Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD RUDOLPHUM CORRADUCIUM.

ILLUSTRIS ET GENEROSE VIR, DOMINE OBSERVANDISSIME.

CUM rumor hîc nuper increbuisset, Sacram Cæsam Matem, Dominum nostrum Clementissimum, Pragam sub initia modo elapsæ hebdomadæ redituram, et unâ cum ea vestram Illem Domnem ibi affuturam, mox eo excurrens nihil magis in votis habui quam vestram Illem Domnem coram intueri et officiosissime compellare, prout magno eius rei desiderio diu flagravi. Et licet spe hac nunc frustratus sim, id tamen propediem meliori successu futurum confido. Interim domesticum illum meum, qui prius Pilsnæ fuit, isthuc ad vestram Illem Domnem denuo ablego. Et quoniam FRANCISCUS TENGNAGLIUS noster, qui meo nomine vestram Illem Domnem ibi convenit, mihi, cum in procinctu esset sui isthinc in Patriam abitus, per literas fiduciam fecit de nonnullis, quæ Sacra Cæsa Matas, intercessione Illustris Dominationis vestræ, mihi Clementissime indulsit, quorum tamen necdum, ob alias intervenientes remoras, compos factus sum: idcirco Illem Domem vestram, qua possum reverentia rogatam habeo, velit, quatenus per alias suas gravissimas occupationes licet, ut ea executioni committantur, efficere non degravari, inprimis vero quod Prædium illud hîc in veteri Bennaticka mihi Clementissime ab ipsius Cæsa Mate deputatum (illud enim necdum, licet anni tempus eius culturam urgeat, accepi) si itaque Illris Domo vestra ad Capitaneum Brandeisensem hac de re pauculis scribere atque ei ex Clementissimo Sacræ Cæsæ Matis mandato serio iniungere, ut Prædium mihi hoc absque diuturniore dilatione aut apud alios solicitatione tradat, non dubito, quin is sit obtemperaturus: tum quoque ut vestra Illris Domio de ædificijs his Benaticensibus pro Instrumentis meis parandis, et si quæ sunt alia huc facientia, quatenus fieri debeant vel secus, ut eorum structura diu iam neglecta compleatur, provisionem [com]petentem facere velit. Omnia enim hîc nimis lente et difficulter procedunt, nec habeo commoda loca, in quibus organa mea Astronomica, ubi huc Magdæburgo et Hamburgo adlata fuerint, reponam, quo ab iniuria aëris et pluviarum tuta sint. Sed de his atque alijs, quæ necessitas cogit me ad vestræ Illris Domis opem et promotionem confugere, is, quem nunc denuo mitto, plenius [per] oportunitatem exponet. Nolo itaque Illrem Domem vestram alijs quam plurimis gravissimis Reipub. curis distentam hisce remorari.

Deus Opt. Max. eam quam diutissime feliciter valere et florere faciat.