinoctiales ad illa describuntur. Puncta vero mobilia sunt, ergo et ipsi circuli ad ea descripti sunt mobiles, et consequenter polus æquinoctialis mobilis. Itaque tempore HIPPARCHI polus æquinoctialis aberat a cauda Cynosuræ gr. 12 24'. Hodie minus distat, quam tribus gradibus. Et tamen omnes putant polum mundi esse non æquinoctialis circuli, et quidem HIPPARCHUS primus huius eximiæ rei observator in ea hæresi fuit. At error est, neque unquam circulus arcticus ullius loci parallelus fuit Tropicis aut æquinoctiali. Circuli arctici et antarctici polus idem est cum polo mundi. Circuli æquinoctialis polus variat, ut diximus. Hactenus igitur nunquam polus æquinoctialis fuit polus mundi; sed fore aliquando, fidem facit accessus propior ad Cynosuræ caudam, sive ea est polus mundi, sive aliud punctum non longe ab ea remotum. Quid tui iudicij sit, quando illi duo poli convenerint, libenter audiverim. Nam magna res est. Item velim ex te scire an κατάχρησις illa et confusio poli æquinoctialis cum polo mundi aliquem errorem invexerit in collocatione Asterismorum in Sphæra solida. Multa enim in illis desidero et HIPPARCHUM ostendemus ea re deceptum. Edituri sumus in calce MANILIJ nostri aureolum libellum PTOLEMÆI adhuc ἀνέκδοτον περὶ ἀπλανῶν ἀστέρων, in quo per singulos dies anni Actiaci et Iuliani, quæ stella matutino aut vespertino oriatur occidatve in quinque Climatibus, diligentissime designatur. Sed recentiores Asterismorum Astrothesiæ valde illis repugnant, neque bene cum illis pariant tabulæ directionum præclari Artificis REINHOLDI. Nos omnes omnium Asterismorum Hipparcheas observationes accuratissime collectas in suos dies Iulianos digessimus, in quibus perfectissimus ille artifex notat, quæ prima stella cuiusque Asterismi, quæve ultima oriatur aut occidat, et cum qua parte Eclipticæ. Deprehendimus male illi cum PTOLEMAEO convenire, in qua lite componenda, tuo, Vir clarissime, aut nullo auxilio opus est. Vix tandem vanitas anni siderei autore THEBITHIO nobis comperta est; qui scimus eadem die Iuliana eandem stellam semper oriri vespertino et occidere matutino, quod vere docebat nos Ægyptiorum sententia, quæ semper eodem tempore Iuliano Caniculam oriri sciscit. Quod verum est. Nos tamen illi commentitio anno Sidereo ascensionem accommodavimus, ut et προηγήσει ἰσημερινῇ unius gradus per 70 annos, cuius opinionis auctor COPERNICUS, PTOLEMÆUS observat unum gradum promotionem fieri in centum annis. Ego vereor, ne in pluribus. Sed tu hæc melius, a quo et alia expectamus. Nam nos homunciones procul spectamus, et intra vestibula sacrarij consistimus, quia nondum ἐπόπται sumus, neque spes unquam fore. Itaque sufficit nobis summorum virorum vestigia adorare, quorum tu Princeps, qui talia diu observasti. Nos vero vobis tantum a labore adesse possumus, quantum a peritia nobis desumus. Itaque quod sedulitas nostra nos docuit, id non pigebit in medium proferre. Aio igitur tempore HESIODI Arcturum vespertino oriri solitum in Bœotia et Attica VIII, die Martij Iuliani, eademque die in eodem tractu ortum illum observatum a METONE et EUCTEMONE, et postremo notatum sæculo PTOLEMÆI. Hoc confirmat sententiam nostram de confutatione anni siderei, et Ægyptiorum scitum, qui annum, quem Iulianum nos vocamus, κυνικόν vocabant, quod per plus, quam mille quingentos annos Caniculam semper eodem anni Iuliani die oriri prodiderunt. Hæc observatio, ut spero, tibi ingrata non erit. Magnam a nobis inibitis gratiam, si paucularum stellarum, quæ propiores sint Eclipticæ, ut Basilisci et πρόποδος τῶν Διδύμων observationes vestras nobis communicare libuerit cum latitudinibus, longitudinibus et die Iuliana. Fortasse non infeliciter cum illis Hipparcheis et Ptolemaicis conferentur. Annum cœlestem verum a te prodi unico posse certo scimus, a quo plura in Astrologia quotidie expectamus. Quam ineptus et imperitus fuit auctor Anni Pontificij, non dico nunc. Magis miror, tot millia hominum errores non deprehendisse. Sed te moramur.

Vale, Vir Præstantissime.
Tibi devotissimus et tuæ
amplitudinis studiosissimus
IOSEPHUS SCALIGER.