Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD ANONYMUM

GENEROSE AC MAGNIFICE VIR, DOMINE ET AMICE INPRIMIS HONORANDE.

CUM hic Nobilis et Eruditus Adolescens FRANCISCUS TENGNAGLIUS, quem tua Ma iam antea novit, nuper ex Italiâ huc in Bohemiam ad me reversus, in Patriam suam Parentum invisendorum gratiâ nunc cogitet, et in itinere aut reditu Sermum Electorem Coloniensem, Domimnum nostrum Clementissimum, denuo humillime accedere, nisi nimia viarum pericula id vetent, omninô constituerit: idcirco vacuum meis ad Mam tuam literis venire non sum passus, ex quo Mæ tuæ erga me humanissima officia gratâ mente etiamnum recolam, et perpetuo eorundem meminerim, paria relaturus, si vires sufficiant, is aut occasio ulla sese exhibeat. Licet vero quæ ad Mam tuam perscribam, præter ea, quæ is commodius et tutius oretenus exponet, non habeam, tamen Mam tuam hisce officiosissime salutare volui, utque dictum TENGNAGLIUM sibi quam commendatissimum habeat, et utriusque nostrûm negotia apud Sermum Principem, prout antea quoque perlubenter et benevole præstitit, promovere atque expeditionem maturam impetrare non gravetur. Cumque idem TENGNAGLIUS instar vivæ Epistolæ futurus sit, et tam me quam se ipsum concernentia Mæ tuæ plene et secreto indicaturus, ulteriore scriptione supersedeo, ac per eundem, quam primum fieri possit, favente Numine, ad me revertentem responsum expecto. Deus opt. max. Mam tuam Reip. et bonis literis quam diutissime prosperam et incolumem servet.

.
Mæ Tuæ studiosiss.
TYCHO BRAHE.