Udgiver: Zeeberg, P.   Tekst og udgave
forrige næste
TYCHO BRAHE AD CHRISTIANUM LONGOMONTANUM.

EGO TYCHO BRAHE de Knudstrup, ex Dania oriundus, Sacræ Cæs. Mai. arcem Benaticam in Regno Bohemiæ inhabitans, testor omnibus, cuiuscunque conditionis et dignitatis sint, hisce meis literis, earundem exhibitorem, eruditissimum et honestissimum virum, Magistrum CHRISTIANUM SEVERINI LONGOMONTANUM, natione Cimbrum, mihi per octennium in Dania, et postea aliquamdiu in Germania et Bohemia fuisse domesticum, atque in exercitijs Astronomicis diligentem et fidelem navasse operam. Nunc vero cum res eius non ferant, ut diutius mecum commaneat, vel accrescente ætate cogitet aliam vitæ rationem inire, ideoque in patriam ad suos reverti: ego conatus eius nullatenus impedire volui, sed eum libere et cum bona gratia dimisi. Quare omnes generosos et nobiles viros, præsertim in Dania mihi sanguine iunctos, et alios quocunque locorum claros et eruditos viros officiose et peramanter rogatos habeo, ut prænominatum Magistrum CHRISTIANUM sibi diligenter commendatum habeant, atque ad optima quæque ipsum promovere non degraventur: invenient me vicissim ad quævis officia rursum in eorum gratiam, quantum per me licuerit, præstanda quam paratissimum.

TYCHO BRAHE,
manu propria.