Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD LUDOLPHUM RIDDERSHUSIUM.

S. P.

CLARISSIME et Eruditissime Vir, Amice mihi plurimum semper faciende. Literæ tuæ paulo post solstitium hybernum superioris Anni ad me datæ præterlapso nuperrimo huius Æquinoctio mihi primum redditæ sunt, quibus si per omnia nunc ita luculenter respondere, uti desiderares, non concedatur, tribuas id occupationum mearum moli; quæ tamen otium utcunque admittit, brevibus exposita, sic habe.

De Directionum administratione et rationibus, tum quoque distributione Cœli, quæ antea significavi, satis per se clara sunt, nec, etiamsi quam maxime vellem, ea exemplis illustrandi nunc suppetit oportunitas. Possunt vero secundum Eclipticam pariter Directiones fieri, non dissimiliter, iuxta motum ☉lis diurnum, numerandæ, nam et has subinde pondus habere animadverti. Debent autem Directiones institui ad Horizontem eius loci, in quo quis natus est, non autem ubi postea habitat; quia quilibet suum secum portat Cœlum suasque influentias, quocunque iverit. Octogenaria Thematum distributio ad hoc conducit, ut robur efficaciæ Planetarum rectius pateat, siquidem dimidius Angulus Rectus sit inter Meridianum et Horizontem, post horum duorum limites, magni sunt roboris. Significata autem ex duodenaria Divisione potius consueto Astrologorum more petenda.

Transitus ♄ni, quia tardigradus est, utplurimum vim habet, ♂tis autera minus. Tunc vero stimulantur effectus, cum in idem tempus similes profectiones coincidunt; impediuntur vero, si contrariæ; et Directiones, quæ generaliorem habent significationem, hîc etiam augendo vel minuendo plurimum possunt. Si eodem tempore inciderint adversæ et prosperæ Directiones, seipsas fere elidunt, et effectum boni malique imminuunt. Directiones, quæ exitum naturalem vel violentem portendunt, variæ se habent, nec ad certum aliquod genus restringi possunt; et oportet multa alia simul considerare, nec Stoicam necessitatem introducere. Geniturarum influxus fausti vel infelices vario modo mutari et transplantari possunt; ut non nimium ijs sit indulgendum. Omnes autem rationes, quibus hoc efficitur, nimis longum foret enarrare. Neque etiam in omnes homines Astra æqualiter influunt, sed quidam se reddunt eorum viribus magis obnoxios quam alij. Verum Deus, Author Universi, omnia pro suo nutu moderatur. Atque hæc ad quæstiones tuas pro tempore respondisse sufficiat.

Ad tempora et eventus Nativitatum, quas misisti, attendere et in eas disquirere nunc non vacat; imo etiamsi vacaret, non multum temporis talibus curis libenter tribuo, gravioribus et maioris momenti studijs potius addictus. Restitutionem motus ☾ris nunc communicare non possum, nondum enim typis edita est, uti neque in cœteris Planetis desiderijs tuis morem gerere. Conservantur adhuc libri mei et res, pro maiori parte, Magdæburgi; ubi advenerint, et oportunius otium nactus fuero, dabo operam, ut plenius in talibus gratificari queam. Literas adiunctas ad Dominum DAVIDEM FABRICIUM absque omni interposita morâ per certum hominem dirige; eius enim interest, ut eas cito nanciscatur.

Iamque vale, quodque pluribus nunc tecum non agam, candide excusatum habe.