Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ILLUSTRISSIMO ET GENEROSISSIMO DOMINO DOMINO COSMO CONCINO E COMITIBUS PENNÆ ETC. SERENISSIMI MAGNI DUCIS HETRURIÆ APUD SACRAM CÆSAREAM MAIESTATEM ORATORI DIGNISSIMO DOMINO OBSERVANDISSIMO.

ILLUSTRISSIME ET GENEROSISSIME DOMINE.

SIQUIDEM ab Illma Dominatione Vestra, cum nuper apud ipsam Pragæ essem, intellexerim negotium de mittendo ad Sermum Magnum Ducem Hetruriæ etc. filio meo, in hoc tantummodo consistere, an is catholicam Romanam Religionem amplectetur, nec ne; neque enim Sermam eius Celsitudnem libenter quempiam in sua Aula habere, qui a dicta Religione alienus sit. Ad hoc equidem, quod respondeam nihil aliud habeo, quam me de eo polliceri posse: Si Sermus Magnus Dux eum in suam Aulam recipere dignatus fuerit, quod se ita gesturus sit, ut neminem offendat, aut scandalizet, sive quoad religionem sive alijs in rebus, quemadmodum Nobilem Iuvenem FRANCISCUM TENGNAGLIUM, qui aliquot annis in mea familia fuit, se ita, dum Ser Celsitni eius inserviret, exhibuisse confido, ut nemo isthic habeat, in quo iure de eo conqueri possit. Quod et pariter præstitit, dum in Illmi et Rmi Cardinalis a DIETRICHSTEIN Aula aliquantisper moratus est. Si vero Ser ipsius Celsitni hæc de religione quæstio aliquid nihilominus scrupuli moverit, posset filius meus unâ cum altero, quem illi adiuncturus sum, studioso, in ipsius Ser Celsitnis Academia, quæ Senis est, inter reliquos Germanos aliquantisper degere, ut studiosum illum nonnunquam in observationibus Astronomicis, iuxta meum præscriptum, isthic peragendis adiuvet; oportet enim ad minimum duos esse, interdum etiam tres, qui eo instrumento utantur, quod ego illis traditurus sum. Confectis autem isthic observationibus præcipuis, navigabit studiosus ille in Ægyptum, et facile ibi alios inveniet, qui instructi in pluribus obtinendis ibi præsto sint; quod propositum ipsius Sernam Celnem, quemadmodum clementissime promisit, benignissime promoturam mihi persuadeo. Interim filius manebit isthic in Italia, donec linguam calluerit, quod intra annui temporis spacium fieri posse existimo, ut tunc reversus Sac. Cæsæ Maiestati Domino meo clementissmo in ipsius Maiestatis Aula aliquandiu humillime serviat.

Hæc ad Illam Dominatem referenda habui, et qua possum reverentia Illam Dominationem Vestram rogatam habeo, ut a Sermo suo Principe resolutionem certam, quid hac in re sperare possim, vel secus, tempestive mihi impetrare non degravetur; ego vicissim omnia mea officiola ipsius Ser Celsitni et Vestræ quoque Ill Dominationi submisse defero.

Valeat Illma Vestra Dominatio diu et feliciter.
Ill Dominationi Vestræ addictissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.