Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANONYMUM.

NOBILISSIME ET EXCELLENTISSIME VIR, DOMINE ET AMICE OBSERVANDISSIME.

QUOD tam amanter Dno Va, quo tempore Wandesburgi adhuc in Holsatiâ hærebam, humanissimis et pariter doctissimis suis literis me prævenire voluerit, tanto gratius id mihi accidit, quanto Clarissimorum et Præstantissimorum virorum amicitias cæterorum familiaritati semper præferendas duxi. Quod vero prius ijs a me responsum non sit, Dno Va non meæ, quæ nulla ad Amicis par pari referendum esse solet, negligentiæ, sed locorum intervallo, peregrinationibus meis continuis, et quod vix ulla interim ad Sermam eius Celnem scribendi certa occasio hucusque sese obtulerit, tribuet. Quam nunc per Nobilem et Eruditum Iuvenem FRANCISCUM TENGNAGEL nactus, qui apud vos prius erat et nuper ex Italia reversus iter istuc in Patriam parat, et Sermam eius Celnem, si ullo modo ob viarum et prædonum grassantium pericula licuerit, humillime compellare animum induxit, has gratitudinis erga se meæ testes exarare volui, etiam atque etiam rogans, ut Dno Va negocia illa, quæ Ser eius Celni dictus TENGNAGLIUS oretenus (si eam submisse accedere contigerit) vel literis expositurus est, authoritate et intercessione suâ promovere non gravetur. Quæ ipsemet (ubi, uti spes est, accesserit) TENGNAGLIUS clare et seorsim insinuare poterit, quo responsum mature nanciscar. Fecerit D. V. mihi hac in parte rem inprimis acceptam, et quibusvis, quæ a me proficisci unquam poterunt, officijs vicissim pro virili compensandam.

Valeat Dno Va quam felicissime.