Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
NATALIUM SPLENDORE ÆQUE AC PROPRIA VIRTUTE AC ERUDITIONE INPRIMIS CONSFPICIO VIRO DOMINO OLIGERO ROSÆKRANTZIO DE ROSENHOLM, CONSANGUINEO, AFFINI ET AMICO INTEGERRIMO.

VIX octiduum elapsum est, Nobilissime et Charissime OLIGERE, ex quo per Studiosum quendam NICOLAUM ALBINUM nomine ad te de rerum mearum statu perscripsi, nunc vero, cum nihil addubitem, quin eæ literæ tuto ad te perlatæ sint, tamen cum inopinata se hæc occasio offerret per Nobilissimum Virum FRANCISCUM RANZOVIUM, qui iam e Belgio redux rursus iter isthuc parabat, denuo ad te perscribendum ratus sum, quo de curru, quem me accepisse innueras, te denuo admonerem, ut eum actutum huc procurares, quippe qui maxima ex parte iter meum remoraretur. Lubecam enim eum necdum allatum certo mihi constat. Cæteroquin non intermisisset IOACHIMUS BUCK (pro ut semel atque iterum ab ipso expetij) quin te per literas ilico de eo fecisset certiorem. Rogo itaque etiam atque etiam, ne longiores hac in re moræ nectantur, sed ut sequenti ad summum hebdomada huc ad me perferatur (Uden saa er, att I vilde holde Jytske Louff, det er at beholde hvad mand loffuer, saa at en anden faar intet deraff. Da maatte man endda i det mindste lade en vide det, saa man skulle ikke vente det thill forgieffues); nam diutius præstolari non possum. Sed quamvis tum iter ingressus fuero, tamen non ambigo, quin is nihilo serius ad me perveniat, pro ut, antequam discessero, disponam.

Plura iam non vacat, cum de cæteris in prioribus satis superque tuis responsum existimem.

Vale mi OLIGERE quam diutissime cum matre tua et coniuge SOPHIA a me meisque diligenter salutatus.
Tuus TYCHO BRAHE,
manu propria.