Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ERUDITISSIMO NEC NON PERSPICATISSIMO VIRO DOMINO M. JOHANNI ALBURGIACO, BIBLIOPOLÆ HAFFNIENSI PRIMARIO, AMICO MEO PERANTIQUO, DENTUR.

S. eruditissime d:ne magister Johannes, amice rara fide mihi perspecte. Multi, ex quo patriam reliqui, de Tychonis Brahe e Dania discessu nescio quæ garrire ausi eius causas a me sciscitati sunt, quibus ea, quæ patriæ nostræ honorifica erant, retuli, licet quibusdam, quibus Tycho iste cum nova sua necdum visa aut explorata mathesi pro oraculo habetur, satisfacere nec valui nec potui, putantibus, me in gratiam patriæ ista excogitare. Multa enim illi, qui Tychonis partibus nimium student (qui sane non pauci sunt, etiam inter viros illustres), cum in patriam tum præcipue in eos, qui rebus isthic nunc præsunt, minus honorifica pronunciant. Quæ quam sint falsa, te minime latere arbitror. Sunt qui Daniam utroque orbatam oculo (et quod ipsa non videat, et quod artium lumine destituta conspici ab aliis nequeat) cæcam nunc redditam nimis insolenter dicere præsumant. Nonnulli novam barbariem ex qua exulavere Musæ, vocitant, alii Machiavellismum, alii invidiam, alii subdolam vafriciem, nonnulli avaritiam; quidam etiam quorundam inscitiam et ruditatem prætendunt nobisque exprobrant (quod scilicet instar galli Æsopici inter margaritam et hordei granum discernere nequeamus). Et quomodo, quæso, ego solus tot præstantium virorum præjudicia refellere sustineam? Cum omnes fere Tychonem tanti faciant, quasi non sit alius in Dania nobilis, qui melius literas didicerit quam ille, sicque nos alios pro ciphris habent; thi naar een kommer først for ordet at staae tilig op, maae han siden sove saalænge som han vil, ut vulgatum fert dicterium. Quare nihil optabilius ducerem, quam extare aliquod scriptum publicum, quo Tycho, quam parum possit et quam inutilis nobis fuerit, ignorantibus patefaciat, sicque patria nostra a calumniis insciorum et Tychoni nimis faventium liberari poterit. Fieri enim posset, ut quæ nunc oretenus saltem inter doctos et præstantes viros narrantur et hinc inde per literas ab iis sparguntur, fidem apud incautos inveniant et fortassis etiam aliquando scriptis eorum publicis immisceantur; patriam itaque nostram ab his vaniloquis liberare, quantum in me est, percuperem. Relatione autem quorundam Hamburgensium, cum nuper in convivio simul essemus, non sine magno gaudio intellexi, penes te esse librum quendam, quem rarissimæ doctrinæ cæsaris mathematicus contra insolentem hunc Tychonem in publicum Praga emisit, at cum apud bibliopolas hic de eodem mox avide conquisivissem, responderunt, illum Francofurti non extare, sed existimarunt, bibliopolam præcipuum Hafniensem illum undecunque tandem adeptum esse, uti eos te notare non dubitavi. Aderat etiam alius quidam, qui quosdam ex professoribus Hafniensibus eum librum pro eximio valdeque grato dono a te accepisse referebat, quodque iis adeo scriptum hoc placeat, ut in sinu gaudeant atque sibi congratulentur, quod aliquis tam egregius vir se Tychoni opposuerit atque illum suis coloribus merito depinxerit. Nam et ego arbitror, sic eos, qui discessus ejus causas e Dania dedisse insimulantur, a suspicione liberari posse atque exteris rectius constare, quam nulla vel perexigua fuerit jactura, quod Tychonem hunc patria nostra amiserit et retinere noluerit. Est quidem adhuc Tycho ille in arce Ranzoviana quadam non longe hinc remota, sed rarissime civitatem ingreditur. Et cum accedit, tot curribus et equis tamque pompose venit, ac si plus quam nobilis esset. Titillat enim ipsum, quod e variis Germaniæ locis, uti audis, veniant multi clari et præstantes viri, qui ipsum invisunt et magni faciunt, et quod primarii quique in urbe ipsum in nimio honore habeant. Ideoque suos conterraneos non amplius agnoscit vixque Danus haberi vult, adeo ut cum proprio suo consobrino Jodoco Hogio, qui aliquandiu hic fuit, ne semel loqui voluerit, et ille, cum accedere eum videret, tam splendide et insolenter se gerere non est ausus; multo minus ego, quem ne aspicere quidem dignatur, cum in curru sublimi per plateas sex equis, sequente uno et altero, vehitur, circumcurrente magna hominum caterva, qui eum, ac si princeps esset, videre gestiunt. Intellexi quoque, quod, quando templum diebus his solennibus ingreditur, quod tamen raro facit, tunc sternunt in ipsius sella, quam ipsi deputarunt in præcipuo quodam templi loco, ante ipsum sericum pannum et pulvinaria conferunt, ligesom hand var meer end andre got folk. Et magnum etiam honorem ipsius conjugi et filiabus tribuunt, saa det var nok, de vare grevinder, saa statzlig holdes de. Interim ego lateo et cum magnificentia nihil habeo commercii. Sed ad rem revertar. Quoniam igitur mihi multum subsidii in mea peregrinatione ex hoc libro, si eum mecum habuero et aliis monstrare potuero, ad refutandas aliorum objectiones manare posse confido, te per amicitiam nostram etiam atque etiam obtestor, velis mihi tria aut quatuor exemplaria de eodem concedere honoris eorum tuendi gratia, qui Tychonis abitum clam procurasse referuntur, utque inde habeam plura argumenta, quibus nostrates defendam. Feceris mihi sic rem longe gratissimam et tibi aliisque, uti spero, non inhonorificam. Nam cum doctissimis illis in academia Hafniensi scriptum illud summopere, ut etiam meretur, arrideat et illi rectius de Tychone, quem etiam melius norunt, judicare possunt quam cæteri, præsertim inæstimabilis ille mathematicus d:ns d. Thomas Finchius nunc, ut audio, rector magnificus (qui nequaquam opus habuit, cum in insula ista Tychonis inutilia instrumenta vidit, a nasutulo illo et cornuto adhuc institui, quomodo vocarentur qualemcunque haberent usum, uti mihi, antequam e patria discederem, relatum est), cuius unius judicium (præsertim cum et ille semigermanus sit et propterea apud Germanos plus fidei merebitur) pluris faciendum quis dubitat, quam mille aliorum sciolorum, qui in Tychonis instrumenta et scripta tam bene inquirere non norunt? Nec dubito, quin famosissimus ille vir et non saltem in Dania, sed etiam plurimis aliis in regionibus notus, doctor Petrus Severini, cum et iste Tychonem intus et in cute plus satis norit, suam acutissimam censuram de eodem argutissimo scripto protulerit, modo eam aperire pro singulari et abstrusa sua prudentia aliisque communicare non dedignatus fuerit. Et quia in tanti viri mentionem hic incido, narrabo quippiam, quæ ex Anglis quibusdam studiosis Hamburgum, cum primum huc venissem, transeuntibus audivi, quod non parum ægre ferebam. Erant illi in eodem mecum diversorio, cumque Danum me esse cognovissent (quod tamen inter quosvis doctos, cum ob Tychonis abitum tam male audiant Dani, dissimulare soleo), quæsiverunt a me, an illustrem illum et celeberrimum virum Tychonem Brahe nossem, quod tamen plane abnegare non potui, dicens vidisse quidem in Dania eum, et, licet nobilis, obscurum tamen alias ibi eum esse nec ita celebrem, ut illi putant. Dicebant, se audivisse, illum nunc in Germania esse, vellent eum multorum nomine, præcipue cuiusdam, si recte memini, Johannis Deen, salutare. Ego respondi, me, ubi esset, ignorare nec multum curare (nam alias statim concurrissent, quod et postea ab aliis edocti fecerunt). Mox subjunxit quidam eorum Ruffus: Nescis tu Danus ea, quæ nos in Anglia scimus? Severinus, regis medicus, diutino et clandestino eius odio (ob medicamenta eius Theophrastica, quæ is tam egregie parare novit et olim regi Friderico et nobilibus postea aliis quoque gratis dare solitus est) laboravit, quia putavit, suæ sic aliquid decedere existimationi. Hunc igitur apud nos dicunt multa subdole in Tychonem machinatum esse, ut tandem is talia indigne ferens discederet. Mox ego respondi: quomodo ille doctor hoc facere posset, cum [non] sit nobilis? Tycho est ex clara et magna familia in Dania, nec habent apud nos tantam autoritatem ut apud vos doctores, et quare non fecit id antea, si potuit, quam nunc? Tunc ille excepit: etiamsi doctor is non est nobilis, tamen habet alios quosdam nobiles et quidem præcipuos, qui apud regem multa possunt, qui doctori huic valde auscultant; per eos potuit tanquam per tertiam et quartam manum efficere, quod per semet ipsum non dabatur. Ego inutili[!]: doctor ille seorsim et solitarie vivit, sua tantum curat, nec se rebus politicis immiscet, estque Tychonis, uti existimo, propter communia studia amicus. At ille: hi, qui ita latent et nolunt videri id, quod agunt, agere, sed per alios clam agunt, a talibus maxime cavendum, præsertim si habent Italica ingenia et honores atque divitias supra sortem affectant; se scire aliquot tales in Anglia, etiam humili genere natos, sed ut plurimum illis male cadere solere. Tum ego stomachabundus sic conclusi, quod ista, quæ de doctore illo Dano narrant, sunt somnia et meræ suspiciones, nec unquam quid tale in Dania audivi; quomodo ergo vos, Angli qui estis, sciretis? Et mox discessi, indignum illum reputans, cum quo amplius verba commutarem, veritus, ne a verbis ad verbera res deveniret, visus enim mihi superbe nimis Danis ob hunc Tychonem insultare, quasi non essent in Dania alii boni viri illo longe præstantiores et doctiores. Sed valeant ista (nolo enim omnia, quæ de his audivi, scio sentioque, scribere, nec admodum etiam tutum videtur), fac saltem, ut exemplaria libri expetiti aliquot quocunque tandem pretio certo obtineam. Pecunias, quas expetis, cognatus meus Claudius Dyre tibi solvet, et libros ad me, ubicunque fuero (neque enim hic diu morari Hamburgi constitui), perferri curabit. Rogoque, ut simul mihi tuam quoque censuram de eodem libro scribere non degraveris et me in omnibus voti facere compotem. Si quid sit, in quo tibi vicissem gratificare potero, alacrem me eius habebis executorem. Ante omnia vero cave, ne quis ex amicis Tychonis (si quos forte adhuc ibi habeat) resciscat, me illa exemplaria a te accepisse.

His vale cum conjuge tua lectissima, quæ ut plures tibi procreet hæredes, vide.
Johannes Stygge,
mea manu.