Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
MAGNIFICO ET NOBILISSIMO VIRO, DOMINO IOHANNI BARVITIO, SACRÆ CÆSAREÆ MAIESTATIS SECRETARIO SUPREMO ET A CONSILIJS INTIMIS, DOMINO ET AMICO HONORANDISSIMO.

MAGNIFICE ET NOBILISSIME VIR, DOMINE ET AMICE HONORANDISSIME.

QUONIAM ea, de quibus Maga Va mihi per domesticum meum, quem ultimo Pilsnæ habui, spem fecit, brevi effectum exoptatum habitura, adhuc infecta hæreant, et frustra hac præterlapsa septimana cum Sacra Cæsa Maiestate, Domino nostro Clementissimo, Væ Magæ accessum a multis pariter speratum per aliquot dies Pragæ expectarem, cogor denuo (siquidem res ulteriorem moram vix patiatur, et incertus sim, quam cito Sa Cæsa Matas eo redire decreverit) eundem familiarem ad vos amandare, ut si per alias multiplices occupationes fieri nunc commodius quam antea possit, plenariam aliquam resolutionem obtinere queam, quod Magæ Væ favorabili intercessione me impetraturum confido. Quænam vero illa sint, de quibus adhuc sollicitus detineor, is, quem amando, Væ Magæ rectius et plenius, quando ipsum audire commodum fuerit, exponet, ut non opus sit multis verborum ambagibus, eam alias occupatissimam hisce literis ulterius interpellare. Rogo autem Magam Vam officiose, quemadmodum semper sua benevolentia mihi præsto fuit, sic etiam nunc non deesse velit. Inveniet me semper pro mea tenuitate eius vicissim studiosissimum et observantissimum.

Valeat Maga Va quam diutissime et quam felicissime.