Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD GEORGIUM ROLLENHAGIUM.

S. P.

QUAS die 23 Februarij huius Anni stylo vestro ad me dedisti literas, Eruditissime et amantissime Domine ROLLENHAGI, eæ mihi redditæ sunt, cum nuper Pragæ essem, unâ cum alijs quibusdam in fine Augusti superioris Anni pariter a te mihi scriptis; aderant quoque aliæ ad Doctorem RHODIUM, quas statim in ipsius hospitium misi, sed ipse peregre aberat; polliciti nihilominus sunt inquilini eas recte procuraturos. Ad priores mihi destinatas nihil nunc respondeo, siquidem earum præcipua contenta repetuntur in posterioribus, ad quas sic habe.

Civem illum Hamburgensem, quantum potui, per meos homines, qui tunc in Aulam abituri erant, iuvi, tam tuâ, quam Domini Doctoris VITI de caussa, sed lente isthic omnia, uti scis, et difficulter procedunt ob negotiorum multitudinem.

Pro supellectile meâ huc advehenda, non opus est, ut amplius sollicites apud Senatum vestrum. Cum enim Cæsa Matas, Dominus noster Clementissimus, a Domino BARVITIO rescivisset (me tamen id non cupiente, sed aliquantulum adhuc temporis Magistratui vestro rem rectius dispiciendi, uti me facturum ad te scripsi, relinquente) Magdæburgenses, quos bis per literas hac de re clementissime compellavit, officium illud detrectasse, invite id ipsum tulit, et statim ad Reverendum Capitulum vestrum de hoc eodem negotio perscribi iussit, quas literas nunc eo per quendam ex meis studiosis natione Danum mitto. Exemplum earum hîc adiunctum habes, nec dubito, quin Reverendum Capitulum, cui ego etiam scripsi, in gratiam Cæsæ Matis effecturum, ut Instrumenta mea et omnes res isthic relictæ huc per Albim suis sumptibus, quamprimum fieri poterit, adferantur. Confido etiam illud de asseribus prospecturum, quibus ea omnia ab iniuria aëris et pluviarum muniantur, quos Nautæ secum recipere poterint. Et si navem vinis Bohemicis, quæ admodum generosa superiori anno creverunt, onerari voluerit, aut alijs mercibus, quæ hîc minoris quam isthic venduntur, poterunt asseres illi ad hoc denuo usui esse; conduceret vero, ut fidus aliquis minister unâ mitteretur, qui ea, quæ hîc coëmenda essent, procuraret, et in accessu curam mearum rerum simul gereret, pro qua inveniar erga eundem gratus. Quod si factum fuerit, non opus erit, ut studiosus hic meus huc cum supellectile illa, quam Magdæburgi habeo, revertatur, sed is potius rectâ Hamburgum eat, ut pro reliquis Instrumentis inde huc pariter advehendis operam Hamburgensium sollicitet; sed tam hæc quam alia tuo consilio disponenda relinquo. Et si conduxeris pro certo precio hominem, qui cum rebus meis huc accedat, atque earum inspector sit, modo Capitulum aliquem adiungere nolit, solvam ei quidquid promiseris. In cæteris Emissarium meum ita instrue, ut quid sibi faciendum vel omittendum sit, sciat, daque operam, ut omnia mature et diligenter executioni mandentur. Habebo te in omnibus indemnem, si quid pro me exposueris, vel fidem interposueris.

Polliceris in ultimis, te reliquis scriptorum meorum postulatis per primum quemque Tabellarium responsurum, quod ut brevi facias, rogo. ROTHMANNO quod ulterius scribam, non habeo, siquidem is meis benevole et humaniter ad ipsum datis quippiam respondere gravatus est, et videtur is ita morosus atque impatiens esse, ut vix seipsum ferre queat, necdum alios. Quæ de me in suis ad te literis conqueritur, facile replicare possem, sed nolo cum homine, uti recte ais, impatientissimo et sibi ipsi præ animi impotentia vix constante contendere, aut quidpiam commertij habere. Si ipsemet sibi deesse vult, quomodo ego eum tueri aut iuvare potero, quin potius propria agam, neglectis alienis. Si existimat eius Epistolas non candide et ingenue esse a me editas, habet proculdubio exemplaria, monstret, quo hîc loco adulteratæ sint, aut pudeat ipsum de mea integritate tale quid citra occasionem suspicari. De confessione eius mihi iudicium non sumam, neque enim eam ob prolixitatem sufficienter introspicere meæ occupationes hactenus permiserunt, neque ego me Theologicis disputationibus libenter immisceo, ut mirer eum meam censuram in talibus tam sæpe tamque serio exposcere, quæ ad ea studia, quæ prius inter nos ventilata sunt, non pertinent. Duriusculum mihi videtur, quod ab initio asserit et definit, Deum nos per sacramenta salvos facere. Id sane indiget bona glossa et interpretatione sobria, si idolatriæ suspicio abesse debet, ad quam plurimi cæteroquin homines iam dudum hac præsertim in re (proch dolor) admodum proclives sunt. Quin et multa sunt præterea in eodem scripto, tam de Baptismo quam de cæna, quæ non ita invicte demonstravit, atque existimat. Sed viderit ipse et alij, si quos habet, suæ sententiæ astipulatores; meum non est tantas componere lites. Deus liberet ROTHMANNUM ab ijs, quibuscum conflictatur, miserijs, et det illi patientiam atque constantiam. Ego si illi adessem, ipsius paupertati, quantum res meæ ferrent, non defuturus essem, quemadmodum etiam antea, quando in Dania mecum fuit, ipsum non inanem demisi, sed aliquot Roseis nobilibus, pro quibus mihi tamen vix gratias agere dignatus est (adeo tunc erat insolens) donavi, cum tamen ipsius olim Princeps me longe ditior meos homines, quos aliquando ad ipsum misi, ne obulo quidem, nec etiam eos interea aluerit, quemadmodum ego per 5 vel 6 hebdomadas ROTHMANNUM, cum in Dania esset. Sed ista nihil ad rhombum, [ne]que ea, quæ parvi [no]n duco momen[ti]. De fratre eius IOHANNE, qui Doctor medicinæ est, cuperem scire, an is adhuc in vivis sit; si sic, optarem, ut me aliquando accederet; erit id illi forte non inutile.

Intellexi nuper, esse quendam in ditione Brunsvicensi nomine IOHANNEM KRABBEN, de Munden, quem præteritorum aliquot annorum Eclipses in utroque Luminari diligenter observasse aiunt; si itaque ea, quæ is circa has explorata habet, mihi procuraveris, rem apprime gratam præstiteris. Sed non suffecerint mihi nuda tempora, verum potius media scire averem, per quæ in eorum cognitionem pervenit, sive sint Altitudines stellarum sive alia huc conducentia. Cupio autem eius observata ea potissimum de caussa habere, ut cum meis in ijsdem Ecclipsibus conferre possem, atque hinc meridianorum differentiam rectius eruere. Est etiam aliquando in diversis locis dispar serenitas. Sed de observationum fide certus esse non possim, nisi compertum habuero, qua ratione, uti dixi, acceptæ sint.

Apud Cancellarium vestrum ea, de quibus antea [ad] te perscripsi, spero te effecturum, quo desiderijs nostris mature satisfiat.

Vale.