Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ERUDITISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO DOMINO IOANNI KEPLERO, MATHEMATICO EXIMIO, NUNC IN STIRIA VEL AUSTRIA DEGENTI, AMICO SUO IMPRIMIS DILECTO.

EXOPTATISSIMAS et eruditissimas tuas literas, Vir Doctissime, et ob eximias ingenij tui dotes, licet de facie mihi necdum cognite, plurimum tamen dilecte, accepi præcedenti æstate Wittebergæ, paulo antequam inde discederem, cum in procinctu essem itineris Bohemici. Ideoque tum ijs respondendi nulla dabatur opportunitas, uti neque postea usque in hoc tempus ob rerum mearum vicissitudinem et novum earundem in locis peregrinis apparatum. Nactus autem iam aliquantulum otij unâ cum mittendi ad te meas commoditate, non diutius rescriptione supersedendum arbitratus sum. Quæ ab initio de maleferiato isto URSO tui purgandi causa prolixe commemoras, non equidem tot verbis et tam exquisita declaratione indiguissent, cum ipsemet alias te satis excusatum habeam, nihilque tibi imputem, quod is literas tuas, et eas quidem, uti nunc ex te percipio, mutilatas et depravatas, sui ornandi causa (nam sic forte opus habuit) isti quod evulgavit scurrili et maledico scripto, te inscio et invito, inseruerit. De Hypothesibus meis ab illo præreptis et pro suis venditatis, non tanta esset quæstio, nisi in isto inverecundo et figmentis atque calumnijs scatente libro honorem et existimationem meam, imo patriam, prosapiam, domum honestissimam, impudentissimis et scelestissimis mendacijs, scurrili et vesano calamo arrodere et, quantum in ipso est, defamare, atque talia in publicum typis spargere non erubuisset, cum tamen ipsemet fateatur in præfatione, me bene esse de illo meritum, et adest mihi carmen quoddam ipsius, licet insulsa (uti solet) vena effutitum, propriaque eius manu scriptum, quo mihi gratias agit, quod non saltem per plusculos dies, cum aliquando Uraniburgi apud me esset, cibo et potu illum largiter aluerim, sed et insuper discedenti pecunias dederim. En qualem pro his atque alijs refert gratiam! Occasionem sumpsit horum convitiorum, quod in primo nostro Tomo Epistolarum Astronomicarum extet CHRISTOPHORI ROTHMANNI Mathematici Landgraviani Epistola, in qua URSUM istum impurum vocat nebulonem, qualis enim esset, in aula sui Principis, ipsa experientia iam edoctus, tum quoque relatione aliorum ex ijs locis, ubi antea vixerat. Ego vero in alia quadam ad dictum ROTHMANNUM Epistola, id saltem mimetice refero et simul insinuo, quo dolo quædam ex meis clanculum subtraxerat, quorum nonnulla recepi, quæ etiamnum ipsius manu (quam negare non potest) exarata penes me sunt, et sane si mihi otium a gravioribus studijs tunc superfuisset, Epistolas illas, dum typis nostris excudebantur, quoad singula contenta revidendi, non passus fuissem, librum illum a me editum istius efferi et putidi URSI nomine conspurcari, non quod eiuscemodi adiuncto epitheto indignus censeri possit, aut ulla illi, secundum hominum consueta iudicia loquendo, sic fieret iniuria, prout non saltem ROTHMANNUS, sed etiam multi alij, qui eum satis novere, perspectum habent. Verum quia non libenter in meis scriptis ullius vitam et mores, qualescunque sint, perstringo, unde etiam in Epistola Magnifici Domini IACOBI CURTIJ optimæ memoriæ postea Wandesburgi a me Libro de Mechanica Astronomia subiuncta, nomen istius omisi, utut dictus Dominus IACOBUS CURTIUS eum diserte appellaret et plagiarium meum insuper intitularet. Sed accidit, ut dum studiosis quibusdam ex meis hunc laborem corrigendi operas typographicas in isto Epistolarum libro concredidissem, atque illis originalia, prout manuscripta erant, tradidissem, illi nihil immutandum duxerint, neque me magis serijs distentum interpellare ausi sint, ideoque omnia, prout autographa habebant, imprimi permiserint, sicque incuria quadam factum est, quod ipsius nomen cum epithetis appositis isthic retentum sit. An vero hæc sufficiens et iusta satis sit causa, tam supra omnem modum vesana malitia, in me et meos, adeoque patriam ipsam debacchandi, brevi dispiciemus. Potuisset equidem de iniuria, si qua foret sibi illata, conqueri, atque hanc licitis medijs amoliri, non autem ex effræni vindictæ cupiditate, tam impotenti animo furere, omniaque longe deteriora reddere. Neque tamen est cur existimes, quod in istum nugatorem sim commotior, quam meæ conditiones admittant, ut tu (candido tamen animo) infers, non enim Cæsaris ira (uti quidam etiam ad me perscripsit) dignum arbitror. At quoniam contra ius et fas, contraque laudatissimas Imperij Constitutiones me scripto plus quam famoso præter omnem veritatem et meritum meum dehonestare perfricta fronte conatus est, iure cum ipso agi curabo, atque secundum leges reprimi et castigari. Subduxit is se Praga in Silesiam paulo post meum isthuc accessum, sed nuper, uti rescivi, tacite redijt, forte quod ibi me non amplius esse intellexerat, at quam longæ mihi sint manus, etiamsi præsto non sim, brevi in Aresto detentus, et postea in iudicium protractus sentiet. Quoniam vero intelligo ex tuis, te spurcas et scurriles istas chartas non vidisse, mitto exemplar, ut et de tua Epistola isthic promptius dispicias, ac cætera, qualia sint, æstimes. Videbis utique quam insana, maledica, conviciosa et fœtida sit compilatio, quamque suum authorem apprime redoleat; impudentiores calumnias nunquam forte legisti. Abhorrent ab ijs aures omnium cordatorum et proborum.

Verum de isto effero URSO Dithmarsico plus satis, neque enim tot a te vel me prolatis verbis dignus est, et si ipsum intus et in cute (ut aiunt) nosses (non iam loquor de Scabie Gallica, qua ob vitæ impuritatem scatet) idem mecum testareris, imo iamdudum testatus fuisses. Unicum saltem addam, Hypotheses nostras asserendi causa, licet hoc minimum sit, et longe plura validioraque in promptu habeam argumenta. Hypotheses illas anno 1584 a me primum excogitatas, quas iste sibi arrogare non veretur, ipsius revera inventum esse, quis crediderit, qui eum ullis observationibus cœlestibus, unde novæ Hypotheses extruendæ, nunquam assuefactum fuisse novit? Imo si unius Planetæ, præsertim e tribus superioribus apparentem locum per hanc neotericam suppositionem, secundum omnes particularitates demonstrare nequierit (uti vix poterit) cui quæso intelligenti, suum esse inventum, fidem faciet? Sed non ille saltem, verum et alij, dum ego mea premo atque in lucem edere cunctor, hanc excogitationem sibi attribuere ausi sunt. Inter quos est Scotus quidam, DUNCANUS nomine, Helmstadij Medicinæ et Mathematum Professor, qui cum hanc rationem a me in Dania accepisset, eam primum Rostochij privatim suis discipulis dictavit, nec meam esse inficiatus est, sed Tychonicam ultro appellavit, quod in propinquo essem et me, si aliter faceret, id facile resciscere posse vereretur. Clam tamen ijs, quibus maxime fidebat discipulis, in aurem susurrabat, se quidem honoris causa eam hypothesin mihi ascribere, ut plus gratiæ et authoritatis habere possit apud auditores suos, revera tamen suam ipsius esse, quod et postea Helmstadij remotior a me factus, audentius et inverecundius commisit, partim in publicis suis prælectionibus, partim intimationibus quibusdam. Sed ista fraus et impostura cum ab alijs, tum præsertim Domino Doctore DANIELE CRAMERO apud Stetinenses Verbi ministro, Viro singulariter erudito, qui Scoti istius Rostochij olim auditor erat inter præcipuos unus, detecta est, et suo forte tempore plenius detegetur. Si otium superfuerit, curabo exemplum literarum eius ad Nobilissimum Virum OLIGERUM ROSÆKRANTZIUM meum consanguineum, cuius Pædagogum dictus CRAMERUS tum agebat, hac de re in Daniam post meum discessum scriptarum, hisce apponi. Sic quoque RŒSLINUS, licet magis astute et caute, mea pro suis venditare præsumpsit, ita tamen, ut mihi hanc speculationem non derogarit, sed se eam, postquam similia adinvenisset, in libro meo de Cometa anni 77ti reperisse fateatur. Egregius sane sucus, si fidem mereri posset, nam liber ille meus, cuius meminit, per 9 annos antea impressus erat et plurimis de hac a me introducta cœlestium revolutionum dispositione iam innotuerat. At si nihil aliud, id saltem et quam maxime fraudem prodit, quod dum hanc Hypothesin, ut suus fieret partus, in nonnullis aliter formare conatus sit, eamque, si Dijs placet, emendare, in enormes absurditates impegerit, ipsam symmetriam ac proportionem Revolutionum interturbando, atque ab ipsis apparentijs alienissimam statuendo; ut inde satis liqueat, eum non saltem has hypotheses nequaquam intelligere, nedum ut earum author sit, sed ne quidem ullas alias, imo Astronomiæ penetralia necdum introspexisse.

MAGINUM Italum nunquam existimarim tale quid affectasse. Quod si fecit, literis propria manu ad me datis, quibus se illam Hypothesin ex libro nostro secundo de Æthereis Phænomenis primum perspexisse, sibique apprime placere, modo Martis orbis Solarem transire posset (putavit enim ex vulgata sententia reales esse in cœlo orbes) fassus est, contraria admisit. A MAGINO vero, si qui alij huius speculationis conscij sunt, hac occasione habuerunt, inter quos etiam est FRANCISCUS PATRITIUS, qui eius mentionem in erudito alias de nova Philosophia Volumine facit, is quidem meam esse expresse asserit, sed eam ita pervertit, et per ignorantiam male accomodat, et contra mea ipsius postulata et assumpta eam coinquinat et insectatur, ut plurima isthic ex ipsius relatione apposita pro meis non agnoscam, quod etiam publice protestabor. Sed de Hypothesi hac vel alia non multum alterabimur, quæstio est: quis eam rationem invenire possit, tam in quantitatibus et motionibus continuis, quam discretis, ut phænomena cœlestia per omnia fatentur.

Hoc opus, hic labor est, et sic spectemur agendo.

Porro siquidem ab initio innuisti, te a MÆSTLINO primum tibi a me inscriptas accepisse, qui etiam, quas ad illum dederam, tecum communicavit, miror ipsum nec illis neque alijs, quas prius, imo ante aliquot annos miseram, quippiam tanto tempore respondere voluisse. An hoc sit viri ingenui et Mathematicis disciplinis solerter imbuti, tute æstima. Non est alias mihi moris, ignotos literis prævenire, sed utplurimum ab illis præveniri soleo, nedum ut ad meas tanto temporum tractu responsionem nullam recipiam. Sed imposterum ei, quem plurimi semper feci, uti scripta mea in publicum edita testari poterint, meis ingratis, uti video, literis non ero molestus. Placent tibi quæ ad illum et te de re Astronomica scripsi. Atqui ea se sic omnino habere, certo exploratum habeo, multoque plura et his maiora adhuc abstrusa esse, quæ antecessorum, tam veterum quam recentiorum, diligentiam eluserunt.

Suades, imo multis rationibus, quas ego non improbo, persuadere conaris, ut Observationes meas cœlestes publici iuris faciam, quod quidem suo tempore præstare non detrectabo, cum his, quæ tu affatim adducis, tum alijs de causis. Verum tam cito id efficere, antequam pleraque ex ijs, quæ a me in Astronomicis instaurata sunt, atque selectoribus ex ijsdem observationibus fundata, in lucem prodierint, non consultum duco, nam præter alia, hoc ipsum, quod tu de hypothesibus meis mihi præreptis et de CYPRIANI Ephemeridibus, alijs quoad partem attributis et depravatis, refers, terret atque dissuadet. Obtinebitis tamen aliquando, favente cœlesti Numine, ea, quæ a me plurimis annis in cœlestibus denotata sunt, non quidem tam manca et mutila, ne dicam incerta, prout ea sunt, quæ pauculis chartis mandavit WERNERUS, vel potius IOHANNES SCHŒNERUS (nam WERNERI observata nulla vidi, tu, si quæ habes, communica) a REGIOMONTANO et GUALTHERO relicta, sed exacta sibique constantia atque in tanta simul copia, ut vix magno quodam volumine constringi queant. Adiungam præter librum Epistolarum, de quo supra, Mechanica nostra, huc spectantia, quæ instrumenta, quibus ultra 20 annos usus sum, complectuntur, si commode tibi Praga adferri poterint. Ex Epistolis præter alia prius insinuata perspicies, an eæ tam parvi momenti atque inutiles sint, veluti præ animi impotentia occæcatus ille censor vult, et an laudatissimæ memoriæ Landgravio WILHELMO quidpiam derogent (veluti idem impudenter, ut Filio eius me invisum redderet, commentus est). Ex Mechanicis colliges, quanto molimine Astronomiæ redintegrationem aggressus sim, quantaque in his usus diligentia, quantisque impensis. Invenies etiam ibidem circa posteriorem partem consignationem eorum, quæ hactenus in hoc genere studiorum exanthlavi, quæque inposterum, aspirante cœlestium Opifice, pertexenda restant, tum quoque literas illas laudatæ memoriæ Domini IACOBI CURTIJ et MAGINI, quarum antea mentionem feci. Misissem illuminatum (uti vocant) exemplar, quo promptius omnia discerneres, sed nunc non suppetit.

De libro tuo, uti is cum suo authore meretur, semper, ex quo mihi introspectus est, honorifice sensi, nec te aut alios, quocunque modo de hisce sublimibus et a vulgi captu remotis disciplinis præclare merentes, et veritatis nucleum serio affectantes laude sua privavi aut privabo unquam, quin potius extuli, et in posterum extollam. Hoc præcipuum est, quod in tuo ingenioso illo scripto cum plerisque tamen alijs errore communi admittis, non probo, te realitatem quandam orbibus cœlestibus inesse statuere, quo sic promptius Coperniceis imaginationibus viam struas, eisque facilius subscribas. Motiones cœlestes Symmetriam quandam observare, et rationes subesse, cur circa hæc vel alia centra a terris vel Sole dispariter remota convolvantur, non negarim, sed harmonia et dispositionum analogia ex posteriori, ubi motus et motuum occasiones ad amussim constiterint, non autem ex priori, uti et tu et MÆSTLINUS voluistis, petenda erit; quin et hîc difficillime invenienda. Quam operam si quis superaddiderit, illum antiquum PYTHAGORAM, qui harmoniam concinnam cœlestibus, imo toti mundo inesse præsentiebat, superare dixerim. Et licet circulares in cœlo motiones nonnunquam angulares quasdam et varias figuras, atque ut plurimum oblongas composito suo motu efficere, curiose singula trutinanti, videri possint: fit tamen id per accidens et abhorret ratio ab hac suppositione. Oportet enim omnino ex circularibus componi astrorum circuitus, alias perpetuo uniformiter et æquabiliter in se non revertentur et perennitatem frustrabunt, præterquam quod minus simplices, magisque anomalæ erant, nec etiam doctrinæ et usui accommodæ. De ☿ non est cur doleas, eius stellam a me non esse observatam, aut quod idem cum COPERNICO in eius Phænomenis ostendendis prætendere velim. Licet enim a Solis radijs rarissime digrediatur et inclinatior apud nos in Dania sit sphæra, quam Frueburgi in Prussia, ubi vixit COPERNICUS, pluresque mare circa Insulam habitationis nostræ emiserit vapores, quam Vistula: plurimis tamen vicibus, imo pene singulis annis, dum in Uraniburgo nostro sideribus invigilarem, tam Eous quam vespertinus, accurate a nobis cœlitus denotatus: ut neque huius astri, utut rarissime pateat et multis anfractibus sit obnoxium, nos fugere possit semita, nequaquam ab aliorum dubijs animadversionibus, uti coactus est facere COPERNICUS, mutuanda. De ♀ quantum hactenus pervestigare licuit, certum est, eius Apogæum non multum a Solari antrorsum removeri, aliter quam sensit COPERNICUS, nec eidem tamen plane uniri, ut ALBATEGNIJ imitatione volunt Alphonsinæ. In Eccentricitate tamen eius non est par ratio, nam eam multo minorem Solari deprehendi. An mutabilis sit, nondum dixerim, sed non magnopere id probabit vel improbabit tua per se ingeniosa ratiocinia.

E stella Polari vel quavis alia subtiliter eruere, an orbis annuus Terræ a COPERNICO excogitatus, si is esset, octavæ sphæræ stellis aliquantulam insinuet Parallaxin, iam ante sæpius et diligenter experiri tentavi: verum nihil eiuscemodi, diligenti facta animadversione, hactenus comperi. Nam stellam polarem, quocunque anni tempore supra vel infra polum præcise observatam, adhibita eiusdem ab illo remotione vera (quæ hoc anno est 2° 51' 1O'', et cum 6° 13' 26'' ♈ et ♎ Meridianum supra et infra Polum transit) eandem in dimidio scrupulo, imo intra quartam vel sextam eius partem (subtiliora visus non discernit) præbuisse poli sublimitatem animadverti, quod et CHRISTOPHORO ROTHMANNO, qui Coperniceæ Speculationi indulgens aliquid discriminis hîc subesse opinatus est, iamdudum indicavi, ut hinc nihil pro COPERNICO tuo (cuius concinnam et ingeniosam speculationem alias admirari et deprædicare soleo) tuendo, residuum sit solatij. Petas aliunde, si dabitur.

Sed de his atque alijs plenius tecum iucunde et perlubenter agam, pluraque ex meis communicabo, si me, uti polliceris, aliquando inviseris, quod tibi iam minus molestum erit quam antea, cum in Bohemia non admodum a vobis remota, nunc sedes Uraniæ novas fixerim, atque in arce Cæsariana Benachia quinque milliaribus Praga remota habitem. Nam me a Cæsarea Maiestate, huc e Germania clementissime vocatum, et benignissime ac liberaliter receptum esse, te ab alijs iam antea cognovisse (ex quo dimidium iam annum hîc subsistam) existimo. Nolim tamen ut fortunæ asperitas te nos accedere compellat, sed potius arbitrium proprium et erga communia studia amor et affectio. Quicquid tamen id erit, invenies me non fortunæ, qualiscunque illa sit, sed tuum amicum, qui etiam in adversa sorte suo consilio et auxilio tibi nequaquam sit defuturus, sed potius te ad optima quæque promoturus. Et si mature accesseris, eas forte rationes inveniemus, quibus tibi et tuis inposterum rectius quam antea consultum erit. Vale. Quando rescripseris, literas ad Dominum Doctorem BLOTIUM, Viennam, qui Cæsaris Bibliothecæ isthic præest, mitte: is eas facile Pragam, unde me mox invenient, procurabit.

Iterum quam felicissime vale.
Tui Amantissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.