Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
ADMODUM MAGNIFICO ET EXCELLENTI VIRO DOMINO GALILÆO DE GALILÆIS, MATHEMATICO EXCELLENTISSIMO, AMICO HONORANDO.

CLARISSIME et excellentissime Vir; cum hisce diebus Pragæ fuissem, atque ibi Serenissimi Principis, Magni Ducis Hetruriæ, Oratorem apud Saram Cæsam Matem, Illustrissimum et Generosissimum Dominum COSMUM CONCINUM e Comitibus Pennæ convenissem, inter alia Illustriss Dominationis eius humanissima mecum colloquia (uti sane est Vir eximia comitate, parique doctrina, præter Generis Illustrissmum splendorem, admirandus, nec unquam satis laudatus) incidit etiam Excellentiæ Tuæ honorifica mentio, ob singularem, qua, in Mathematicis præsertim, plurimos alios antecellis, eruditionem. Cumque a tanto Viro tuas dotes etiam deprædicari audirem, sim ulavit id prius de Excella Ta animo meo conceptam sententiam, ut non potuerim non has ad ipsam scribere, atque sic amicitiæ nostræ et ulterioris inter nos per literas correspondentiæ fundamina ponere. Quia vero a Nobili Adolescente FRANCISCO TENGNAGLIO meo domestico, ex Italia huc redeunte, percepi Excellam Tuam primum nostrum Tomum Epistolarum Astronomicarum perlustrasse, atque in eo nonnulla reperijsse, de quibus mecum conferre cuperet, ego certe idipsum nullatenus detrecto, sed si quid fuerit, quod Exa Ta in disquisitionem inibi vocare velit, erit id mihi gratissimum, invenietque me ad respondendum pro meo modulo quam paratissimum: Sive de Hypothesi nostra Cœlestium revolutionum, quæ Solem centrum facit circuitionis quinque Planetarum, Terram autem, et eam quiescentem, solummodo amborum Luminarium, atque Octavæ, quam vocant Sphæræ, cui assumptioni apparentias quam optime congruere depræhendi, ut nihilominus tollantur vasti illi Epicycli, quemadmodum apud COPERNICUM, et Terra in centro Universi, quod ille non admisit, immota maneat (sunt etiam particularia quædam in hac nostra inventione, quæ neque iuxta Ptolemaicam neque Coperniceam speculationem tam competenter excusari possunt) sive de Restitutione Fixarum Stellarum, sive de Cometis, quos omnes in ipso Cœlo curricula sua absolvere, contra quam volunt Peripatetici, probo, idque in septem a me diligenter observatis demonstratum relinquo, sive de quacunque tandem alia re, cuius in illo libro mentio fit, mecum disserere Excella Tua volet, faciat id ingenue pro suo arbitrio. Ego vicissim meam sententiam illi aperire, atque de rebus Astronomicis cum ea iucunde conferre non intermittam.

Valeat Excella Tua quam optime.
Excellentiæ Tuæ
studiosissimus
TYCHO BRAHE,
manu propria scripsi.