Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM IESSENIUM A IESSEN.

S. P.

CLARISSIME vir, amice plurimum mihi semper dilecte, quæ tuæ fidei concredidi, Generoso D. HOFFMANNO seorsim monstranda, cupio mihi nunc remitti; litteras tamen illas, quas TEGNAGLIUS ultimo ad me dedit, quæ de Magnifici D. CORRADUCIJ resolutione faciunt, vellem bene tuo sigillo munitas ac tuis inclusas unâ cum meis ad DANIELEM mitti, siquidem in ijs faciat mentionem eorum, quæ D. CORRADUCIUS apud Cæsar. Mai. meo nomine impetravit, ut sciat DANIEL, eo rectius se facere, si apud D. CORRADUCIUM in meis rebus sollicitet, non minus quam apud D. BARVICIUM, quem quodammodo lentum in ijs promovendis ............. Dubitat enim ipse DANIEL in ultimis suis ad me datis, an hoc facere debeat nec ne. Ego vero rescripsi, mihi id non inconsultum videri, caute tamen omnia agenda, ne D. BARVICIUM per imprudentiam offendat, nam amborum retinere benevolentiam, quoad fieri poterit, satius duco. Cœterum cum tu hîc spectator et auditor fueris eorum, quæ a KEPLERO dicta factaque sunt, sub ipsum discessus momentum, et simul quomodo postea, iuxta currum mihi valedicturus, pœnitentia quadam eorum duci præ se ferret, atque ea omnia, quod affectus suos regere non posset, excusaret, egoque a condonatione non alienus essem, tibique in aurem susurraverim, ut efficeres illum Pragæ literis ad me datis id ipsum testari, quod male ipsum habeat, se sic exorbitasse cupereque mecum in gratiam redire, quod et te facturum aiebas, et sponte antea mihi seorsim dixeras, te in itinere ipsum serio admoniturum, imo reprehensurum, quod se tam impotenter et biliose gesserit, contra quam decet virum doctum et honestum: iccirco mitto tibi hîc inclusas ipsius literas manu eius propria exaratas, quarum effrenem petulantiam et nimis arrogantem dicacitatem nec per meum vinum nec per meum contemtum, nec quicquid eiuscemodi aliud quod prætendit, excusare poterit, nisi et tunc furiosus fuit (uti forte huius morbi semina, etiam cum sibi maxime constare videtur, clam fovet) cum ista composito animo scriberet, et ipsemet calamo, me ignorante (qui ipsi iam ignoscere cœperam, siquidem resipiscere voluisset) præest. Miraberis, non dubito, hominis in malitia citra omne meum meritum pertinaciam, nec forte habebis aliud, quid dicas, quam me mea humanitate, uti etiam tacite exprobrâsti, effecisse, ut iste hominem exueret, atque in rabidum canem, quem suo stomacho se æmulari dicere solitus est (utinam etiam cerebro et corde) transformaretur. Inspice igitur et despice, quod et ego faciam. Quis enim scienter et volenter furentem facile curaret? Si ipsum in via admonuisti, et ut rationes inveniret, mecum denuo in amicitiam redeundi, adhortatus es, uti proculdubio fecisti, vide quæso, quales fructus ediderit hæc tua sobria, candida et amica admonitio et adhortatio. Ego, etsi facilimum mihi sit, omnes ipsius oblatratus vera redargutione compescere, nolo tamen cum tam procaci lingua prædito, nec modestiæ aut virtutis curam habente, contendere, memor illius Catonici:

Contra verbosum noli contendere verbis.

Constitui igitur in posterum nihil cum eo habere commercij, sive per literas sive oretenus, et optarem me nunquam habuisse, tunc minus mea humanitate abuti posset. Iussi quidem, statim ac is abierat, MATHIAM studiosum nonnulla ex chartis illis, quas ad me recepi, describere, ut ea promptius legere, cum ipso, quando unâ cum DANIELE redierit, conferre possem, atque mea dubia illi subgerere, et quomodo peragendum esset, expiscari, atque tum illi a se conscripta, uti sancte promisi, restituere. Verum cum ex his malitiosis literis plus satis percipiam, eum non reversurum, uti etiam non cupio, ipsemet in culpa est, quod pollicitis stare nequeam. Et super hoc, quod in Epistola iam missa iecit fundamentum, vix utar eo tamquam archi[tec]to, cui aliquid ex meis observationibus et laboribus superstruatur. Ille ipse me iam magis cautum, quam antea fui, reddidit; genio, uti spero, bono mei curam habente, et omnia sic in meum commodum digerente. Nolim tamen, ut cuipiam has Keplerianas literas ostendas, et ne quidem D. HOFFMANNO, aut cum ipso KEPLERO hac de re expostules, nisi forte sua quadam importunitate tibi occasionem dederit, sed actutum cum hoc eodem nuntio, bene conclusas et iterum obsignatas, mihi remittas. Si tamen subolfeceris ipsum apud D. HOFFMANNUM vel alios, ut suam probaret innocentiam, me calumniatum esse, aut quippiam veritati minus consonum effutijsse, fac quod bonum et integrum virum decet, quod et non gravatim effecturum mihi polliceor (prout et ego te sæpius contra aliorum sugillationes tutatus sum) ut meam a te defendi causam, atque id, quod veritas postulat, asseverari resciscam. Interim etiam an apud URSUM istum aliquid in mei contumeliam tacite moliatur (quomodo enim illi amplius fidam?) per tertiam vel quartam manum inquire, quamvis nihil morer, quicquid dixerit, modo vera dixerit, et cum Deo V. simul fuerimus, tibi aperiam, quidnam id sit, de quo ita minari videtur, et plura, quæ ad dilutionem illorum, quorum fœcundus et facundus est consarcinator, faciunt, licet ipse plæraque nôsti, suggeram.

Vale.