Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLUSTRI ET GENEROSO DOMINO, DOMINO IOHANNI FRIDERICO HOFMANNO, LIBERO BARONI IN GRUENPUEHEL ET STRECHAU, PRÆFECTO PROVINCIÆ DUCATUS STYRIÆ ET ARCHIDUCATUS AUSTRIÆ, MARSCHALCHO UBIQUE HÆREDITARIO, BURGRAVIO IN STEYER, NEC NON SACRÆ CÆSAREÆ MAIESTATIS AULÆ CONSILIARIO ET SERENISSIMI ARCHIDUCIS MAXIMILIANI CUBICULARIO PRIMARIO, DOMINO ET AMICO SUO IMPRIMIS HONORANDO.

ILLUSTRIS ET GENEROSE VIR, DOMINE ET AMICE HONORANDISSIME.

REDIT nunc Pragam M. KEPLERUS, et licet suasor illi fuerim, ut domestici mei, qui etiamnum Pilsnæ est, et inter alia in negocio dictum KEPLERUM concernente sollicitat, reditum, quem intra paucos dies futurum spero, expectaret, ut quid fieri possit, certius resciremus (præsertim cum spes aliqua facta sit, Saam Cæsam Matem petitionibus meis humilimis clementissime annuere velle) atque demum aliquid rati concludere possemus: tamen cum ipsum nihilominus abitum festinare intelligerem, reliqui hominem suo arbitrio. Quid vero inter nos ventilatum sit, Illris Do Tua e D. Doctore IOANNE IESSENIO, qui has adfert, seorsim cognoscet: is enim interfuit, dum hæc gererentur: quare longiore et tædiosâ eorum commemoratione supersedeo, omnia ad hanc rem facientia Illustris Dnis Tuæ prudenti consilio dispicienda ordinandaque etiamnum relinquens.

Cœterum de puero, quem Illustris Dnatio Tua ad me mittere decrevit, sciat me libenter eum, quandocunque advenerit, recepturum, tum quoque laboratorem Spagiricum. Et expecto pariter fabrum illum Mechanicum, qui e Styria venturus est. Quam primum vero per occupationes licuerit, spero me Pragæ futurum, ubi plenius cum Illri Done Tua de ijs, quæ hîc omissa sunt, agam.

Valeat Tua Illris Do quam optime et diutissime.
Illri Generositati Tuæ
Addictissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria.