Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
REVERENDISSIMIS, NOBILISSIMIS, CLARISSIMISQUE VIRIS D:NIS DECANO, CŒTERISQUE ECCLESIÆ METROPOLITANÆ IN ARCHIEPISCOPATU MAGDEBURGENSI CAPITULARIBUS ET DOMINIS ET AMICIS SUIS HONORANDISSIMIS.
Reverendissimi et nobilissimi viri d:i et amici honorandissimi.

CUM sa:a cæs:a m:tas, dominus noster clementissimus, jam antea literas dederit ad amplissimum senatum Magdeburgensem, ut jnstrumenta mea astronomica atque supellectilem isthic repositam huc in Bohemiam, intermediante Albi fluvio, suis sumptibus in ipsius ma:tis gratiam transferri procurare velint, illj vero id ipsum suo quodam consilio renuere visi sint, utut bis ab ipsius cæs:a ma:te hac de re clementissimis literis compellarentur, non igitur placuit ipsius ma:ti de his sæpius ad illos scribere, sed potius ad vestrum reverendissimum capitulum literas hoc nomine dirigere, præsertim cum subintellexerit vestras reverend:mas dominationes ab hoc officio suæ cæs:æ ma:ti obsequiose et reverenter præstando minime alienas esse. Quare nunc ipsius ma:tis literas hæc ipsa continentes ad reverend:mas vestras dominationes per ministrum meum mitto, officiosissime et reverenter simul rogans, ut, quemadmodum ipsius ma:tis clementissimæ petitioni obsequentissimo animo obtemporaturas nihil ambigo, sic etiam effecturas ut omnes res meæ isthic reservatæ qua fieri potest maturatione, sartætectæ, advehantur, atque de iis, quæ huc conducunt, provideatur. Accipiet illud ipsius ma:tas clementissima favorabili mente eritque simul, vti spero, reip. literariæ utile, cujus promotionem vos non solum genere jllustres, sed et eximia eruditione conspicuos, exoptare et auxiliatrices manus præbere velle persuasum habeo; neque enim ea quæ in sublimi illa et divina scientia astronomica integre restituenda plurimis abhinc annis indefesso labore sumptibusque non modicis molior et favente cœlestium opifice, in augustissimi hujus imperatoris totiusque jmperii honorem nunquam intermoriturum, sedulo elaborare satago, privata sunt, aut ad me meosque solummodo pertinentia, sed ad universam literaturam eruditam ubivis locorum quoad sol et sidera durabunt (prout confido) conducentia. Jdeoque v:s d:es commune hic bonum lubenti animo adjuturas non est dubium, [omnino mihi polliceor]; quod equidem officium, quantum ad me attinet, etsi compensare vires non sufficiant, pro meo tamen modulo inveniar perpetuo erga reverendissimum vestrum capitulum hoc nomine gratus; sique nihil aliud referre vicissim potero, vestram tamen hanc præclaram voluntatem apud alios extollere et deprædicare non desistam. Si quempiam ex vestris fidelibus ministris adjunxeritis, qui res meas huc comitetur et earum curam gerat, poteritis (modo vestris dominationibus ita placuerit) vina Bohemica, quæ superiori æstate adeo generosa hic creverunt, ut plurimi antecedentes anni vix similia dederint, secum in aliqua copia iustoque precio recipere: quod ut commode fiat, vel si quid aliud ex his oris desideratis, quod isthic pluris æstimatur, dabo operam, ut quantum in me est vestræ voluntati hac in parte satisfiat, sicque sumptus erogati quodammodo mea opinione resarciri poterunt. Plura et particulariora clar:us et præst:mus vir d:nus Georgius Rollenhagius isthic scholæ rector, singularis meus amicus, ad vestras do:nes, sicubi opus fuerit, referet.

Deus opt. max. vos omnes diu conservet florentes et incolumes.