Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
GENEROSO, MAGNIFICO ET NOBILI VIRO, DOMINO I. BONGARSIO, SERENISSIMI ET POTENTISSIMI GALLIARUM REGIS APUD GERMANIÆ PRINCIPES LEGATO DIGNISSIMO, AMICO SUO VETERI ET INPRIMIS HONORANDO.

MAGNIFICE ET NOBILISSIME VIR.

ETSI sub finem superioris Anni per Magistrum quendam natione Danum, Consobrinum meum, CLAUDIUM BILLEUM, in Gallias comitantem et Francofurtum (uti statuerat) transeuntem, ad te literas dederim, ac de quibusdam negocijs commonefecerim, cum tamen hic Nobilis et Eruditus Iuvenis FRANCISCUS TENGNAGLIUS, meus domesticus meæque e Dania emigrationis Comes, ex Italiâ nuper ad me reversus ad Nundinas Francofurtenses ire cogitet, ut inde in Comitatu mercatorum tutius Patriam suam, quæ est in extremæ Westphaliæ finibus, accedere atque Parentes invisere queat, postmodum, favente Numine, huc reversurus: non intermittendum duxi, quin unâ cum eodem (qui rerum mearum apprime gnarus est, easque plenius ad te referre poterit) denuo scriberem. Nec tamen ea, quæ de Privilegio a Sermo et Potentissimo Galliarum Rege impetrando, deque debito Optimæ memoriæ DANZÆI nobis solvendo tunc temporis rogavi, iterum pluribus inculcare lubet, cum de tuâ erga me voluntate tam in his quam alijs nihil addubitem, et prædictus TENGNAGLIUS hæc ipsa oretenus promptius expositurus sit. Id saltem te hac vice officiose rogatum cuperem, ut de quâdam aliâ re, quam is secreto tuæ fidei ex me committet, quid fieri posse vel secus existimaveris, dispicias, quo is tam de hac quam cœteris, ubi se huc receperit, mihi referre queat. Quem etiam, prout amicitiâ non indignum experieris, ut tuâ benevolentiâ complectaris, quæso. Plura non addo. Neque etiam calamus omnia tuto sustinet. Sed is instar vivæ Epistolæ omnia rectius expediet.

Vale.
Tuæ studiosiss.
TYCHO BRAHE.